Opera, accurate recensuit C.H. Weise

Лицевая обложка
sumptibus et typis C. Tauchnitii, 1844
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Популярные отрывки

Стр. 185 - Agit ipse furentem 465 in somnis ferus Aeneas ; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam et Tyrios deserta quaerere terra...
Стр. 269 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Стр. 112 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa...
Стр. 327 - Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum : gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires...
Стр. 129 - Hic aliud majus miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta — horresco referens — immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt ; 205 pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque sanguineae superant undas ; pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga. fit sonitus spumante salo ; jamque...
Стр. 243 - Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto " Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. " Quisque suos patimur Manes : exinde per amplum " Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; " Donee longa dies, perfecto temporis orbe, 745 " Concretam exemit labem, purumque relinquit " Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Стр. 3 - Fortunate senex, hie, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum ! hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti 55 saepe levi somnum suadebit inire susurro ', hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ; nee tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nee gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
Стр. 199 - Mnestheus successuque acrior ipso 210 agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto. qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in arva volans plausumque exterrita pennis 215 dat tecto ingentem, mox acre lapsa quieto radit iter liquidum celeris neque commovet alas : sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Стр. 175 - Tandem progreditur magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Стр. 182 - Nee tibi diva parens generis nee Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

Библиографические данные