Изображения страниц
PDF
EPUB
[ocr errors]

XVI. Egre defenditur. XVII. Arianum probant tam A libuit desistere. Qua in re quid certius evangelica

gesta, quam scripta.

C

At qui purgatum Eusebium volunt, cum veteres, tum recentiores, in medium ejus dicta afferunt, quæ catholicum hominem arguere pugnant; hujusmodi sunt, quod dixerit ille ex Deo, et ex substantia Dei esse Filium, quod vere Deum et autólɛov prædicaverit, quod æternum, quod ópooústov, quibus nos omnibus, ipso Eusebio usi interprete, jam occurrimus. Verum hæc illi ex arbitrii sui sententia, neque ex ipsa Eusebii mente, pluribus in locis expressa, comprobare nisi sunt alii quoque interpretis versione decepti, ex libris de Demonstratione et contra Marcellum, Latine tantum lectis, ad eam opinionem accesserunt, pars Marcelli dicta pro Eusebianis substituentes, æternum ab Eusebio Filium prædicari B arbitrati sunt: nulli hosce Eusebii Commentarios Inspexerunt, ubi palam ille mentem suam aperit, et nonnisi comparate ad homines Filium vocari Deum insinuat. Ego vero me profiteor hac in quæstione nihil præjudicati attulisse, sed pronum semper ad mitiorem ferendam sententiam, Eusebii scripta assidue lectitasse, ponderasse dicta et sententias, ac demum rei perspicuitate victum, contra Eusebium calculum posuisse. Certe, ut initio dixi, Eusebii gesta cum scriptis ita consonant; ut hinc etiam testatior animus sententiaque illius omnibus esse valeat. Ab exordio enim Arianismi ad obitum usque cum Arianis concordissime vixit, nascenti hæresi nomen dedit; in Nicæna synodo, quantum licuit, Catholicis obstitit; sed qui apprime calleret concedere tempori, demum cessit et subscripsit sic enim suadebat timor, non diuturni magister officii : qua enim mente id egerit, sibi subditis populis sic enarravit, ut sibi pristina repetendi, sicubi liceret, aditum reliquerit. Non diu vero postea ficte reconciliatam cum Catholicis gratiam disturbavit; ut nescias plusne operæ in pellendo Athanasio posuerit, quam in restituendo Ario. Contra Marcellum intemperantior fortasse quam debuerat, non plus ad propulsandum illum, quam ad purgandos Arianorum primipilares scripsit. Historiam Nicænæ synodi fuse narravit, et quasi per dissimulationem ignorandi, quia gestorum pudor silentium imperabat, ne verbum quidem fecit de Ario et de Ariana p hæresi quod perinde est ac si quis Tridentinæ synodi historiam texens, de quibusdam ἐκ παρέργου gestis ageret, de Luthero nihil. Si cum talibus gestis talia scripta non obsint quominus Eusebius catholicus dicatur meo periculo, nemo unquam fuit aut futurus est, quin Eusebianis conditionibus orthodoxus dici valeat. Nihil moror eos qui Eusebium ante Nicænam quidem synodum Arianice sensisse ac scripsisse fatentur, postea vero secus: nam cum sine controversia hos Commentarios et libros Contra Marcellum, unde perspicuas et frequentes Arianismi notas eruimus, longe post illam synodum ediderit, inutilis prorsus illa distinctio: nam ut vere de Eusebio dicatur, nec poenituit cœpisse, nec

:

cautione, Ex fructibus eorum cognoscetis eos? (Matth. VII, 16.) Certe secundum Nicænam synodum fovendæ Arianicæ rei ita totus incubuit ille, ut nihil prætermisisse videatur quo se Arianum proderet.

CAPUT VII.

DE RELIQUIS IN QUIBUS VEL A FIDE ABERRARE VIDE-
TUR EUSEBIUS IN HIS COMMENTARIIS, VEL EXPLICA-
TIONE OPUS HABET.

I. Eusebius plerumque sua, non Ecclesiæ, sensa
tradit. II. An neget peccatum originale, et an id
dogmatis ex Origene hauserit. III. An putet B.
Virginem alios quam Christum filios suscepisse.
IV. Eam non quasi suam, sed quasi alienam
sententiam attulit. V. Non statuit duas in Chri-
slo personas. VI. Quid de confessione peccatorum
senserit.

I. Eusebius plerumque sua, non Ecclesiæ, sensa tradit.

Cum quis eo devenit ut fidei dogmata ex judicii sui arbitrio definiat, ac sive ex præjudicata opinione, sive ex affectu partiumque studio, divinarum rerum explicationem aggrediatur, nihil mirum si frequenter aberret omnia quippe sunt incerta, cum semel ab Ecclesiæ statutis discessum est. Nam cum arcana Deitatis et religionis, ab humano sensu remotissima, Numen ipsum tradiderit, nonnisi ejusdem Numinis ope et afflatu ea possunt explicari ac recte percipi ac cum uni Ecclesiæ earumdem rerum arbitrium Deus permiserit, ipsi soli eadem explananti se adfuturum pollicitus est. Nihil itaque insolens est, si Eusebius, qui plerumque Scripturarum et Ecclesiæ dogmata ex sensu et opinione sua æstimare ausus est, in multis lapsus sit. Et jam quidem ejus de Verbo Dei mentem, ex ejusdem Eusebii scriptis, Ariana labe vitiatam commonstravimus; superest ut cætera Commentariorum loca, ubi vel heterodoxa vel suspecta tradidisse videtur, breviter expendamus.

II. An neget peccatum originale. An id dogmatis ex
Origene hauserit.

Peccatum originale, sive culpam ab humano genere ex Adami lapsu contractam, negare prorsus videtur Eusebius ad psalm. XLVIII, 6: Cur limebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me : ubi sic habet : Εἰ δὲ πρόσωπον Κυρίου τὸ λέγον, πτέρναν αὐτοῦ εὕρῃς τὸν ἔσχατον τοῦ σώμα τος καὶ τῇ γῇ πλησιάζοντα Ἰούδαν· σῶμα γὰρ Κυρίου οἱ ἀπόστολοι. Οὐ φοβοῦμαι οὖν τὴν Ἰούδα προδοσίαν ἐν τῷ καιρῷ τοῦ σταυροῦ· ἐπεὶ μηδὲ ἕκαστος τὴν τοῦ Ἀδὰμ παρακοήν· ταύτην γὰρ ὑπηνιξάμεθα πτέρναν ἀνομίας εἶναι. Οὐδεὶς γὰρ δι' ἄλ λου κακίαν καταδικάζεται, id est : Si persona Domini est quæ loquitur, calcaneum ejus deprehendas esse Judam, qui ultimus in corpore, et terræ propinquior erat. Nam corpus Domini sunt apostoli. Non timeo itaque Judæ proditionem in tempore crucis : quandoquidem neque singuli homines Adami inobsequentiam timere debent hanc quippe calcaneum iniquitatis esse subindicavimus. Nemo enim propter alterius nequitiam condemnatur. Ubi innuit ille, non magis

damnandum genus humanum esse ob Adami inob- A pro istis accipiamus, necesse est nos sanctam Virgi

B

sequentiam, quam cæteros apostolos ob Judæ proditionem. Qui Origenem de peccato originali non catholice sensisse putant, Eusebium ex Origeniana disciplina, in qua eductus fuit, hæc hausisse opiBabuntur. Nam is, ut ignorat nemo, Origenianis semper partibus hæsit. Verum in hodiernis Origenis scriptis nihil non sanum et orthodoxum de peccato originali traditur. Sic Comment. in Matthæum, Huet. p. 391, arguit ille ex lavacro regenerationis, quod etiam infantibus conferebatur, hominem sordibus inquinatum nasci. Et in Joannem, Huet. p. 300, ait, Nos quandiu peccamus nostram ex diabolo generationem nondum exuisse ac deposuisse. Ὅσον ποιοῦμεν ἁμαρτίας, οὐδέπω τὴν ἐκ τοῦ διαβόλου γένεσιν ἀπεκδυσάμεθα. Τη Levitico auten, edit. Genebrard. p. 90: Quæcunque anima in carne nascitur, iniquitatis et peccati sorde polluitur; et inferius: Si nihil esset in parvulis, quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur. Nec prætermittendum, hæc Commentaria in Leviticum pro spuriis passim haberi. Idipsum tamen alibi docet Origenes in suis, quæ hodieque supersunt, operibus: unde inferatur eos qui Origenem hac in parte violatæ fidei accusant, ex objectis priscorum ejus adversariorum, non ex ejus hodiernis operibus, id opinionis mutuatos esse. Et sane in synodo v, Origenes ideo damnatus et proscriptus est: unde forte dicatur quæ in hodiernis ejus scriptis pro peccato originali comparent, aliena manu invecta fuisse. Nam opera Origenis in Scripturam, variis in locis interpolata, aut vitiata vel truncata fuere neque in promptu est dicere quænam in scriptis ejus corrupla, quænam germana, et Græculorum ausibus intacta sunt. Rufini quoque versio vulgo suspecta habetur. Quod Eusebium vero spectat, duo forte possint ad purgationem ejus proferri; primo locum superius allatum, non integrum, sed truncatum fuisse ut hine manifeste arguitur, quod ipse sc superius indicasse testificetur, calcaneum iniquitatis esse Adami inobsequentiam, quod nusquəm alias in his commentariis habetur; secundo quod. alibi in his commentariis peccatum originale admittere videatur: sic in hæc verba psalmi L, Ecce D enim in iniquitatibus conceptus sum, ait infantes non in matris iniquitatibus, sed in suis, nasci.

III. An putet B. Virginem alios præter Christum filios habuisse. IV. Id non quasi suam, sed quasi alienam sententiam attulit.

Est alius Eusebii locus, in quo prima fronte videatur credere, aut probabile existimare B. V. Mariam alios præter Christum filios suscepisse; verum accuratius explorata verborum serie deprehenditur illuin hanc sententiam quasi alienam, non vero suam, proponere. Locus sic babet ad hunc psal. LXVIII versum: Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ. › Si gitur filios matris ejus in hoc psalmo sic vocatos,

C

nem reliquorum fratrum ejus matrem dicere. Verum Jacobus, qui dicitur frater Domini, non videtur peregrinus ipsi fuisse, nec fidei in ipsum extraneus; imo vero unus erat ex iis, qui cum primis inter germanos ejus discipulos computabantur; ita ut ipse primus Jerosolymitana Ecclesiæ thronum acciperet. Reliqui item ejus fratres, etsi a principio non crederent in ipsum; at certum est eos postea credidisse. Narrat enim Evangelium (Matth. XII, 47) matrem et fratres ejus foras stetisse, quærentes eum alloqui. Et in Actibus apostolorum dicitur, fuisse apostolos una perseverantes in oratione cum Maria matre ejus et fratribus ejus (Act. 1, 14). Qui ergo existimetur iis peregrinus esse? Nullus itaque locus superest, ut de iis dicatur: ‹ Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ. › Non enim iis peregrinus, sed multum pretiosus erat; ita ut nullatenus credere liceat supra memoratos fratres ejus filios Mariæ fuisse. Alii sane fuerint qui in psalmo filii matris ejus dicuntur, quibusque extraneus factus est. Intelligas porro matrem quidem ejus esse Judæorum Synagogam, etc. Græca brevitatis causa omittimus, quia nulla de iis potest oriri controversia. Hic autem, ut videre est, rem πρо6ηuatixs tantum proponit, nec eam velut suam sententian. affert. Nam ita arguit ille: Si filios matris ejus hic ad litteram accipiamus, hinc consequitur sanctam Virginem reliquorum fratrum ejus esse matrem; cum autem nolit hic germanos fratres ejus significari, neque sequelam haud dubie admittit. Et sane non nesciebat ille veterum Ecclesiæ Patrum eam sententiam fuisse, Mariam unius Christi esse matrem, Tertulliani, Clementis Alexandrini, Origenis: qui tamen postremus innuit nonnullos secus æstimare, et Eusebio suppar Basilius rem quasi nandum definitam proponit. Verum Ecclesia deinceps in Helvidium sententiam ferente, quotquot B. Virginem alios præter Christum filios suscepisse dixerunt, pro heterodoxis habiti sunt.

V. Non statuit duas in Christo personas.

Passim Eusebius in his commentariis de humanitate Christi, quasi de persona quadam propria, verba facere videtur, dum sexcenties humanam, quam Christus assumpsit naturam, hominem Servaloris, et hominem Christi nuncupat, et alium a Verbo Christi hominem indicare videtur: quod loquendi genus secundum hæc multis nominibus suspectum esse cœpit, cum hæretici quidam, Verbum Dei in hominem ex Maria natum, perinde atque olim in prophetas, advenisse pugnarent: maxime vero postea, cum horum vestigiis insistens Nestorius, duas in Christo personas esse affirmaret. Verum antequam hac in re novarent hæretici, SS. Patres ab his loquendi generibus non abhorrebant. Nam Athanasius virum ex Maria natum, hominem Dominicum, non semel appellavit. Epiphanius similiter hac loquendi formula est usus. Quia

tunc temporis cum nihil ea in re dubii vel erroris A ίδια ἑαυτῶν ἕκαστος τὰ ῥήματα τῆς μετανοίας esset obortum, hæc fidei capita non erant certis verborum limitibus circumscripta. Quare non videtur Eusebius ea de causa in novatæ fidei suspiciouem vocari posse. Secus tamen bene multi æstimant, ac Eusebium duas in Christo personas statuisse persuasum habent. Verum cum ea de re Eusebii tempore nibildum controversum aut quæsitum fuisset, non in promptu est dicere novandine studio ac de industria, an perfunctorie et obiter locutus sit. Cui posteriori sententiæ libentius astipularer, quia non semel ille B. Virginem vocat Ocotóxov: quam vocem respuebant, qui duas in Christo personas esse arbitrabantur. Vox autem illa Eusebii tempore a Patribus frequentabatur. Occurrit enim in epistola Alexandri Alexandrini ad Alexandrum Byzantinum, et apud Athanasium frequentissime.

B

Tоtоúμavot, hoc est: Die jam illucescente omnes simul, quasi uno ore et uno corde, confessionis psalmum Domino referunt, singuli pœnitentiæ verba quasi sua proferentes. Hæc una confessio est, de qua hic Eusebius agit. Nam confessionem saltem publicam homini faciendam ne heterodoxi quidem hodierni tunc in more fuisse negant. Quare cum hic Eusebii locus non magis contra privatam, quam contra publicam confessionem afferri valeat, neutram vere impetit. Certe in Historia ecclesiastica legem confitendi peccata iis, quibus solvendi facultas conceditur, aperte memorat Eusebius: nam de Philippo imperatore agens hæc habet, 1. III, c. 54 : Τοῦτον κατέχει λόγος, Χριστιανὸν ὄντα, ἐν ἡμέρᾳ τῆς ὑστάτης τοῦ Πάσχα παννυχίδος, τῶν ἐπὶ τῆς Ἐκκλησίας εὐχῶν τῷ πλήθει μετασχεῖν ἐθε λῆσαι· οὐ πρότερον δὲ ὑπὸ τοῦ τηνικάδε προεστῶτος VI. Quid de confessione peccatorum senserit. ἐπιτραπῆναι εἰσβαλεῖν, ἢ ἐξομολογήσασθαι, καὶ τοῖς Neque puto item in jus vocandum Eusebium esse ἐν παραπτώμασιν ἐξεταζομένοις, μετανοίας τε χώ quod ad psalmum xc1, Bonum est confiteri Domino, ραν ἴσχουσιν, ἑαυτὸν καταλέξαι· ἄλλως γὰρ μὴ ἄν dixerit : Καὶ γὰρ προσήκει μὴ ἀνθρώποις ἐπιδείκνυποτε πρὸς αὐτοῦ. μὴ οὐχὶ τοῦτο ποιήσαντα, διὰ obat the topolóуnav, id est : Par quippe est non πολλὰς τῶν κατ' αὐτὸν αἰτίας, παραδεχθῆναι, id est : hominibus confessionem, peccatorum scilicet, edere.. Narratur hunc, Christianus cum esset, in die poHic enim agit de priscæ illius Ecclesiæ ritu, quo stremi Pascha pervigilii, precationum Ecclesiæ cum Dominica die primo diluculo in ecclesia coacti reliqua multitudine participem fieri voluisse sed Christiani populi, Deo confitebantur, cum peccatonon prius ei ab eo, qui isthic præerat, aditum conrum sordes per sinceram ad Deum emissam con- cessum fuisse, quam confessus esset, ac iis qui lapsi fessionem deplorantes, tum pro collatis beneficiis fuerant et in pœnitentium ordine stabant, se adjunDeo gratias agentes: nam utroque modo confes- C xisset. Alioquin ob ea quæ admiserat crimina, nunsionem edi non semel docet Eusebius. Quod autem quam ab illo admissus fuisset. Ubi vides, testifide illa tantum confessione matutina, in cœtu ec- cante Eusebio, confessionem peccatorum homini clesiæ edenda, hic agat Eusebius, propalam ex factam, necessariam prorsus fuisse. Eo respicit præcedentibus est. Nam cum psalmus ille, inscri- item quod habet his in commentariis Eusebius, plus, In die Sabbati, sic exordium ducat, Bonum psal. xxxv, ad versiculum 5: Quoniam iniquitates est confileri Domino, hic Sabbatum pro Dominica meæ supergressæ sunt caput meum, sicut onus grave positum asseverans, nonnisi de matutino Domi- gravatæ sunt super me. Putruerunt, etc. Atà toÚTWV, nicæ conventu pertractat ille ; sic enim habet: inquit, διδάσκει ἡμᾶς ὁ λόγος, μὴ κρύπτειν τὰ ἑαυ Quare ut ca die conveniamus traditum nobis est, τῶν κακά, μηδ' ὥσπερ τινὰ μελανίαν καὶ σῆψιν et ea quæ in psalmo jubentur nobis exsequi præceκατὰ βάθους τῆς ψυχῆς συνέχειν τὰ ἁμαρτήματα, ptum est, quorum primum est confiteri. Moxque hoc est His docemur, ne mala occultemus nostra, adjicitur illa superius allata clausula, qua dicitur neu peccata ceu quemdam nigrorem et corruptionem par non esse hominibus, scilicet Christianorum in intimo animæ concludamus. Non Deo autem, cœtui, confiteri, sed Deo. Quæ sequuntur pariter cui arcanum nihil, occultare peccata vetat; sed ad matutinum illum conventum pertinent. Ea est D hominibus qui et medendi et peccata solvendi poigitur Eusebii sententia, non oportere in cœtu Christianorum, ac in matutinis conventibus peccata publice et alta voce confiteri, sed uni Deo corda scrutanti conscientiam aperire suam. Cui accinit Basilius in epistola ad Neocæsarienses, ubi sic habet : Εκ νυκτὸς γὰρ ὀρθρίζει παρ' ἡμῖν ὁ λαὸς ἐπὶ τὸν οἶκον τῆς προσευχῆς, καὶ ἐν πόνῳ καὶ ἐν θλίψει καὶ ἐν συνοχῇ δακρύων ἐξομολογούμενοι τῷ Oz, id est: A nocte apud nos populus vigilias agit in domo orationis, ac in labore, contritione et lacrymarum contentione confitentur Deo : et paucis interjectis : Ἡμέρας ἤδη ὑπολαμπούσης, πάντες κοινῇ, ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος καὶ μιᾶς καρδίας, τὸν τῆς ἐξομολογήσεως ψαλμὸν ἀναφέρουσι τῷ Κυρίῳ,

testate donati sunt..

CAPUT VIII.

DE IIS QUE AD ECCLESIÆ DISCIPLINAM PERTINENT EX
VARIIS HORUM COMMENTARIORUM LOCIS.

1. Ecclesia nunquam variat in præcipuis. 11. De con-
ventibus Christianorum matutinis. III. De ado-
randi ritu in Ecclesia singularis Eusebii et Basilii
sententia explanatur. IV. Infinita dona Ecclesiis
Eusebii tempore collata.

1. Ecclesia nunquam variat in præcipuis. Occasione solum pauca Eusebius tangit et explicat, quæ ad ævi sui disciplinam spectant, quæque nos in lectoris commodum una conferemus. Licet enjin in rebus præcipuis et capitalibus una semper

Ecclesiæ consuetudo, ritus unus fuerit, in iis tamen Α κεχωρημένως ἰδιάζοντας προσκυνεῖν, ἀλλ' ἀπαντῶντας quæ ad externum morem minoresque cæremonias εἰς τὴν ἐκκλησίαν αὐτοῦ, id est : Non vult enim extra pertinent, et temporum et locorum consuetudines ecclesiam, neque in secessu semotos adorare ipsum; variæ observantur, quæ scilicet possunt, illibata sed accedere jubet ad ecclesiam suam. Idipsumque Christiana religione, mutari. Basilius habet in eumdem psaknum, hom. 28, p. 181 : Ἔξω τῆς ἁγίας αὐλῆς οὐ χρὴ προσκυνεῖν τῷ

II. De conventibus Christianorum matutinis.

Quod plerique priscorum. Ecclesiæ scriptorum Kupi, a' Evdov revóμavov: id est : Non oportet,

tradunt de conventibus Christianorum in ecclesia, Dominica die celebrari solitis, deque sacri corporis Christi ibidem usitata comestione; id Eusebius in variis horum commentariorum locis nec obiter explicat. In more quippe tunc erat, ut Dominica die Christiani omnes exortum solis anteverterent et ad ecclesiam properarent, ubi matutinos conventus exoriente luce una coacti celebrabant; ut, in die resurrectioni Domini consecrata, sacro Dominici corporis cibo refecti, pignus futuræ et gloriosa in carne resurrectionis acciperent: unoque concentu. Deum et Christum celebrarent, pro bonis acceptis gratias agerent, pro necessariis tum animæ tum corpori, Deum obnixe precarentur. De his itaque conventibus hæc habet Eusebius in psal. xx1, vers. 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes

B

[ocr errors]

quempiam extra sacram aulam adorare Dominum, sed intus positum. At nemo rerum sacrarum vel mediocriter peritus ignorat, hane præcipue novæ legis. tesseram, hoc institutum, hane solemnem Christi doctrinam esse, quod Deus ubique adorandus sit in spiritu et veritate: neque ad eam rem recesse sit assignatum quempiam adire locum; sed quisque privatim hunc cultum persolvere possit ac debeat. Cur ergo viri doctrina insignes, Basilius Magnus et Eusebius, ab hujusmodi cultu, qui ab ipso Christo traditus et sancitus est, homines absterreant? At enim nec in Veteri quidem Testamento, cum post templi conditum, non sacrificia, non certas stalasque cæremonias alibi persolvere licitum esset, vetitum usquam legimus quemque penes se orare et adorare Deum, si liberet. Imo vero Daniel, in Babylone versans, frequenter Deum adorabat: aliique bene multi sancti viri Deum extra templum adorasse deprehenduntur. Hæc itaque Basilii et Eusebii loca ex superius allato Eusebii loco sunt explicanda, ubi recitata Aquila versione sic habet ille : Queis manifeste eorum, qui in ecclesia Dei genua. flectunt, morem declarat: ibi enim genua flecientes, C alque frontibus suis terræ incumbentes, hunc adorandi ritum servant. Opinor igitur hunc adorandi morem, utpote quodammodo consecratum, extra ecclesiam vetitum fuisse ea prorsus ratione qua hodie non licet cuique arbitrio suo, exempli causa incensum et thymiamata in vicis et plateis promiscue offerre, quia hæc speciali ritu consecrata et statuta sunt; ita illis temporibus, etsi licitum cuique esset Deum penes se precari et adorare, illo tamen modo genu flectendi ac in frontem procumbendi extra ecclesiam adorare vetitum erat: eratque huic rei locus atque tempus ecclesiastico canone constitutum : ne fortassis hinc risus et cachinnorum materia Judæis et ethnicis, quorum tum ingens erat multitudo,

pingues terræ, et in conspectu ejus cadent, etc. Singulis resurrectionis Salvatoris nostri diebus, quæ Dominicæ vocantur, ipsis oculis cernere est eos qui sacrum cibum et Salutare, id est Salvatoris corpus accipiunt, post ipsum esum vivifici alimenti largitorem et promum adorare, atque mirari verborum hujusmodi eventum, ac re gesta, quoad planiorem dicti sententiam, impletum vaticinium. Quæ autem quod ad ritum exteriorem illa adoratio esset, sic, paucis interpositis, explicat: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram: » pro quo Aquila, ‹ In vultum ejus flectent se omnes qui descendunt in pulverem. › Queis manifeste eorum, qui in ecclesia Dei genua flectunt, morem declarat: ibi enim genua flectentes, atque frontibus suis terræ incumbentes, hunc adorandi ritum servant. Ἐν ᾗ γόνατα κλίναντες, καὶ τὰ μέτωπα εἰς γῆν ἐρείσαντες, τοῦτον προσκυνεῖν εἰών θασι τὸν τρόπον. De matutinis item conventibus agit, psal. XLV,vers. 6,et Lvin, ubi genua flectendi morem antiquissimum declarat procumbendi item consuetudinem, vel primis Ecclesiæ sæculis statutam, diserte explicat. Ad psalmum vero xc, fusius enar- D subministraretur; neve hinc quidam ex frequen

rat car Christiani Sabbatum in Dominicam transtulerint: qua ratione primo diluculo conventus agant, panes propositionis offerant, ad Orientem versi pre. centur, psalmos una multitudinis voce concinant, et cætera, quæ μvoτixwτśρws ille prosequitur. Psalmorum autem cantum in omnibus universi orbis tam Græcorum quam barbarorum, ecclesiis observari testificatur ille, psal. LXV.

III. De adorandi ritu in ecclesia singularis Eusebii et Basilii sententia explanatur. Singulare prorsus ac ponderandum est quod ait Eusebius, non licere extra ecclesiam Deum adorare ut ipse ad psalmum xxvi, his verbis enuntiat : Οὐ γὰρ ἔξω τῆς ἐκκλησίας βούλεται, οὐδὲ ἀνα

:

tiori adorationis usu infidelium animos exasperarent in Christianos; neu demum ementita pietatis specie gloriam et laudem humanam aucuparentur, aut alia nobis ignota de causa. Hunc itaque ado, randi morem vetant Basilius et Eusebius extra ecclesiain peragere neque volunt ideo adoratione illa interna, ubique Numini præstanda, piis hominibus interdici: quod neminem puto inficias iturum. Alias enim iidem Basilius et Eusebius, Deum pro lubito cujusque adorandum statuunt: quod in scriptis Basilii frequenter.comperias, ac in his item commentariis Eusebius, nec semel adorandum ubique Deum esse docet. In promptuque esset, multa ad id comprobandum loca. congerere verum cum

nullus hac de re controversia locus esse valeat, iis A servabatur; Matthæus sane propria interpretatione afferendis supersedemus.

IV. Infinita dona ecclesiis Eusebii tempore collata.

In psalmum LXX1, Deus judicium tuum regi da, ad hunc versum, Et vivet et dabitur ei de auro Arabia, ait Eusebius : Et alias quoque in ecclesiis Christi, ipsis oculis videmus infinita ex auro puro cimelia, in ejus honorem consecrata. Quo videas non novum, neque recens inductum morem esse, dona et cimelia in ecclesiis Christi consecrandi: quin potius quod Eusebius frequentissimum indicat, jam perrarum esse comprobatur: neque enim ita multa ex auro puro cimelia in templis hodie deprehendas. Narrat vero idem Eusebius Constantinum, ecclesiam sive martyrium Salvatoris, quod ipse magni- B ficentissimum exstruxerat, infinitis donariis locupletasse, partim ex auro et argento, partim ex gemmis et aliis pretiosis cimeliis. Qui imperator aliis fortasse exemplo ac stimulo fuerit, ut similia dona certatim in ecclesiis consecrarent, Idipsum paucis repetit ad psalmum cxvII, additque diebus præsertim solemnitatum ecclesiam donis exornandam esse. Ubi ad hæc Symmachi verba, Zuvôýcate ἐν πανηγύρει πυκάσματα, ἕως τῶν κεράτων τοῦ Avolaotηplov, id est, Colligate in celebritate densitates usque ad cornua altaris; hæc habet : His autem præcipit, multis cimeliis domum Dei replere, atque donariis frequentibus sam temporibus solemnitatum

onare.

CAPUT IX.

MISCELLANEA QUÆDAM OBSERVANDA IN HIS

COMMENTARIIS.

1. Eusebii de Matthæi Evangelio sententia. 11. Joannes Hebraico exemplari usus est, Paulus autem Græco LXX Interpretum. 111. Apostoli omnes martyrio coronati, ex qua tribu singuli fuerint deprehendi potest. IV. An prophetarum successio ad Joannem Baptistam pervenerit. V. Eusebius labitur dum monachos a Symmacho memorari putat. VI. Monachi perrari tempore Eusebii. VII. Martyrum cruciatus singulares. VIII. Judæi Jerosolymorum aditu interclusi. Quare. IX. Traditiones quædam Judæorum. X. Christianorum frequentia in Moabitide, Ammonitide et Idumæa, XI. Eusebius ait mundum sphærica forma esse; montes et petras sensim crescere.

I. Eusebii de Matthæi Evangelio sententia.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Græca usus non est, sed ipsa Hebraica verba Sy-
ro-Chaldaico sermone, qualis tunc apud Judæos
usu veniebat, expressit, ut in voce Lamma Saba-
cthani deprehendas, in aliisque non paucis, queis
palam est Matthæum in Evangelio suo Hebraice
conscripto, sicubi loca ex Veteri Testamento oc-
currebant, ea Syro-Chaldaico sermone expressisse :
an vero propria ille interpretatione sit usus, an ex
alia prius adornata versione loca sit mutualus,
haud levis quæstio est. Postea autem interpres
Græcus, quis ille fuerit incertum esse narrat Hiero-
nymus, hæc propria interpretatione donavit, nec
LXX interpretatione est usus.

II. Joannes Hebraico exemplari usus est, Paulus autem
Græco LXX Interpretum.

Joannem similiter, utpote Hebræum et ex Hebræis ortum, ait Eusebius ad psalmum XL, propria interpretatione usum esse ubi Tέpvav, sive, calcaneum vertit, quo loco LXX πтεрvɩsμóv, id est, supplantationem, posuerant. Contra vero apostolus Paulus, sic Eusebius, ps. 111,7, legisperitus cum esset, in Epistola ad Hebræos Septuaginta Interpretum versione est usus. Hæc vero pluribus in collection Hexaplorum, a nobis propediem adornanda, exploranda venient.

III. Apostoli omnes martyrio coronati. Ex qua tribu singuli fuerint deprehendi potest.

In illum psalmi LXX1 versum, Et honorabile nomen eorum coram illo; sive secundum Symmachum, Et pretiosus erit sanguis eorum coram illo, hæc habet Eusebius Queis aperte necem illorum (apostoLorum) subindicavit, qua singuli vario martyrii genere affecti sunt, ac alius alio modo, ob testimonium de illo datum, sanguinis agonem subiit. Ex monumentis autem certis, quæ jam supersunt, haud facile est singulorum apostolorum martyrium comprobare. Verum Eusebius, ut apostolicis temporibus vicinior, potuit forsitan de cujusque apostoli martyrio certiores notas invenire. Est vero illą jam usu pene recepta opinio apostolos omnes pro Christo passos esse, etsi non desint qui secus arbitrentur. Verum ea in re perquam difficile est explorati D quidpiam afferre: nam apostolica tempora et gesta tantis sunt tenebris offusa, ut nec ubi mortem obierint apostoli, paucis exceptis, nec quas orbis regiones peragrarint, ita perspicue narrari possit. Nec modo quæ jam traduntur incerta sunt; sed etiam si qua ab Eusebio, et a coævis aut supparibus scriptoribus carptim de illis proferantur, non ita clare recensentur. Quod autem ait Eusebius, in psal. LXVII, 28 ad finem: Si quis vero per otium accurate perquisierit, cujusque apostoli tribum reperiet : nam cuivis qua renti datur a Servatore inveniendi promissio; id, inquam, Eusebii ævo fortasse poterat ex monumentis veterum explorari. Jam vero cum eorum bene multa fuerint vetustate obliterata et exstincta; frustra, ut arbitror, quæratur ex qua tribu singuli

« ПредыдущаяПродолжить »