C. Suetonii Tranquilli Vitae duodecim Caesarum cum scriptis minoribus et fragmentis

Лицевая обложка
Carolus Hermannus Weise
Holtze, 1845 - Всего страниц: 388
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Популярные отрывки

Стр. 24 - Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt, calvitii vero deformitatem iniquissime ferret, saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.
Стр. 34 - Nee milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.
Стр. 101 - ... plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam libros totos et senatui recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli "de Prole Augenda" et Rutili "de Modo Aedificiorum," quo magis persuaderet utramque rem non.
Стр. 160 - Plinius Secundus in Treveris, vico Ambitarvio supra Confluentes; addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas : ob Agrippinae puerperium. Versiculi imperante mox eo divulgati apud hibernas legiones procreatum indicant: In castris natus, patriis nutrilus in armis, lam designati principis omen erat.
Стр. 228 - Eiusdem futurae infelicitatis signum evidens die lustrico exstitit ; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod vellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat.
Стр. 16 - Quidam put-in t captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum viribus usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset. Quod existimasse videbatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse * Euripidis versus, quos sic ipse convertit : " Nam si violandum est ius, regnandi s gratia violandum est ; aliis rebus pietatem colas.
Стр. 208 - Fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nee legitimo tempori reservatos, quamvis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse.
Стр. 55 - Perusia capta in plurimos animadvertit, orare veniam vel excusare se conantibus una voce occurrens "moriendum esse.
Стр. 259 - Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nee, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. venere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.
Стр. 68 - Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebantur, 15 et plurimae factiones titulo collegi novi ad nullius non facinoris societatem coibant.

Библиографические данные