Изображения страниц
PDF
EPUB

B

Græcas lacerassent, a Theophane persuasi, datis obsidibus, inducias in quinque annos pacti sunt : longinquam enim militiam Græci aspernabantur (59).

subegit, et captivos, quorum ingens numerus eral, A gis et latronibus statutum. Turci, cum iterum res recepit. Pace cum his composita, Russi, quæ tum natio, terror Græci nominis mari præpollebat, direpta minori Asia, cum decem navium millibus mare obsederunt (35). Nunquam in [L. XIX] accolas gravius savitum, præcipue sacerdotes gravissimis suppliciis affecti sunt, nec a sacris ædibus hostes ignem abstinuerunt. Distractæ scilicet erant imperii vires, quod naves aut contra Saracenos missæ erant, aut insulas tuebantur. Præerat Russorum classi Igor, seu Ingor (54) (quod admoneo, ne quis vivorum immutationem putet, quæ nominum est), princeps gentis, nulli virtute secundus, et victoriis plurimis superbus. Non diu tamen hostes, cum ventum ad manus esset, Theophanis. impetum sustinuere: certe ex navibus pauca servatæ, pars maxima aut mersa æquore, aut Græco igne combusta est. Fugientibus Joannes Curcuas cum Orientis copiis supervenit, et horribili clade affectos delevit. Re feliciter gesta, Theophanes princeps cubiculi dictus, Joannes Curcuas, qui duobus et viginti annis rem publicam consilio et armis sustentarat,el, ut erat magnis ausis promptus, mille ceperat oppida, prolatis ad Euphratem et Tigrim imperii finibus, invidia oppressus est (55). Russi a cæde et ferro animum sumpsere, et ignominiæ impatientes, collecto e Varegis (56), Slavis, Polonis, milite et instructa classe, rursus Græciam lentarunt. Anno 944 missis quoque in Patzinacas con. citoribus belli (57). Quo nuntio perterritus imperator, tributum hosti pendere cogitur (58). At anno proximo fœdus cum Igore, cujus sententia in hunc modum fuit, paciscitur: commercia terra marique libera utrique populo esse debere; Chersonesum Tauricam nolle se armis invadere, nec Bulgaros contra incolas excitare, in re trepida, imperatori auxilia se missuros esse, Russi spoponderunt; de capitis etiam damnatis, deque transfu

C

VII. Mesopotamia componendæ Theophilus, Joannis Zimiscæ,qui postea imperator salutatus est, avus, deligitur, ut Saracenos, late ea loca habitantes, in obsequio contineret (60). Caput regionis, Edessa, nobilissima urbs, et munimentis objecti amnis, murisque firmata, diu obsidionem toleravit, qua tandem soluta est, Servatoris imagine, linteo impressa. Hanc Abgarum regem, morbo difficili ac diuturno decumbentem, cum se præsenti Servatoris auxilio, per litteras commendasset, accepisse ferunt, et desperata jam salute, subito convaluisse, mox attonitum rei miraculo, ad Christianam professionem esse adductum (61). Alii, ut difficile est, tam antiquam rem subtiliter exsequi, Servatorem, in Oliveto tristitia immensa confectum, Thaddæo sudarium, quo faciem absterserat, ad Abgarum principem perferendum tradidisse memorant, edito oraculo, urbem, quæ sacrum pignus rite servaret, perpetuo invictam fore (62). Hæc, mira quanquam, fidem ex eo traxerunt, quod Cosroes Persa, cum in obsidione urbis hæreret, ejus contactu (dedicalum enim erat in veteris statuæ fundamento) gravissimo morbo liberatus sit, et lustrali aqua se et familiam omnem ablui jusserit (63). Hinc imaginem Romanus imperator, cui indignum videbatur, hæc sacra tam impuris manibus contrectari, sæpe expetitam, non obtinuit, licet ducentis Saracenis, quos captivos tenebat, et xi millibus æris signati, oblatis. Tandem eam præfectus urbis, ut a suis finibus Græcos arceret, concessit, pactus, ut Edessam et conterminos agros nunquam bello in posterum vexarent (64). Sic Byzantium deportata, in Blachernis primum, post in æde Phari, reposita

NOTE.

(53) Anno 941, seu, ut Byzantini computant, indict. XIV, Leo Grammat. 506. Anon. Combefis. pag. 262. Simeon Logoth. pag. 490. ubi Russos Dromitas vocat, ἐκ γένους τῶν Φράγγων ὄντας. Tum enim Germania universa Francia dicebatur, ut in notis ad Constant. De cærimon. Aulæ Byzant. ostendam. Huc etiam Luitprandus pertinet v, 6: Gens quædam est sub aquilonis parte constituta, quam a qualitate corporis Græci vocant Russos, nos a posiiione loci vocamus Nordmannos. Nicetas, a Cangio ad Zonaram, p. 99 adductus, eos tv Σxulov Ovos vocat. Classem ad millia quindecim paraverant. Zonar. p. 191. Meminit etiam Sigebert. ad an. 936.

(54) V. Theopb. Sigefr. Baveri Dissert de Varegis in Comment. Petropolit. t. IV, p. 293.

(55) Vitam Jo. Curcuæ et res bello egregie gestas octo libris Manuel Protospatharius exposuit, quod opus dudum periit. Theoph. Contin. p. 265. Conf. Cangius Famil. Byzant. p. 153.

(56) Bayerus 1. c. Gerhardus Frid. Mullerus, cui multum debet antiqua Russorum historia, nomen gentis a vocabulo Varech, marinus, ducit, idque omnibus, qui piraticam exercebant, commune fuisse conjicit, in Collect. ad Histor. Russor. p. 4. Theodos. Kioviens. ad. an. 860. eos, mari trajecto, Slavis, Meranis, Crivitzis, qui communi nomine

D

Russi appellantur, tributa imperasse refert.

(57) Theodos. Kioviens, an. 944; silent enim hanc novam irruptionem Byzantini scriptores. (58) Idem an. 945.

(59) Contin. Theoph. p. 267, cæteri Theodos. Kiov. an. 943.

(60) Contin. Theoph. pp. 265, 278, Leo Grammat. p. 508.

(61) Nigra scilicet lepra graviter laborabat Abgarus, inde Uchomo, niger, cognominatus, ut Bayerus in Hist. Edessena, p. 104 arbitratur; de genere enim morbi non convenit inter scriptores. Multi de mutuis Abgari et Christi epistolis scripsere, præcipue Grabius Spicil. PP. t. I init.

(62) Constantin. De Christi imagine Edessena p. 85, quæ exstat in Manipulo Rer. Constant. Adde Combefisio notata p. 105.

(63) Evagrius lib. 1v, c. 27, ubi Cosroem propterea exercitum urbi admovisse scribit, ut, quæ de imagine vulgo tradebantur, mendaciii argueret. Paulo aliter Constantin. p. 91 narrat.

(64) Charam scilicet, Saroten et Samosatam, Edesseno præfecto, quem Emirum vocant, subjectas. Constantin. pag. 94; adde Contin. Theoph. 1. c. rel. Hoc pactum aurea bulla imperator confirmavit.

est, procedentibus longo ordine Sthephano et Con- A videret, ne tam præclara indoles, tot ornamenta

stantino, Romani filiis, Porphyrogenneto, et senatu,
cum cereis, et Evangeliorum volumine, ut tunc
consuetudo erat in publicis supplicationibus. In-
cessit deinde religio,quonam in templo sacra effigies
collocanda foret? postremo in Sanctæ Sophiæ illata,
rituque solemni culta fuit (65). Exstat Constantini
Porphyrogenneti de Edesseno sudario, elegans ora-
tio, anno proximo, ut videtur, in populi concione
habita, quam junioris Constantini esse, Aloysius
Lippomannus et Cæsar Baronius esse arbitrantur;
eo præcipue argumento moti, quod aliud dicendi
genus in libris De administrando imperio, Vita Ba-
silii, cæteris, appareat (66). Damus hoc Cæsari Ba-
ronio, sermonem imperatoris humilem in illis et
plerumque vulgarem esse; sed sublimiori stylo
formanda erat oratio, quæ tam sacras reliquias
digne celebraret.

VIII. Sextus jam et vicesimus agebatur annus,

ex quo Romanus imperium pro arbitrio tenebat,

adeo imminuta Porphyrogenneti potestate, ut experti

publicæ curæ et consilii, præter Augusti nomen,

nihil omnino relictum esset. Qui ad ultimum per-

tæsus longioris otii, quod studia doctrinæ, qui-

bus [L. XX] animum imbuerat, hactenus unice le-

niverant (67), de recuperando regno consilia volvit.

Quod cum variis artibus tentasset, tutissimum vi-

sum est, Stephanum et Constantinum, Romani

filios, cupiditate regnandi accendere. Dudum illi

paterno odio ardebant, quod Romanus, testamento

scripto, principem locum Porphyrogenneto tribue-

rat Stephanus præcipue, quem satis jam procli- C

vem facile Basilius, particeps consilii, permovit.

Is olim honestum ordinem duxerat, vir callidus,

et in animo Stephani validus, quem, opportunitate

data, admonuit: imperium ægre a decrepito sene

sustineri, viribus animisque opus esse, ne Ugri, ne

Bulgari, ne Saraceni aliquid novarum rerum moli-

rentur, solum Stephanum tantæ moli parem esse :

virtutum,inertia obscurarentur. Adjutorem Porphy-
rogennetum fore, cui nihil antiquius sit, quam eum
regnare, qui ad hanc spem genitus esset (68). Ita-
que Romanus comprehensus, in Proten insulam re-
legatur et monachorum ritu tondetur: summa
imperii ad filios et Porphyrogennetum delata,statim
apparuit, arduum,eodem loco potentiam et concor-
diam esse, cum id ageret Stephanus, ut solus ea
dignitate potiretur. Interea Constantinum Helena
Augusta, ut tam nefarios ausus comprimeret, exci-
tat, qui eos, specie amicitiæ, epulis adhibitos, post
quadraginta dierum imperium, in exsilium pellit.
Id Stephanus xix annos magno animo in Lesbo in-
sula tulit.Constantinus, duobus annis post, ad ma-
jora, et magis præcipitia conversus, cum Byzan-
B
tium repeteret, a custodibus est interemptus (69).
Sic tandem solus rerum potitus est Porphyrogenne-
tus, cui insidiæ a plurimis paratæ sunt. Nam et

Theophanes, princeps cubiculariorum, Romanum,

et Gregorius Macedo, allectis in societatem claris

et illustribus viris, Stephanum imperio iterum

admovere ausi sunt: in utrumque, detecta perfidia,

graviter est animadversum. Post hæc Constantinus

Romanum filium, corona imposita, in partem cu-

rarum vocavit, ut eum temperius et sibi et posle-

ritati conformaret (70).

IX. Una tum imperatori cura erat, ut regnum a

majoribus relictum, avitis patriisque virtutibus

regeret, nec extrema a Barbaris dehonestarentur.

Cappadociam enim et nobilissima minoris Asiæ

oppida Saraceni, Tarsum incolentes, vastarant,

præda immensa et captivis plurimis abductis, quos

pactis induciis imperator recepit (71). Interjecto

tempore, cum, nova classe instructa, Græca littora

obsiderent, Basilius secundo prælio eos prostravit,

de ducibus captivis Constantinus triumphum prisco

more egit (72). Nec minora belli decora Leonis et

Nicephori, Phocæ Bardæ, supremi ducis exercitus,

filiorum, fuere. Qui, cum pater, annis morbisque A in Græcos et Germanos suscepisset, ab Ottone imp.
gravis, hosti tam feroci, tam callido, impar esset,
belli discrimen subiere, et domito Chalebi præ-
fecto, urbem triumphantes intrarunt (73). Victoriæ
fructus urbs Samosata fuit, a Basilio in ditionem
redacta. Eodem tempore, re feliciter in Africa gesta,
ex Egypto et Persia legati, renovare dextras, ut
nova fœdera componere cupientes, venere, quod
sibi magnificum, ut erat, imperator duxit (74).
Postea turbare fortuna cœpit. E Creta enim insula,
magna Saracenorum turba erumpens, navigia, quæ
Græci validissima in mare deduxerant, aut mersit,
aut cremavit: causa calamitatis ducum negligen-
tia et imperitia fuit. Nec amissa Constantinus
Gongylas reparavit, quin potius in summum discri-
men rem Græcorum traxit (75) Postremo Nicepho-
rus Phocas, novam classem molitus, in Cretam sol-
vit, fusis hostibus, arces munitissimas, in his
Chandacem, tutissimum gentis præsidium, excidit,
urbes, præfectis sub jugum missis, recepit, ut me-
tuendum esset, ne, tanto successu rerum elatus,
regnum affectaret (76): quod tamen, sic volenti-
bus fatis, brevi consecutus est. Hæc, quanquam
plures per annos gesta, conjunxi, ne divisa tædio
forte lectorem afficerent.

X. At in Thracia dispari eventu pugnatum est,
Turcis, qui et Ungari, proximos per campos effusis,
eo violentius, quod, distractis tum copiis, ducem
strenuum sibi obviam iturum, non rebantur. Missus
in hos Pothus Argyrus, patricius, onustos præda,
eoque impeditiore agmine euntes, subito invasit,
captivos et prædæ partem recepit (77). Paulo ante
duo ex primoribus gentis, qui cum turba convena-
rum, aut in Græcia, aut in Bulgaris, forte conse-
derant, pace in perpetuum cum imperatore fir-
mata, sacra Christiana, utque lustrali aqua expia-
rentur, postularunt. Gylas, Hierothei, quem pa-
triarcha sacrorum per Turciam antistitem dixerat,
præceptis institutus, in fide permansit, pietate et
ceteris virtutum ornamentis insignis: alter mox ad
avitam superstitionem relapsus, cum expeditionem

captus, pænam capite persolvit (78). Cæterum ea-
dem religio Russos incesserat ; quibus olim a Basi-
lio Macedone, avo [L. XXI] Constantini, icto fœ-
dere aditus ad sacros fontes, præsul ab Ignatio
patriarcha, datus fuerat (79). Elga, quam Græci
nonnulli Helenam vocant, Ingoris, hostis quondam
imperatoris, post amici et socii, vidua, stipata
principibus gentis, Byzantium, ut in consortium
sacrorum reciperetur, accessit. Splendide a Con-
stantino excepta, et muneribus aucta est (80); addit
Theodosius Kioviensis, imperatorem feminæ forma
excellenti matrimonio jungi voluisse, sed tulisse
responsum non posse se uxorem ejus esse, qui se
inter lustralia sacra in filiam adoptasset (81). Is
rumor eorum temporum fuit, cui fidem adimit,

B

quod in vivis esset Helena Augusta, et abhorrerent

a peregrinis connubiis imperatores, ut ipse Con-

stantinus, inter cetera de servanda majestate præ-

cepta, filium, ne illa unquam expeteret, admonue-

rit (82). Missi cum Elga sacerdotes, qui deformia

simulacra cultumque penitus obolerent. An diu

gers promissis steterit, incertum. Traditur fama,

venisse interjecto tempore ad Ottonem imp. a Ru-

gis, seu Russis, oratores, qui doctrinæ Christianæ

interpretes populo expeterent facile annuisse Ot-

tonem, et Adelbertum aliosque ablegasse, sed

omnes a perfida gente aut cæsos, aut omni contu-

melia affectos esse, solum Adelbertum evasisse.

Quæ, licet a Reginone, auctore non indiligenti,

memorata (83), aliena a vero, aut confusas esse

(73) Avaritiam Barda Phocæ, supremi exercitus

ducis, in ultimam perniciem rem Græcorum
traxisse, Cedrenus ait, p. 637; de quo silent Contin.
Theophanis, Logothetes, cæteri, qui Nicephoro
triumphalia ornamenta a Constantino decreta esse
tradiderunt. Cedremus, ipsum imperatorem de
Chabdano et captivis Saracenis triumphum egisse
refert, quod verum, et in opere De carimon., ubi
supra proditum est memoriæ. Conf. Theoph. Con-
tin. p. 288.

(74) Contin. Theoph. p. 284. Etiam Gallos ad

Constantinum legatos et obsides misisse, idem pro-

dit, p. 183. Ab Italiæ rege, Berengario, Luitpran-

dus Ticinencis, orator, Constantinopolin profectus

est. V. lib. vi, c. 1.

(75) Zonaras, p. 195. Cedrenus, p. 640. Contin.

Theoph. p. 297.

(76) Contin. Theophan. in Romano Juniore, pag.

296. Lupus Protospatha in Cron. an. Ch 961.

(77) Simeon Logothela p. 496, cæteri.

(78) Zonar. p. 194. Bologuden vocat. Cedren.

pag. 636, ubi pro Joanne Francorum rege legen-

dum: Ottone. Adde Inchoferi Histor. Eccles. Hun-

D

gar. an. 958.

(79) Constantin. Porphyrogen. in Vita Basilii

Maced. 211. Zonar. pag. 173. Fragmentum de Rus-
sorum conversione, a Bandurio in Animadv. ad
Constantin. De admin. imp. p. 112 editum. Etiam
Michaele imperante, sacris Christianorum initiati
sunt nonnulli. Contin. Constant. lib. iv, p. 120,
quo Photius respicit in epistola encyclica, p. 16.

80) Quod ipse memoriæ prodidit 1. 11. De cæri-

mon. aulæ Byzant. p. 343.

(81) An. 955, p. 96. Obiter notandus est Orbi-

nus Ragusæus, qui in regno Slavor. p. 92 sq.,
Elgam, quam et Olgam, Regino Helenam, vocat,
Joanne Zimisce regnante Byzantii ad sacra Chri-
stiana accessisse scribit.

(82) De administr. imp. cap. 13, p. 65, edit.

Band.

(83) Ad an 959, p. 54, edit. Schard.

(84) Compilator Chron. Magdeb.

tanti secleris coarguentis, auctoritas movet (85). A cere, ac nihil tutum rati, in silvis et montium edi

Silent enim Græci omnes, res multo leviores posteritati tradere assueti; silet Theodosius, et Suentoslaum, Elgæ filium, et Iaropoleum, nepotem, a Christiano cultu abhorrentes, ad sacra majorum transiisse, memorat (86). Vlodimirus ipse, quo nullum inter Russos illustrius nomen est, cum a pontifice legati, religionis causa, venissent, Græcorum cerimonias recipere maluit, junctus Annæ, Romani junioris filiæ, Ottoni imperatori antea desponsatæ, connubio.

B

XI. Inter hæc Langobardorum, qui soli hactenus in Occidente fidem et obsequium servarant, tributa imperatori quotannis solverant (87), defectio nuntiabatur. Dudum exarserant intestinis odiis, et divisa inter plures potentia, res in summum discrimen ambitione principum erat perducta. Præcipue Saraceni, ab eo tempore, quo primum suis sedibus exciti, classe in Italiam venerant, crebris incursionibus maritimam oram vexabant. Horum ut ferociam compesceret (habebant enim in Gariliano monte arces, quas magna vis armata et incondita tuebatur), Atenulphus, Capuæ et Beneventi princeps, Landulphum filium, ut valida a Leone imper. auxilia peteret, Byzantium misit (88). De exercitu in Italiam ducendo facile imperator assensit, et Landulphum, Gregorium Neapolitanum, et Joannem, Caietæ ducem, patricia dignitate ornavit. Sed dum in re trepida segnius copias classemque instruit, Ataulfus moritur, principatus Landulpho et Atenulpho, filiis, defertur. Mox ad ferendam opem Græci advenere, cum quibus Joannes ponti- C fex, Gaimarius, Salernitanus princeps, Apuli et Calabri, suum militem, ad exscindenda castellorum ardua, eduxerunt (89). Saraceni, cum fame, commeatu intercepto, premerentur, ignem arci subje

tis, præsidium quæsiverunt. Res eorum plane attritas novus ex Africa exercitus restituit, qui postquam Romæ diu imminuerat, arcem in Gargano, Apuliæ monte, munire cœpit, unde vicino agro vastalo, Beneventum, obsidione longa fatigatam, incendio delevit. Interea Apulia omnis et Calabria, in seditionem versa, Græcorum jugum dejecerat, quod proferendo dominatui opportunum ratus Landulphus, in Græcos duxit: sed auxilia, a Saracenis accersita, rebelles ad obsequium redire coegerunt (90). Anna proximo in agris Asculanis memorabile prælium inter Landulphum et Ursileum, Græci exercitus ducem, commissum est, dubio primum eventu, post victi Græci, Apulia et Calabria recepta est, quam icto cum Gaimario fœdere, Landulphus septem annis tenuit (91). Inde continua cum Græcis certamina, quos omnem Campaniæ partem, quæ Vulturno adjacet, sub imperium re degisse, Baronius prodit: at ea Beneventanis perpetuo subjecta fuit, nec tum armis tentata videtur (92). Constantinus, cum Neapolitani rursus fidem exuissent, [L. XXII] Marianum patricium, ut, conducto per Thraciam et Macedoniam milite, perfidiam ulcisceretur, jussit is caput gentis aggressus, cives, ut pacem ab imperatore peterent, coegit. Horum exemplum Langobardi, Calabri, Apuli, Saraceni, qui tum inferiorem Italia orum tenebant, secuti feruntur (93). Ab eo tempore Constantinus et Nicephorus, has maximi imperii reliquias tueri, frustra annisi sunt, quippe quas Normannis virtus sua et fortuna belli reservarat.

XII. His editis operibus, imperatori venenum a Romano filio paratur (94), cujus atrox ingenium, super cupidinem potentiæ, Helena mater incendebat; evasit tamen, forte quod veneno temperaNOTE.

(85) V. Acta SS. die 20 Jun., p. 32, et Pagius an. 959.

(86) Ad an. 955 et 987.

(87) Constant. De admin. imper. c. 27, p. 82 ed. Bandur.: Μετά τὸ ἀνελθεῖν τὸ βασίλειον ἐν Κωνσταντινουπόλει διεμερίσθησαν ταῦτα πάντα εἰς ἀρχὰς δύο, ἐξ οὗ καὶ παρὰ τοῦ βασιλεύοντος ἐν Κωνσταν τινουπόλει ἀπεστέλλοντο πατρίκιοι δύο, καὶ ὁ μὲν εἷς πατρίκιος ἐκράτε: τὴν Σικελίαν καὶ τὴν Καλα βρίαν, καὶ τὴν Νεάπολιν, καὶ ̓Αμαλφήν, ὁ δὲ ἕτερος D πατρίκιος ἐκαθέζετο εἰς Βενεβενδὸν, καὶ ἑκράτει τὴν Παπίαν, καὶ τὴν Κάπυαν, καὶ τὰ λοιπὰ πάντα, Καὶ ἐτέλεον κατέτος τῷ βασιλεῖ τὰ νενομισμένα τῷ Snpool. Occupata Langobardorum armis utraque provincia, eadem facies imperii, tributa eadem mansere. Hinc Nicephorus imp. Capuanos et Bene. ventanos servos suos, agros eorum sua themala, quæ sibi nullo jure arrogassent ipsi, appellat. V. Luitprand. Legat. p. 144, 147.

(88) Idem Hist. lib. 11, c. 12. Theoph. Contin. p. 219, expeditionem Leonis in Langobardos memorat, eorumque ducem Egionem (f. Hugonem) vocat. (89) Lupus Protosp. in Chronico ad an. 916: Exierunt Agareni de Goriliano et explentur 40 anni, ex quo Agareni introierunt in Italiam. Conf. Giannone, Storia del regno di Na polis t. I, 1. v11. c. 4. (90) Luitprandus: Rex Africanus, legatione imperatoris accitus, innumerabiles ratibus copias in

Calabriam Apuliamque direxit, binasque has regiones imperatoris dominatui potentissime subdidit.

(91) Lupus Protospatha an. 921 : Interiit Ursileo stratigo in prælio de Asculo, mense Aprilis, et apprehendit Pandulphum Apuleo (leg. Landulphus Apuliam). Meminit expeditionis Romani in Langobardos Constantin. L. De cærimon. aulæ Byx. p. 381.

(92) Conf. Peregrinus Castigat. ad Caraccioli Chronologos, p. 47 edit. Carus, ubi varia edicta, in quibus anni imperii Romani Lecapeni et Constantini, una cum Landulfi annis computantur, ex tabulariis Ecclesiæ Campana profert. Præterea in diplomate Constantini et Romani, indict. xv, Christi 942, edito, agri Capuanæ Ecclesiæ subjecti ab omni ditione, angaria publica et tributis, quæ patriciis et strategis Græcorum solvenda erant, liberantur. Idem ex plurimis litteris, in Chronico Vulturnensi, p. 417, 418, 425, 431, 449, adducis, apparet.

(93) Lupus Protospatha ad an. 955: Descendit Marianus patricius in Apuliam. Cont. Theoph. p.

283.

(94) Zonaras p. 195, Cedrenus p. 641. Glycas p. 303, quod Simeon Logotheta et Georgius monachus silentio prætereunt, Theophanis continuatorem, cui hæc, etiamsi vera essent, tradere periculosum erat, secuti.

mentum inerat, ne statim sæviret. Mox ad mona- A vectum, in Circo posuit, manentque ejus rei mochos profectus est, qui in Olympo monte procul negotiis vitam agebant, tanta omnes pietatis et religionis fama, ut Romanus Lecapenus annua ipsis stipendia persolverit (95). Percrebuerat rumor, imperatorem cum Theodoro Cyziceno, quo prætextu Polyeuctus patriarcha, dudum ob ingenium et mores invisus, tollendus esset, deliberasse (96). Inde Byzantium reversus, mortalitatem explevit, seu corporis infirmitate, seu, quod plurimi suspicabantur, veneno iterum petitus. Vixit annos LIV, ex quibus xxvi cum socero Romano, xv solus, regnavit (97). Senatus in funere ornando, et in memoria honoranda, magnum studium fuit; illatus autem est majorum sepulcro in templo Sanctis Apostolis dicato (98). Fuerunt in eo præclara virtutis et pietatis ornamenta, Dei et sacrorum reverentia summa (99). Multa publice opera struxit, in quibus Apostolorum ædes a fundamentis inchoata, et Sanctæ Sophiæ augustissimum templum magnifice instauratum, memorantur. Balneum in Marinæ ædibus, ingens opus, nec inferius Romanis, renovavit : senectute morbisque confectis domos amplissimas, ubi publico sumptu alerentur, concessit: palatium amplificavit (1): obeliscum veterem, ex Ægypto ad

(95) Contin. Theoph. in Romano,

numenta, sculpta saxis, et ære prisco (2). Muros Nicænos, a Saracenis eversos, collata ex ærario pecunia, refecit (3). Præcipua ejus cura fuit, ne provinciæ novis oneribus turbarentur, tanta justitia, ut delatores, publico exitio repertos, urbe pelleret, tanta lenitas, ut novissima exempla meritis parceret (4). Cæteros præeminentes peritia legum splendidissimis muneribus admovit, artes militares, rem navalem, ac triremium fabricam, per otium ignotam, revocavit, scriptaque ejus egregiam horum memoriam tradunt, quibus exposuit, quantum militum in armis, quantæ sociorum vires, quibus artibus claustra imperii tuenda essent (5). Doctorum hominum ingens ætate illa proventus fuit, e quibus Simeon Metaphrastes, jussu Constantini, B sanctorum vitas descripsit (3), Leontius Byzantinus (7), et Genesius (8), et Theodorus Daphnopates (9) suorum temporum historiam, scriptis libris, qui partim ætatem tulere, partim amissi sunt,composuerunt. Cæterum graves quidam et docti scriptores Constantinum sævitiæ, ebrietatis et circa res publicas socordiæ arguunt (10): quæ si justa reprehensio est, videntur ea vitia aut raro prorupisse, aut majoribus virtutibus esse compensata. NOTE.

(96) Zonaras p. 196, Cedrenus 641, Glycas p. 303.

C

(97) Sic Theoph. Contin. p. 292. Obiit mensis Novembris die 15, indict. i, anno a m. c. 6469. Simeon Logotheta annos ejus eodem modo nume. rat, sed indict. vi, an. 6456, decessisse scribit; die 9 Novembris, indict. 11, an. 6468, Cedrenus. Lupus Protospatha: Ann. 960, indict. 11, obiit Constantinus imper. qui regnavit an. 47, et surrexit Romanus filius ejus. Sic etiam Anonymus Barensis, ad quem hæc disserit Camillus Peregrinus : Noster Cedrenum sequitur, qui coronationem Constantini ætate septennis factam perhibet post patrui Alexandri, nedum post patris Leonis obitum, eam ad annum retulit 913, sibique nunc constans mortuum illum dicit 960, inchoato a Septembri communis anni 959 (sic etiam dicendum de coronatione ejus anno 913). Quippe obiit Constantinus, ut ipse notat, indict. 11, et ut notat Cedrenus, die 9 Novembris, scilicet desinente jam dicto communi anno 959, quo plane calculo uti hic Noster solet. Cedrenus vero, et post illum Zonaras, tradere videntur, Constantinum imperasse cum patre, patruo et matre annos 13, D Nimirum usque ad 919, quoniam vixisse illum asserunt annos 54, annos scilicet vitæ et imperii confundentes. Quæ doctissimi viri sententia magis mihi probatur, quam illa Pagii, qui ultimum Constanlini annum æræ vulgaris nongentesimum quinquagesimum octavum, indictionem primam, esse contendit. Si enim natus ipse est anno 905, quinquagesimus quartus ætatis certe in annum 959, aut potius 960, ineuntem, secundum Græcorum computum, incidit, cum Novembri mense decesserit. Cæterum scriptores, Constantinum tredecim annos cum Leone regnasse, contendentes, tempora non confudisse, sed ab eo anno, quo ab Euthymio patriarcha coronatus fuit, numerasse videntur.

(98) Continuat, Theoph. p. 292. Banduri Imperium Orientis, t. I, p. 121.

(99) Ejus enim ætate S. Gregorii reliquiæ Nazianzo Constantinopolim traductæ sunt. V. Græcus

scriptor ex codice ducis Sabaudiæ in Act. SS. ad d. 9 Maii editus p. 448 sqq. S. etiam Joannis manus in palatium ritu solemni illata est. Acta SS. ad d. 29 Augusti.

(1) Theoph. Contin. pp. 280, 284.

(2) Græcum carmen colosso inscriptum Bandurius Antiquitatum CSP. p. 181 edidit, ubi versum secundum et sequentem ita adduxit :

Κωσταντίνος νῦν δεσπότης

Οὗ Ῥωμανὸς παῖς δόξα τῆς σκηπτουχίας
Κρείττον νεουργεῖ τῆς πάλαι θεωρίας.

Ita Bandurius. At Gyllius, qui de eodem in Topographia urbis, 1. 11, c. 12, multis agit, ita exhibet : Κωνσταντίνος δεσπότης ὁ Ῥωμανοῦ παῖς, ut dubium sit annon obeliscus a Constantino potius, Romani junioris filio Porphyrogenneti nepote, in Circo sit repositus.

(3) Quod Cangius ex inscriptione muris Nicænis refectis addita colligit, notis ad Zonar, 97; eversionem tamen hanc murorum Leonis Armeni ætate jam accidisse, arbitratur.

(4) Theophanis Continuat. p. 278.

(5) Videantur Tactica, liber De imperio administrando, edicta varia, de quibus alio loco expo

nam.

(6) V. Allatii Diatribe de Simeonibus, p. 25 sqq. Pagius in Crit. Baron. an. 913, Caveus in Hist. litlerar., etc.

(7) Cujus Chronographiam libris 1v Combefisius inter Scriptores post Theophanem, omisso nomine auctoris, edidit.

(8) Unicum, quantum constat, scriptoris hujus exemplum bibliotheca academiæ Lipsiensis, vetustis bonisque libris referta, servat. Non satis accurate olim descriptum est a Jo. Andr. Bosio, ne. gligentius apud Venetos excusum, ut in observationibus ad Constantinum aliquando ostendam.

(9) V. Cave, p. 551. Scripsit præter cætera Vilam Theodori Studitæ, quam inter Anecdota Græca edere promisit Magnus Crusius, in Dissertat. epistolica, pag. 28.

(10) Zonar. p. 193, Cedrenus p. 635.

« ПредыдущаяПродолжить »