M. Tullii Ciceronis commentarii rerum suarum sive de vita sua. Accesserunt Annales Ciceroniani

Передняя обложка
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 438 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Стр. 438 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Стр. 447 - II. lis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
Стр. 35 - Converti enim ex Atticis, duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter se contrarias, ^Eschinis Demosthenisque: nee converti, ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, et earum formis, tanquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis : in quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omnium verborum vimque servavi.
Стр. 27 - Qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret.
Стр. 479 - Qui autem requirunt quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt quam necesse est ; non enim tarn auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctoritas eorum qui se docere profitentur ; desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quern probant iudicatum vident.
Стр. 273 - Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant ; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. Ut testis est nostra civitas, in qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt.
Стр. 33 - Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte, quam quod est a plerisque neglectum; non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire...
Стр. 479 - ; ' ipse ' autem erat Pythagoras : tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
Стр. 438 - Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo, et in urbibus conlocavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.

Библиографические данные