Historiae naturalis libri xxxvii

Передняя обложка
sumtibus et typis C. Tauchnitii, 1841
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 210 - Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum , annis ab Urbe condita super DLXXX. Ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. Artoptam Plautus appellat in fabula , quam Aululariam scripsit : magna ob id concertatione eruditorum , an is versus poetae sit illius : certumque fit , Àteii Capitonis sententia coquos tum panem lautioribus coquere solitos : pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos.
Стр. 136 - Et alia horum origo. ex grandiore vermiculo gemina protendens sui generis cornua primum 1 urica fit, dein quod vocatur bombylis, ex ea necydallus, ex hoc in sex mensibus bombyx. telas araneorum modo texunt ad vestem luxumque feminarum, quae bombycina appellatur. prima eas redordiri rursusque texere invenit in Coo mulier Pamphile, Plateae filia, non fraudanda gloria excogitatae rationis ut denudet feminas vestis.
Стр. 124 - Excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coarguat. Ceterae dormiunt capite subter alam condito , alternis pedibus insistentes. Dux erecto providet collo , ac praedicit.
Стр. 189 - Luna, quae principia mensium annorumque his facit, et seculi post tricesimum annum, quia jam virium abunde habeat, nee sit sui dimidia. Omnia sanantem appellantes suo vocabulo, sacrificas epulisque rite sub arbore praeparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tune primum vinciantur.
Стр. 50 - Umbriam conplexa 112 agrumque Gallicum circa Ariminum. Ab Ancona Gallica ora incipit togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni pluruma eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum.
Стр. 190 - Fuit et arborum cura legibus priscis , cautumque est XII tabulis ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris XXV.
Стр. 126 - ... exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, ut non * sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nee iidem 83 omnibus, sed sui cuique.
Стр. 86 - Naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo.
Стр. 194 - Maritas ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine non nisi e plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum trium, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur.
Стр. 189 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.

Библиографические данные