Изображения страниц
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]

10

20

30

Ixiv. (132-201).

CATULLUS

(87-54 (?) B.C.)

LAMENT OF ARIADNE

EPITHALAMIUM PELEI ET THETIDIS.

SICINE me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide deserto liquisti in litore Theseu?
Sicine discedens neglecto numine divom,
Immemor a! devota domum periuria portas?
Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
Immite ut nostri vellet miserescere pectus?
At non haec quondam nobis promissa dedisti
Voce: mihi non haec miserae sperare iubebas,
Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,
Quae cuncta aerei discerpunt irrita venti.
Tum iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles;
Quis dum aliquid cupiens animus praegestit❘
apisci,

Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra,
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
Quod mare conceptum spumantibus expuit
undis,

Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta
Charybdis,

Talia qui reddis pro dulci praemia vita?
Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
At tamen in vestras potuisti ducere sedes,
Quae tibi iocundo famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
Purpureave tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequicquam conquerar
auris,

Externata malo, quae nullis sensibus auctae
Nec missas audire queunt nec reddere voces?
Ille autem prope iam mediis versatur in undis,
Nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
Sic nimis insultans extremo tempore saeva
Fors etiam nostris invidit questibus auris.
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Creta religasset navita funem,
Nec malus hic celans dulci crudelia forma
Consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
Nam quo me referam? quali spe perdita nitar?
Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato
Discernens ponti truculentum dividit aequor:
An patris auxilium sperem, quemne ipsa
reliqui

Respersum iuvenem fraterna caede secuta?
Coniugis an fido consoler memet amore,
Quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
Praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
Nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus,
Quam iustam a divis exposcam prodita

multam,

[blocks in formation]

40

5C

60

70

[ocr errors]

20

CICERO

(106-43 B.C.)

IN L. SERGIUM CATILINAM

I.—I. i.-ii. (1-6).

QUOUSQUE tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? Quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil Urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam omnium horum conscientia teneri coniurationem tuam

non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora! o mores! senatus haec intelligit; consul videt: hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit; fit publici consilii particeps; notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum: nos autem, viri fortes, satisfacere reipublicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iampridem oportebat: in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes iamdiu machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reipublicae privatus interfecit: Catilinam vero orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, 30 quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis

rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac republica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatusconsultum in te, Catilina, vehemens et grave: non deest reipublicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne 40 quid respublica detrimenti caperet.

50

Nox

nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspitiones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus: occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatusconsulto C. Mario et L. Valerio consulibus permissa est respublica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac reipublicae poena remorata est? At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusmodi senatuscon

sultum, verumtamen inclusum in tabulis, tamquam gladium in vagina reconditum: quo ex senatusconsulto confestim interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis: et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem: cupio in tantis reipublicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra rempublicam in Etruriae faucibus collocata: crescit in dies singulos hostium numerus: eorum autem imperatorem castrorum ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem reipublicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non hoc potius omnes boni serius a me, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, 7 quod iampridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiam te, quum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: et vives ita, ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rempublicam possis: multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.

II. IV. x.-xi. (20-24).

NUNC antequam, patres conscripti, ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video: sed eam esse iudico turpem et infirmam, contemptam et abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit, quam vestra ac reipublicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi mihi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestastis, nemo est assecutus. Ceteris enim semper bene gestae, mihi uni conservatae reipublicae gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque

8

10

er Italia decedere coactus est: ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Karthaginem Numantiamque, delevit: habeatur vir egregius L. Paullus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit: sit in aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit: anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes iisdem, quibus solis cursus, regionibus ac terminis continentur:-erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi qui absunt habeant quo victores revertantur. Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae, quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt, aut recepti beneficio se obligatos putant: qui autem ex numero civium, dementia aliqua depravati, hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum a pernicie reipublicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video: quod ego vestro bonorumque omnium auxilio, memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui servatus est, sed etiam in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido: neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Roman

orum et tantam conspirationem bonorum omnium perfringere et labefactare possit.

Quae cum ita sint, patres conscripti, proimperio, pro exercitu, pro provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter Urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quam comparo: pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis proque hac, quam conspicitis, ad conservandam rempublicam diligentia nihil aliud a vobis, nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit vestris mentibus infixa, firmissimo me muro saeptum esse arbitrabor. [Quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium; cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservavit, illum esse filium memineritis.] Quapropter de summa salute vestra populique Romani, patres conscripti, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius Urbis tectis ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiae deque universa republica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis enim eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet, et ea quae statueritis quoad vivet defendere et per se ipsum praestare possit.

60

70

80

PRO T. ANNIO MILONE

III.-xxxvii., xxxviii. (101-105).

Est

HIS lacrimis non movetur Milo. quodam incredibili robore animi: exilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus, mortem naturae finem esse, non poenam. Sit hic ea mente, qua natus est. Quid vos, iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis ? et erit dignior locus in terris ullus, qui hanc virtutem excipiat, quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro republica sanguinem effudistis, vos in viri et in civis invicti periculo appello, centuriones, vosque milites, vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me miserum, o

me

infelicem revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? Me non potuisse

Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata gentibus. A quibus non potuisse? ab iis, qui maxime P. Clodii morte acquierunt. Quo deprecante? me. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, quum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, extinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? An, ut inspectante me expellerentur ii, per quos essem restitutus ? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab iis, per quos restitutus sum?

Utinam dii immortales fecissent,--pace tua, patria, dixerim; metuo enim, ne scelerate dicam in te, quod pro Milone dicam pie-utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset potius, quam hoc spectaculum viderem! O dii immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! Minime, minime, inquit.

30

4ာ

50

Immo vero poenas ille debitas luerit, nos subeamus, si ita necesse est, non debitas. Hicine vir, patriae natus, usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? Huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam, quae hunc virum ex

ceperit, hanc ingratam, si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentiatis, id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem mihi, credite, is maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque legit.

IO

20

30

40

IV. xl., xli. (86-90).

PRO L. MURENA

QUAE cum ita sint, iudices, primum reipublicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos, pro mea summa et vobis cognita in republica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis : deinde ego idem vos defensoris et amici officio adductus, oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri, et cum corporis morbo, tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus, fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset: nunc idem, squalore et sordibus confectus, lacrimis ac maerore perditus, vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur. [Nolite, per deos immortales! iudices, hac eum re, qua se honestiorem fore putavit, etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. Atque ita vos Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit; si nullius aures voluntatemve violavit; si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit: sit apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices: una enim eripiuntur cum consulatu omnia. Invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae: ad omne denique periculum atque ad omnem invidiam solus opponitur. Quare quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu, non video, iudices. Quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur, et vos videre et perspicere potestis.]

Si-quod Iuppiter omen avertat-hunc vestris sententiis afflixeritis; quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri,

parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eamdem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem, quae misera modo consulem osculata filium suum, nunc cruciatur et sollicita est, ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? Sed quid ego matrem eius aut domum appello, quem nova poena legis et domo, et parente, et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exilium miser? quo? ad Orientisne partes, in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exulem videat? in ea porro provincia, quo animo C. Murenam, fratrem suum, aspiciet? qui huius dolor! qui illius maeror erit! quae utriusque lamentatio! quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, quod, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrarint, et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerint, repente existet ipse nuntius suae calamitatis!

An

Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices; conservate populi Romani beneficium; reddite reipublicae consulem ; date hoc ipsius pudori, date patri_mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa { frequens maestumque vidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnes consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio, aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo, ut cupidissimum otii, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi, quae nunc rempublicam labefactat, futurum esse promittam et spondeam.

PRO DOMO SUA AD PONTIFICES

V.-lvii., lviii. (144-146).

QUOCIRCA te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum, propter vim Maximum nominavit, teque, Iuno regina, et te, custos Urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum extitisti, precor ac quaeso: vosque, qui maxime me repetistis, atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi proposita est contentio, patrii penates familiaresque, qui huic Urbi et reipublicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis ac delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli: teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentia, furore et scelere defendi; cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui, aut cum totius Urbis incendio commisceri: ut, si in illo pene fato reipublicae obieci meum caput, pro vestris caerimoniis atque templis, perditissimorum civium furori atque ferro; et, si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque ac meum caput ea condicione devovi, ut, si et eo ipso tempore, et ante, et in consulatu meo, commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis, cura, cogitatione, vigiliis omnibus, nihil, nisi de salute meorum civium, laborassem; tum mihi republica aliquando restituta liceret frui: sin ? autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem, avulsus a meis, sustinerem : hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in sedes meas restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo.

Nam nunc quidem, pontifices, non solum

domo, de qua cognoscitis, sed tota Urbe careo, in quam videor esse restitutus. Urbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur: quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis; nolite, quaeso, eum, cuius reditu restitutam rempublicam fore putastis, non solum dignitatis ornamentis, sed etiam Urbis partibus velle esse privatum. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi: non virtutis atque ingenii, sed fortunae et temporum munera; quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi, quam et in utendo rationem, et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum propemodum iam est definita moderatio rei familiaris: liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis, ac nostrae memoriae, relinquemus. Domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata quam eversa, carere, sine maxima ignominia reipublicae, meo dedecore ac dolore, non possum. Quapropter, si Diis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismetipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intelligitis esse; quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate, studio, sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis collocetis.

See also IN L. SERGIUM CATILINAM

II.-i-ii. (1-6).—'Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam -'lenitatem
perpetuam sperant futuram.'

PHILIPPICA

II.—xlv., xlvi. (115-119). Recordare igitur illum, M. Antoni, diem' " ut de republica quisque mereatur.'

PRO LEGE MANILIA

xvi., xvii. (47-50).—' Reliquum est, ut de felicitate, quam praestare'.
'hoc quoque bellum regium committimus.'

40

50

60

70

« ПредыдущаяПродолжить »