Apokolokyntosis: la deificazione della zucca

Передняя обложка
Giunti Editore, 1995 - Всего страниц: 65
 

Содержание

Раздел 1
2
Раздел 2
3
Раздел 3
53

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 18 - Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. turn Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
Стр. 18 - ... pedem dextrum trahere. Quaesisse se , cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa; non intellegere se linguam eius...
Стр. 34 - Dic mihi, Dive Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti ? Hoc ubi fieri solet ? In caelo non fit.
Стр. 48 - Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. et iam coeperat fugientes semper tesseras .quaerere et nihil proficere. 15 nam quotiens missurus erat resonante fritillo, utraque subducto fugiebat tessera fundo. cumque recollectos auderet mittere talos, lusuro similis semper semperque petenti, decepere fidem: refugit digitosque per ipsos fallax adsiduo dilabitur alea furto. sic cum iam summi tanguntur culmina montis, irrita Sisyphio volvuntur pondera collo.
Стр. 36 - Ego pro sententia mea hoc censeo:" atque ita ex tabella recitavit: quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nee illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere,...
Стр. 42 - Quis nunc iudex (20) toto lites audiet anno? Tibi iam cedet sede relicta, qui dat populo iura silenti, Cretaea tenens oppida centum. Caedite maestis pectora palmis, (25) O causidici, venale genus.

Библиографические данные