Latin Selections

Лицевая обложка
Edmund Hamilton Smith
Allyn and Bacon, 1891 - Всего страниц: 438
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Популярные отрывки

Стр. 196 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Стр. 366 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Стр. 174 - Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
Стр. 367 - Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid quod quasi certam formam habeat constitui potest.
Стр. 201 - Si possum invideor, quum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit ? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen, Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt ; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Стр. 190 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant, ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo, » quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile; nil pictis timidus navita puppibus fidit.
Стр. 87 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Стр. 195 - me nunc Thressa Chloe regit, dulces docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti." "me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.
Стр. 166 - ... non me carminibus vincet nee Thracius Orpheus, nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Стр. 191 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...

Библиографические данные