Изображения страниц
PDF
EPUB

A

FAREWELL TO FLORENCE.

* * Oh Fæsulæ amoena Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris ! Alma quibus Tusci Pallas decus Apennini Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylva! Non ego vos posthàc Arni de valle videbo Porticibus circum, et candenti cincta corona Villarum longè nitido consurgere dorso, Antiquamve dem, et veteres præferre Cupressus Mirabor, tectisque super pendentia tecta.

IMITATION

OF

AN ITALIAN SONNET,

OF SIGNIOR ABBATE BUONDELMONTE.

Spesso Amor sotto la forma
D'amistà ride, e s'asconde:
Poi si mischia, e si confonde
Con lo sdegno, e col rancor.
In Pietade ei si trasforma;
Par trastullo, e par dispetto:
Mà nel suo diverso aspetto
Sempr' egli, è l'istesso Amor.

Lusit amicitiæ interdum velatus amictu,

Et benè compositâ veste fefellit Amor. Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem,

Inque odium versus, versus et in lacrymas: Ludentem fuge, nec lacrymanti, aut crede furenti;

Idem est dissimili semper in ore Deus.

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHAR

TREUSE, IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.

On Tu, severi Religio loci,
Quocunqne gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veteresque sylvas;
Præsentiorem et conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;
Quàm si repostus sab trabe citrea
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si invidendis sedibus, et frui.
Fortuna sacrâ lege silentii
Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus:
Saltem remoto des, Pater, angulo
Horas senectæ ducere liberas;
Tutumque vulgari tumultu

Surripias, hominumque curis.

LUNA HABITABILIS.

This copy of verses was written by desire of the College, in

1737. It has been printed in the “Musæ Etonenses," vol. ii. p. 107; but has not there the name of the author.

Dum Nox rorantes, non incomitata per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororum,
Huc mibi, Musa; tibi patet alti janua coeli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis comes, et mecum gelidâ spatiere sub umbrâ.
Scilicèt hos orbes, coeli hæc decora alta putandum

est,
Noctis opes, nobis tantum lucere; virûmque
Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ,
Ingentes scenas, vastique aulæa theatri?
Oh! quis me pennis æthræ super ardua sistet
Mirantem, propiusque dabit convexa tueri ;
Teque adeo, undè fluens reficit lux mollior arva,
Pallidiorque dies, tristes solata tenebras ?

G

Sic ego, subridens Dea sic ingressa vicissim: Non pennis opus hic, supera ut simul illa petamus : Disce, Puer, potiùs coelo deducere Lunam; Neu crede ad magicas te invitum accingier artes, Thessalicosve modos; ipsam descendere Phoeben Conspicies novus Endymion; seque offeret ultrò Visa tibi ante oculos, et notâ major imago.

Quin tete admoveas (tumuli super aggere spectas), Compositum tubulo; simul imum invade canalem Sic intentâ acie, coeli simul alta patescent Atria; jamque, ausus Lunaria visere regna, Ingrediêre solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phoeben Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consita terris Panditur ille atram faciem caligine condens Sublustri; refugitque oculos, fallitque tuentem; Integram Solis lucem quippè haurit aperto Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes: Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro Coerula discernunt, celso sese insula dorso Plurima protrudit, prætentaque littora saxis; Liberior datur his quoniam natura, minusque Lumen depascunt liquidum; sed tela diei Detorquent, retròque docent se vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se attollere montes; Montes queîs Rhodope assurgat, quibus Ossa nivali Vertice: tum scopulis infrà pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbrâ, nemorumque tenebris. Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo; Non frigus gelidum, atque herbis gratissimus imber; His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Auroræ, propriique crepuscula coeli.

« ПредыдущаяПродолжить »