Quatuor Evangelia, et Actus Apostolorum, juxta Vulgatam Romæ A.D. M.D.XCII. editam, necnon eorundem versio Melitensis [by M.A. Vassalli.].

Передняя обложка
Londini, 1829 - Всего страниц: 279
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 5 - Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei...
Стр. 10 - Pater noster, qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum ; adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; et ne nos inducas in tentationem ; sed libera nos a malo. Amen.
Стр. 201 - Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem : sicut dilexi vos , ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis , si dilectionem habueritis ad invicem.
Стр. 210 - Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Стр. 167 - In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Стр. 207 - Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
Стр. 90 - Deus unus est : 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua.
Стр. 7 - Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Стр. 207 - Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti.
Стр. 188 - Deus vester est, 55 Et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum , ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

Библиографические данные