Изображения страниц
PDF
EPUB

Tiberiani, Palæstinæ Primæ præsidis, ad Trajanum imperatorem, de Christianis Relatio (25).

Imperatori invictissimo, Casari divinissimo, Α Trajano.

Defatigatus sum puniendo et neci tradendo Galilæos qui nobis veniunt sub nomine Christianorum) secundum vestra mandata. Illi vero non cessant ad cædem sese patefacere. Et licet tam adhortationibus, quam minis, multum laboraverim, ut dogmatis illius esse se professores indicare mihi non auderent; persecutionem tamen passi, non quiescunt. Quæ igitur imperio vestro visa fuerint, edicere mihi dignetur majestas vestra.

(25) Cum Troadem pervenissetIgnatius, Ecclesia suæ Antiochena pacem fuisse redditam intellexit: quod hujus Tiberiani Relationis occasione conti- B gisse, ex Joanne Malela Antiocheno et Suida, nota in Epistolam ad Philadelphenos indicavimus, Suida de Trajano verba hæc sunt : Οὗτος τοῖς Χριστιανοῖς ἀνακωχήν τινα τῆς τιμωρίας παρέσχεν. Οἱ γὰρ και τὰ καιρὸν ὑπὸ τῶν Ῥωμαίων τὰς ἀρχὰς ὠνούμενοι, πρὸς θεραπείαν τῶν τότε βασιλέων, διαφόρους ἐπῆ γον τοῖτ χριστιανοῖς κολάσεις. Ὅθεν καὶ Τιβεριανὸς, ἡγεμονεύων τοῦ πρώτου Παλαιστινῶν ἔθνους, ἀνήγα γεν αὐτῷ, λέγων ὡς οὐκ ἐπαρχεῖν λοιπὸν τρὺς χρι στιανούς φονεύειν, ἐκείνων αὐτομάτως ἐπεισαγόντων ἑαυτοὺς τῇ κολάσει. Ἐντεῦθεν ὁ Τραϊανὸς πᾶσιν ἅμα τοῖς ὑπ' αὐτὸν ἀπηγόρευε τιμωρεῖσαι τούτους, « Hic aliquas suppliciorum inducias Christianis concessit. Qui enim illis temporibus magistratus a Romanis redimebant, ad captandam gratiam imperatorum qui tunc vivebant, varia supplicia Christianis infligebant. Quamobrem etiam Tiberianus,qui primæ Palæstinorum genti præerat, ad eum retulit, se iu posterum Christianis occidendis imparem fore,quod C illi ultro ad supplicia seipsos offerrent. Quare Trajanus omnibus imperio suo subjectis simul interdixit, ne suppliciis eos afficerent. » Quam tamen indulgentiam ita universalem non fuisse, sed ad Palaestinam, Syriam, et eas Orientis partes, in quibus tunc agebat imperator, magis spectavisse; vel ex deprecatione illa Ignatii, in amphitheatrum jam producendi, « pro persecutionis quietatione. » cujus in Actis martyrii ipsius fit mentio, promptum fuerit colligere. UsSER.

Ignatii martyrio, in Eusebii Chronico, Relationis hujus commemoratio statim subjungitur; eamque tum factam,ineditus Actorum ipsius scriptorita enarral : Ἥκει δὲ αὐτῷ γράμματα παρὰ Παιωνίου (pro Πλινίου) Σεκούνδου ἡγεμόνος, νικηθέντος [σ. κινηθέντος] ἐπὶ τῷ πλήθει των γινομένων μαρτύρων, καὶ ἀπως ὑπὲρ τῆς πίστεως ἀδίκως ἀνηροῦννο, ἅμα δὲ ἐν ταὐτῷ καὶ μηνύοντος μηδὲν ἀνόσιον μηδὲ παράνομον πράττειν αὐτοὺς, πλὴν τὸ ἅμα τῇ ἔῳ διεγειρομένους Χριστὸν 1 τὸν μονογενῆ Υἱὸν τοῦ Θεοῦ προσκυνεῖν· ὑπὲρ τούτου μόνου δίκην ὑπέχειν. Τὸ δὲ μοιχεύειν καὶ φονεύειν, καὶ τὰ συγγενῆ τούτοις ἀθέμιτα πλημμελήματα, καὶ αὐτ τοὺς ἀπαγορεύειν πάντας. Πρὸς ἃ τὸν Τραϊανὸν ἔννοιαν λαβόντα τὰ [ἴσ. τῶν] κατὰ τὸν μακάριον Ιγνάτιον (ἦν γὰρ πρόμαχος τῶν λοιπῶν μαρτύρων) δόγμα τοιοῦτον τεθειμέναι· τὸ τῶν Χριστιανῶν φῦλον ἢ ἐκζητεῖσθαι μὲν, εὑρεθὲν δὲ μὴ κολάζεσθαι. Quam narrationem cum ille ex Ecclesiastica Eusebii historia (lib. 11, κεφ. λγ) mutuatus fuerit (ut ipsa verba inde transcripta evincunt),mirum profecto est, decretum imperatorium, quod ex Tertulliano recte ille proposuerat (τὸ τῶν Χριστιανῶν φύλον μὴ ἐκζητεῖσθαι μὲν, ἐμπεσὸν δὲ κολάζεσθαι) in sententiam plane contrariam ab incerto isto biographo ita fuisse per

Αὐτοκράτορι νικητῇ Καίσαρι, θειοτάτῳ Τραϊανῷ,

Απέκαμον τιμωρούμενος καὶ φονεύων τοὺς Γα λιλαίους τοὺς τοῦ δόγματος τῶν λεγομένων Χρι στιανῶν, κατὰ τὰ ὑμέτερα θεσπίσματα. Καὶ οὐ παύ ονται ἑαυτοὺς μηνύοντες εἰς τὸ ἀναιρεῖσθαι· ὅθεν ἐκοπίασα τούτοις παραινῶν, καὶ ἀπειλῶν, μὴ τολμάν αὐτοὺς μηνύειν μοι ὑπάρχοντας ἐκ τοῦ προειρημένου δόγματος· καὶ ἀποδιωκόμενοι οὐ παύονται. Θεσπίσει μοι οὖν καταξιώσατε τὰ παριστάμενα τῷ ὑμετέρῳ κράτει, τροπαιούχοι.

versam. Hunc itaque errorem vetus Latinus ipsius interpres in sua versione corrigendum putavit; licet eum Metaphrastes qui hunc tantum auctorem, non Eusebium, ob oculos habuit) retinuerit, et quibusdam, more suo, additis locupletaverit. Et Latini quidem interpretis versio ita sese habet: « Venerunt Trajano scripta a Plinio Secundo duce, permoto super multitudine quæ facta fuerat martyrum pro fide interemptorum; in quibus omnino nihil sceleris deprehenderetur admissum, aut aliquid contrarium legibus gestum; præter hoc solum, quod ante lucem surgentes causâ Dei Christi hymnos canebant. Adulteria vero,vel cætera hujusmodi crimina. abominabantur; et omnia agebant legibus convenientia. Trajanus vero, his auditis, pœnitens de iis quæ in beatum et sanctum Ignatium inges serat (erat enim propugnator cæterorum martyrum), tale decretum proposuit: ut Christianorum quidem gens non inquireretur; si quis tamen incideret, puniretur. >>

Metaphrastes vero, tacito Plinii nomine (fortasse quod depravatum in Actis illis reperisset) ita rem totam proposuit: Βασιλεὺς δὲ Τραϊανός, τὰ κατὰ τὸν Θεοφόρον Ἰγνάτιον ὕστερον ἐκμαθών, όπως τε γενναίως τὸν τοῦ μαρτυρίου αύλον ἀνύσεις, καὶ ὅπως κατὰ τὸν ἐκείνου ψήφον θηρίων βορὰ γένοιτο· ἀκού σας δὲ πολλὰ καὶ περὶ τῶν κατὰ χώρας Χριστιανῶν. ὡς ἄρα οὐδὲν παρὰ τοὺς νόμους πράττοιεν, ἀνόσιον τε δρωσιν οὐδὲν, ἀλλ ̓ ἅμα ἕῳ δεανιστάμενοι Χριστόν τε ὡς Υἱὸν Θεοῦ προσκυνοῦσιν, ἐγκράτειάν τε πᾶσαν ἀσκοῦσιν ἔν τε βρωτῶν ὁμοίως καὶ ποτῶν μεταλήψει, καὶ ὅσα νόμος ἀπαγορεύει τούτων οὐδενὸς ἅπτονται ταῦτα ἐκεῖνον ἀκούσαντα, μετάνοιάν τε εἰσελθεῖν τῶν ἤδη γεγενημένων, καὶ δόγμα τοιοῦτον ἐκθεῖναι λέγε· ται· ὥστε τὸ Χριστιανῶν φῦλον ἐκζητεῖσθαι μὲν καὶ γνώριμον πανταχοῦ καθίστασθαι, εὑρισκομένους δὲ μὴ ἀναιρεῖσθαι μὲν, πλὴν μηδὲ πάλιν ἀρχὰς ἢ ὅτ μοσίων πραγμάτων ἐγχειρίζεσθαι διοικήσεις. Οὕτως οὐχ ἡ ζωὴ μόνον Ἰγνατίου, ἤδη δὲ καὶ ἡ τελευτή πολλῶν πρόξενος ἀγαθῶν κατέστη. « Imperator Tra janus cum de divino Ignatio postea didicisset, et quam fortiter peregisset certamen martyrii, et quod ut ipse tulerat sententiam, a bestiis fuisset devo ratus, et multa etiam audivisset de Christianis qui erant in regione, quod scilicet, nihil præter leges facerent, neque rem ullam agerent impiam; sed diliculo surgentes et Christum adorarent tanquam Dei Filium, et omnem exercerent abstinentiam in cibo et in potu, et nihil tangerent ex iis que lex prohiberet ; cum ille, inquam, hæc audisset, ductus est pœnitentia eorum quæ facta fuerant ; et dicitur tale decretum proposuisse: ut gens quidem Christianorum exquireretur, et omnibus esset cognita: inventi autem non interficerentur; sed neque magistratus gererent,neque susciperent ullam reipublicæ administrationem. Sic non vita solum Ignatii, sed

C. Plinii Secundi, Bithyniæ proprætoris, ad eumdem de eisdem, Relatio (26).

Solemne est mihi, domine, omnia de quibus du- A res annos, non nemo etiam ante viginti quoque ;

bito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam ideo nescio quid, et quatenus, aut puniri soleat, aut quæri. Nec mediocriter hæsitavi, sitne aliquod discrimen ætatum? an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant? deturne pœnitentiæ venia? an ei, qui omnino Christianus fuit, desiisse non prosit ? nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohærentia nomini puniantur? Interim in iis, qui ad me tanquam Christiaui deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani? confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus : perseverantes duci jussi, Neque enim dubitabam (qualecunque esset, quod faterentur) pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.

Fuerunt alii similis amentiæ, quos (quia cives Romani erant) annotavi in Urbem remittendos: mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos, aut fuisse, cum præeunte me deos appellarent, et imagini tuæ (quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum afferri) thure ac vino supplicarent, præterea maledicerent Christo (quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani): dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desiisse, quidam ante triennium, quidam ante plu

Trajani imperatoris, de

[ocr errors][merged small]

omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt, et Christo maledixerunt.

Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpæ suæ, vel erroris, quod essent soliti stato die arte lucem convenire, carmenque Christo, quasi Deo, dicere secum invicem ; seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent,ne depositum appellati abnegarent, quibus peractis, morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum,promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desiisse, post edictum meum, quo secundum mandata tua hetærias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quæ ministra dicebantur, quid esset veri et per tormenta quærere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam ideoque dilata cognitione ad consulendum te decurri.

Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis ætatis,omnis ordinis,utriusque sexus etiam. vocantur in periculum, et vocabuntur.Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est, quæ videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat, prope jam desolata templa cœpisse celebrari, et sacra solemnia diu intermissa repeti, passimque venire viclimas; quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quæ turba hominum emendari possit, si sit pœnitentiæ locus.

Christianis, Rescriptum.

Trajanus Plinio S. Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid,quod quasi certam formam habeat, constitui potest.Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt: ita tamen ut qui negaverit D simi exempli, nec nostri sæculi est.

se Christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit (id est supplicando diis nostris), quamvis suspectus in præteritum fuerit, veniam ex pœnitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent. Nam et pes

jam mors etiam fuit multorum bonorum conciliatrix; quia hoc, nimirum, decretum mitiorem effecisset persecutionem, τὸν διωγμὸν μετριώτερον, ut in Trajani historia habet Zonoras.

Sub tertio Trajani consulatu, qui in annum æræ Christianæ incidit centesimum, C. Plinium Kalendis Septembribus consulatum suum honorarium iniisse, in primorum annorum Trajani tabella chronologica jam indicavimus; quo ipso etiam anno et die insignem illum panegyricum ad Trajanum ab ipso fuisse habitum, in ejusdem argumento confir mat Lipsius. Sub quarto tamen Trajani consulatu factum hoc vult Baronius: qui et anno proximo Plinium provinciam suscepisse administrandam,atque has ad Trajanum litteras dedisse existimat ;

indeque « erroris redargui jure posse » Eusebium sibi videri significat, apud quem posita eæ fuerint anno«< undecimo » ejusdem imperatoris, vel «decimo» potius, ut ex emendatioribus Eusebiani Chronici codicibus Josephus Scaliger edidit. Vidertur ipse Baronius, ad annum Christi 103 (num. 1 et 5), quem æræ Christianæ vulgaris 102 in Chronico suo recte numerat D. Petavius; licet ad eum historiam hanc non recte referat. Quam infirmis enim Baroniana, quam ille secutus est, sententia innixa fuerit fundamentis, a P. Halloixio pluribus jam pridem est ostensum, Nolat. in Vit. Ignatii, cap. 14, quæst. 1. USSER

(26) Plin. lib. x, epist. 97.

Tertulliani de hoc Trajani Rescripto sententia.

Plinius Secundus, cum provinciam regeret, dam- A ut nocentes. Parcit et sævit: dissimulat et anim

natis quibusdam Christianis, quibusdam gradu. pul is, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cajero ageret consuluit tunc Trajanum imperatorem: allegans, præter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam cætus antelucanos ad canendam Christo, ut Deo, et ad confederandum disciplinam,homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam et ca tera scelera prohibentes. Tunc Trajanus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse; oblatos vero puniri oportere.

O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos

advertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris stalio sortitur: in reos majestatis et publicos hostes omnis homo miles est; ad socios. ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud actura esset inquisitio, quam oblatio. Damnatis ergo oblatum, quem nemo voluit requisitum ; qui, puto, jam non ideo meruit pœnam, quia nocens est: sed quia, non requirendus, inventus.

S. POLYCARPUS

MARTYR

SMYRNÆORUM EPISCOPUS

PROLEGOMENA

(HEFELLE, Patrum apostolicorum Opera, ed. 3, Tubingæ 1847, in-80.)

DE EPISTOLA S. POLYCARPI.

I. De patria, genere, loco ac tempore nativitatis Β καὶ ὑπηρετῶν τοῦ Κυρίου, τὴν ἐπισκοπὴν ἐγκεχει S. Polycarpi nihil compertum habemus. Quæ autem de apostolici hujus viri vita ad nos pervenerunt, ea Gallandius bene congessit (1). « Ab apostolis eum edoctum, et cum multis, qui Dominum viderant, familiariter versatum esse testatur Irenæus (2), ejus discipulus, his verbis ;Καὶ Πολύκαρπος ὑπὸ ἀποστό λων μαθητευθείς, καὶ συναναστραφεὶς πολλοὶς τοῖς τὸν Χριστὸν ἑωρακόσιν. Deinceps Smyrnæorum episcopum ab ipsis familiaribus ac ministris Domini constitutum, post Irenæum 1. c. tradit Eusebius (3), sic scribens : 'Γῶν ἀποστόλων ὁμιλητὴς Πολύκαρπος, τῆς κατὰ Σμύρναν Ἐκκλησίας πρὸς τῶν αὐτοπτῶν

[blocks in formation]

ρισμένος. Ejus tamen Ecclesia episcopatum ab Joanne apostolo ipsum accepisse, prodit Tertullianus (4) : « Edant ergo, inquit, origines Ecclesiarum suarum ; evolvant ordinem episcoporum suorum, ita pes successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apos licis viris, qui tamen cum apostolicis perseveraverint, habuerit auctorem et antecessorem .. sicut Smyrnæorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne collocatum refert. » Neque aliter sane Hieronymus (5) Polycarpus, Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrna episcopus ordinatus.

[ocr errors]

(4) De præscript., c. 32.

(5) Catal. script. eccl., c. 17.

Num præclarum illud testimonium, quod in Apo- A calypsi Joannis (II, 8, 41), « Angelo Smyrna Ecolesiæ » tribuitur,ad Polycarpum nostrum sit referen. dum jure dubitamus, cum nec annus nativitatis S. Polycarpi, nec tempus, quo Apocalypsis conscripta est, nobis plane innotuerit,

« Ejus autem animi et corporis dotes, pietatem, doctrinam,morum gravitatem coram spectatus gra. phice depingit irenæus (6), his verbis Florinum allocutus: « Vidi te,cum adhuc puer essem, in inferiore Asia apud Polycarpum, splendide agentem in palatio,et magnopere laborantem, ut te illi approbares. Etenim ea quæ tunc temporis gesta sunt,melius me. moria teneo, quam illa quæ nuper acciderunt;. . . adeo ut et locum ipsum possim dicere in quo beatus Polycarpus sedens disserebat; processus quo B que ejus et ingressus, vitæ totius formam et corporis speciem; sermones denique quos ad populum habebat, et familiarem consuetudinem quæ illi cum Joanne,ut narrabat, et cum reliquis qui Dominum ipsum vidissent,intercesserat; et qualiter dicta illorum commemorabat ; et quæcunque de Domino ab iisdem audierat. De miraculis quoque illius ac de doctrina,prout ab iis qui Verbum vitæ ipsi conspexerant, Polycarpus acceperat, eodem prorsus modo referebat, in omnibus cum Scriptura sacra consentiens.»Hactenus Irenæus, qui et alibi summa. tim in camdem sententiam hæc tradit (7) : « Sed et Polycarpus... quem nos quoque adhuc adolescentes vidimus (vixit enim diutissime, et in ultima seuectute,summa cum gloria illustre perpessus martyrium,excessit e vita), ea semper docuit quæ ab apostolis didicerat, et quæ etiamnum tradit Ecclesia, et quæ sola sunt vera. »

« His autem enarratis, paucisque interjectis,illud quoque refert S. Pater, memoratu dignum : « Ipse enim Polycarpus, inquit, cum ei aliquando Marcion occurrisset dixissetque, Ἐπιγίνωσκε ἡμᾶς· respondit, » Επιγινώσκω τὸν πρωτότοκον τοῦ Σατανᾶ. »

Hoc Romæ fiebant. Antonino enim imperante et Aniceto Ecclesiam gubernante, S. Polycarpus Romam est profectus, ut diversas de celebrando Paschate opiniones componeret.Sed neuter alteri, ut a more suo discederet, persuadere potuit. In pace igitur, vinculo charitatis minime rupto, Polycarpus a S.Aniceto discessit, postquam non paucos, desertis Valentini et Marcionis erroribus, ad Ecclesiam

reduxerat.

(6) Ep. ad Florin. apud Euseb. Hist. eccl. v, 20. (7) Adv. hær. 1, 3, apud Euseb. Hist eccl. iv, 14. (8) Biblioth. veterum Patrum, t. I, Proleg., p. Xc sq.

(9) Stierenius (Uberdas Todesjahr Justin's d. Mart. in Illegenii Zestschrift für die hist. Theol. 1842.fasc. 1, p. 34) conjicit Polycarpum anno 161 martyrio esse coronatum, quia Eusebius Hist. eccl. iv, 15) narrationem de martyrio Polycarpi cum fine capitis 14 arctissime conjungit ubi de morte Antonini Pii et de initio imperii Marci Aurelii verba fecerat. Cf. Tübinger theol. Quartalschrift 1843, p. 144.

(10) Vide Jacobson. edit. Patrum apostol., ed. n, t. I, p. LVIII.

(11) Ep. ad Florin., apud Euseb. Hist. eccl. v, 20. (12) Apud Euseb. Hist. ecel. IV, 14.

Mortem S. Polycarpi Acta martyrii ejus nobis tradunt. Quo autem anno præsal optimus e vita discesserit, inter doctos et rerum chronologicarum magistros disputatur Po ycarpum anno 147 passum esse vult Pearsonius, quem sequuntur Dodwellus, Caveus, Lardnerus et Gallandius (8). Secundum Baraterium et Stierenium (9) Polycarpi martyrium referri debet ad annum 161; juxta Norisium et Tillemontium ad annum 166; juxta Scaligerum, Valesium, Gieselerum et Neandrum, ad annum 167; Baronius denique, Usserius, Nourrius et alii, anno 169 Polycarpum martyrio coronatum fuisse statuunt. Petitum si audias, Polycarpi passio ad annum 175 pertinet; Basnagius in annum 18 mortem ejus rejicit (10).

II. «Neque solum verbo et exemplo gregem suum instituit pastor optimus,verum etiam scriptis erudivit sacra doctrina refertis, atque viro apostolico plane dignis.De his hæc habet in epistola modo laudala Irenaeus (11) : Καὶ ἐκ τῶν ἐπιστολῶν δὲ αὐτοῦ, ὧν ἐπέστειλεν ἤτοι ταῖς γειτνιώσεις Ἐκκλησίαις, ἐπιστηρίζων αὐτὰς, ἤ τῶν ἀδελφῶν τισι, νουθετῶν αὐτοὺς καὶ προτρεπόμενος, δύναται φανερωθήναι. Εx variis tamen epistolis Polycarpianis ad nos una pervenit quæ est ad Philippenses; luculentissima scilicet,judice ipso Irenæo (12), ex qua, quicunque sa lutis sum curam gerunt. poterunt,si volent, et formam fidei illius, et prædicationem veritatis cognoscere ; » adeo ut haud mirari subeat, si apud primævos Christianos tanto in pretio et honore fuerit Chabita ut in sacris eorum cœtibus legi consueverit, quemadmodum ad usque Hieronymi (13) ætatem factitatum fuisse novimus. »

III. De epistolæ nostræ authentia, a Centuriatoribus Magdeburgensibus, Dallao et aliis (14) in dubium vocata, optime disputavit vir doctissimus Nicolaus le Nourry (15), cujus verba referens, lectoribus grati aliquid facere puto : « Nemo est,inquit, qui hac in epistola omnes scriptoris apostolici notas et characteres facile non animadvertat. Ubique enim verba,stylus, ingenium, aliaque omnia illam a viro vere apostolico, imo et ab ipsomet Polycarpo scriptam esse aperte produnt.

«Neque vero ipsa tantum epistola, sed testes etiam locupletissimi, omnique exceptione majores, illud

Didem firmissime asseverant. Horum agmen ducit

Irenæus, Lugdunensis episcopus, et Polycarpi no

(13) Catal. script. eccl. c. 17.

(14) Dallæum maxime secuti sunt Semlerus (ad Baumgarten, Untersuchung theol. Streil II, 36 sq.) et Roster, Bibliothek d. K. Valer 1,93 sq. Nuperrime epistolam S. Polycarpi in dubium vocavit Schweglerus, Tubingensis (Das nachapostol. Zeitalter, t II, p. 134 sqq).

[ocr errors]

(15) Appar. ad Biblioth. max. Patrum, t. I. Præter Nourrium cfr. Pearson. Vindic. Ignat., p. 11, cap. 5 (supra); Mosheim, Comment. de reb. Christ, p. 162; Tillemont, Mémoires, II, 327; Ittig, Diss. de hæresiarchis apostolicæ ætatis, p. 186 et in Appendice, p. 75 sq; Lucke, Commentar über d. Briefe des Evang. Johannes, p. 3, 4; Mohler, Patrolog., t. I, p. 155-163.

stri discipulus,qui in agnoscendis vel designandis A suis ipsis sodalibus, ejusdem sectæ viris a vero ita magistri sui epistolis falli non poterat. Is enim de alienam videri,ut Moynius (22)de ea sic aperte prohac Polycarpi epistola hæc memoriæ tradidit (16): nuntiet: «< :<«< Nunquam potui pedibus nec animo ire in Ἔστι δὲ καὶ ἐπιστολή Πολυκάρπου πρὸς Φιλιππησίους sententiam celeberrimi Dallæi, qui hanc Polycarpi γεγραμμένη, ἱκανωτάτη, ἐξ ἧς καὶ τὸν χαρακτῆρα epistolam tam celebrem, ac ubique terrarum ita τῆς πίστεως αὐτοῦ, καὶ τὸ κήρυγμα τῆς ἀληθείας, prædicatam, suspectam reddere conatus est.... οἱ βουλόμενοι, καὶ φροντίζοντες τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας, Neque enim video quomodo opus tantnm,omnibus dúvavta: paŋeïv. . . . Irenæi sententiæ subscripsit ita notum, vel minimam de se possit excitare susEusebius. Ac ne quis,de qua Polycarpi epistola lo- picionem. Nullum quippe exstat opus cujus certiora quatur, ullam unquam litem movere posset, ille animadvertantur veritatis argumenta.quam epistola plures ex eadem epistola locos, qui in ea etiam nunc ad Philippenses; ac si de illa dubitare liceret, reperiuntur,fideliter transcripsit.Sic autem ille(17): nullum esset antiquitatis monumentum cujus fides Καὶ ὁ Πολύκαρπος δὲ τούτων αὐτῶν (epistolarum S. etiam incerta ac dubia non labasceret. » » Ignatii) μέμνηται ἐν τῇ φερομένῃ αὐτοῦ πρὸς Φιλιπ πησίους ἐπιστολῇ, φάσκων αὐτοῖς ῥήματι, κ. τ. λ. (Sequuntur verba Polycarpi ex cap. 9 et 13). Et in alio libro Eusebius (18) : Ο μέν τοι Πολύκαρπος ἐν τῇ δηλωθείσῃ πρὸς Φιλιππησίους αὐτοῦ γραφῇ, φερομένῃ εἰς δεῦρο κέχρηταί τισι μαρτυρίαις ἀπὸ τῆς Πέτρου προτέρας ἐπιστολῆς (e. g. c. 1, 2, 5, 7, 8, 10). Eusebio accedit Hieronymus, qui eidem epistolæ suum quoque dedit testimonium(19): « Polycarpus, Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnæ episcopus ordinatus; totius Asiæ princeps tuit, etc. Scripsit ad Philippenses valde utilem epistolam,quæ usque hodie in Asia conventu legitur. » Ex quibus Hieronymi verbis discimus, non solum ab illo hanc epistolam Polycarpo ascribi,sed eam insuper,summa cura in ecclesiis asservatam, ibi maximo fuisse in pretio.

<< His autem tribus locupletissimis testibus innumerabiles alios,si quid opus esset, adjungere possemus, Photium, Maximum, Theodoretum cæterosque omnes, qui de hac Polycarpi epistola aliquid deinceps scriptis mandaverunt. Sed cum illorum quos jam citavimus, diligentia et fide nulla major desiderari queat,inutili aliorum nominatim appellandorum opera lubenter supersedemus.

་་

B

В

C

« Constat itaque, hanc epistolam non alium quam Polycarpum habuisse auctorem. Mirandus ergo Dallæus, qui omnes ingenii sui vires eo intendit, ut aliquam hujusce epistolæ, quam falsis opinionibus suis non favere sentiebat, dubitationem, vel saltem suspicionem quocunque tandem modo injiciat. Nullo enim alio ad id probandum nititur firmamento, quam Stichometria, quæ in calce Chronographis Nicephori Constantinopolitani adjecta est D (20). » Hoc autem fragmentum a Nicephoro nequaquam scriptum fuisse, eique perperam a Dallæo ascribi, invictis rationum momentis docuerunt Nourrius et Pearsonius (21).

Præterea Nourrius adjicit, « opinionem Dallai

་་

[blocks in formation]

IV. Jam de integritate dicendum. Dallæus, cum totam epistolam rejicere se posse non speraret,ultima certe ejus partem Polycarpo suppositam contendit, assentiente Moynio. Sed.

a) Jam Eusebius (Hist. eccl. ni, 36) posteriorem hanc epistolæ partem citat, atque ex ea (c. 13), ut ex præcedentibus, quædam Polycarpi verba transcripsit.

b) Eusebius ut bene Pearsonius docet (23-24), nec falli,nec fallere potuit. Erat enim tota epistola omnibus exposita; erat in Ecclesiis Asiaticis tunc temporis, cum scriberet Eusebius, publice lecta; norat eam Hieronymus, cujus versioni, nisi aliis occupatus, incubuisset, et tamen Eusebiana nunquam recusavit. De illa igitur particula quam exscripsit Eusebius, dubitari non potest, nisi etiam de tota epistola simul absque ulla ratione dubitemus. Quæ Dallæus ex epistola ipsa contra integritatem profert, nullius momenti esse, facile perspicies. a) Decentissimam epistolæ clausulam c. 12 inveniri,reliqua igitur postea adjecta esse, contendit vir criticus. Sed clausulis ejusmodi ante finem totius epistolæ S.Paulus quoque et Clemens Romanus usi sunt; cfr. ad Rom. xx, 33; ad Ephes. m, 21; I Clem. ad Cor. capp. 20, 38, 45, 50, 50.

b) Impostor, si Dallæum audias, ita loquitur, ut Ignatium, quo tempore hæc scripta sunt, adhuc superesse significet. De ipso,inquit c. 13, « Ignatio, et de his, qui cum eo sunt, quod certius agnoveritis, significate. »Prioris autem partis auctor (c. 9) apertissime affirmat, Ignatium jam fuisse mortuum.Futile hoc argumentum. Si enim verba illa c. 13, mendacii accusata, Græca adhuc exstarent (xa περὶ Ἰγνατίου καὶ περὶ τῶν μετ ̓ αὐτοῦ), nemo certe contenderet, Ignatium adhuc vivum illis significari aut innui.

V. Epistolam S. Polycarpi paulo post martyrium S. Ignatii exaratam esse, ex epistola ipsa erudi mur, c. 13. Cfr. supra, quæ de tempore mortis S.

posititias.Nuda enim hic Ignatii et Polycarpi nomina
ponuntur,neque vel de epistolis vel de suppositione
quidquam affirmatur.E contextu potius patet,duos
hos Patres a canone solum S. Scripturæ arceri.
(21) Vindicia Ignatianæ, p. 1, c. 4 (supra).
(22) Proleg. ad Varia sacra.

(23-24) Vindic Ignat., p. 11, cap. 5.

« ПредыдущаяПродолжить »