Et dubitas tantum certis cultoribus orbem phos Non tamen bas proprias laudes, nec facta silebo Migrare in lunam, et notos mutare Penates: Ut quondam ignotum marmor, camposque natantes PART OF AN HEROIC EPISTLE, FROM SOPHONISBA TO MASINISSA. Egregium accipio promissi Munus amoris, Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ; Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti, Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis, Objecta et sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis, Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius atar Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit: Detinet hæc animam cura suprema meam. Inter Elisæas gloria prima nurus, Vel nimis hostiles extimuisse manus. Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Priinitiasne tuas meministi atque arma Sy cis Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit, Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Poenis Quo te non puduit solvere vota deis; Moniaque intrantem vidi: longo agmine duxit Turba salutantum, purpureique patres. Foeminea ante omnes longe admiratur euntem Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli, Jam decet ardenti fuscus in ore color! Seque cupit laudi surripuisse suæ. Et dextræ soli credimus esse virum. (Seu rexit casus lumina, sive Venus) In me (vel certè visum est) conversa morari Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo, Credideramque tuos lentius ire pedes, Quæ poterat visus detinuisse tuos : Asseruitque decus conscia forma suum. Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat imago; Atque iterum hesterno munere victor ades. DIDACTIC POEM, UNFINISHED: ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI. LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM. Unde Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa Si quà primus iter monstras, vestigia conor magne Sacerdos, Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis. Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen, Nec vatem: non illa leves primordia motus, [quid Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quicUsquam oritur; trahit hinc ortum; nec surgit ad auras, Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus, Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia dia Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, Deformesque fugat curas, vanosque timores: Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus. Illa etiam, quæ te (mirim) noctesque diesque Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes ; Aurea non aliâ se jactat origine Musa. Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et coelestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras |