Opera, Том 2

Передняя обложка
Rodwell and Martin ... [and 7 others], 1817
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 192 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Стр. 191 - ... si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt...
Стр. 120 - Igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitude ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt, et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi atque], ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur.
Стр. 190 - Ut turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi jus est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, . audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur ; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus genus est, armis laudare.
Стр. 196 - Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de libertate ac de corpore contendant.
Стр. 189 - Auspicia sortesque ut qui maxime observant: sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt.
Стр. 192 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Стр. 190 - De minoribus rebus principes consultant ; de majoribus omnes : ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Стр. 196 - Verberare servum ac vinculis et opere coercere rarum : occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est.
Стр. 75 - Cosso consulibus quin5 quennale ludicrum Romae institutum est ad morem Graeci certaminis, varia fama, ut cuneta ferme nova, quippe erant qui 'Cn. quoque Pompeium incusatum a senioribus' ferrent 'quod mansuram theatri sedem posuisset.

Библиографические данные