Octavius, ein Dialog übers. von B. Dombart

Передняя обложка
 

Избранные страницы

Содержание

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 2 - Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam 25 redundare.
Стр. 46 - Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur; quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo.
Стр. 54 - Similiter erraverunt erga deos quoque maiores nostri' inprovidi, creduli rudi simplicitate crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt, quae fuerant adsumpta solacia.
Стр. 62 - Cynocephalus inventor gloriatur, nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt vel invenire quod perdunt. Nonne ridiculum est vel lugere quod colas vel colere quod lugeas? Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia sollicita vestigat: haec sunt Eleusinia.
Стр. 8 - Itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque 5 adhuc ipsa philosophia deliberat.
Стр. 4 - ... labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur. Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
Стр. 4 - Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat; et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis...
Стр. 46 - Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.
Стр. 44 - Longum est ire per singula. Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa : sic et similes universi videmur et inter se singuli dissimiles invenimur.
Стр. 2 - Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et — quod est in liberis amabilius — adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.

Библиографические данные