Cornelü Taciti libri gru supersunt, Том 2

Лицевая обложка
B.G. Teubnerus, 1857
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 206 - Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest quam hostium discordiam.
Стр. 198 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Стр. 199 - ... mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit.
Стр. 199 - Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est; ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos locant non in nostrum morem, conexis et cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Стр. 193 - Celebrant carminibus antiquis quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuisconem, Deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque.
Стр. 12 - Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum , sperantibus fallax , quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
Стр. 196 - Auspicia sortesque ut qui maxime observant. Sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt...
Стр. 185 - Quae pauci in metum trahebant : pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum literis contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens, profectique Judaea rerum potirentur : quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerant.
Стр. 194 - Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus ; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida ; laboris atque operum non eadem patientia ; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assuerunt.
Стр. 227 - Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugeris. raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur : si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit : soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.

Библиографические данные