M. Minucii Felicis Octavius: Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum

Передняя обложка
apud C. Geroldi filium, 1867 - Всего страниц: 137
 

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 23 - Longum est ire per singula. Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa : sic et similes universi videmur et inter se singuli dissimiles invenimur.
Стр. 49 - Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare hominem a deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari ? nihil esse post obitum et ante ortum nihil fuisse ? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari ? Porro difficilius est id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare.
Стр. 34 - Nisi forte nondum deus saxum est vel lignum vel argentum. Quando igitur hic nascitur ? Ecce funditur, fabricatur, sculpitur : nondum deus est ; ecce plumbatur, construitur, erigitur : nec adhuc deus est ; ecce ornatur, consecratur, oratur : tune postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit.
Стр. 49 - Vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt : ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno : occultant virorem ariditate 12 mentita.
Стр. 45 - Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum ? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit?
Стр. 43 - Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur.
Стр. 27 - Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret.
Стр. 29 - Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae : sic et defunetis praemium et futuris dabatur exemplum.
Стр. 15 - ... intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.
Стр. 36 - Ita quicquid Romani tenent colunt possident, audaciae praeda est : templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum.

Библиографические данные