Изображения страниц
PDF
EPUB

tissimo nascitur. Ille est causa, reliqua sunt effectus. Sunt tamen bonitas Dei, et electio, et Spiritus, et ipse Christus, causæ inter se conjunc-. tæ et colligatæ, quæ inter salutis nostræ principes causas possunt numerari. Quoties igitur dici solet, Solâ nos Fide justificari et servari, ita dictum est quia Fides, aut potiùs fiducia sola apprehendit, intelligit, et cognoscit nostram Justificationem nobis à Deo gratis dari, hoc est, nullis nostris meritis, sed ex gratuitâ gratiâ Omnipotentis Patris. Porrò Fides amorem gignit proximi, et actiones quæ Deo placent. Nam si viva et vera sit, et Spiritu Sancto animata, mater est eorum omnium quæcunque benè aut dicuntur aut fiunt. Ex hoc brevi orationis compendio clarum est, unde Justificatio nostra, et quibus modis, paretur. Non enim meritorum nostrorum dignitate vel hactenus electi, vel olim salvati erimus, sed per solam misericordiam Dei et Christi Domini meram gratiam, per quam ad Bona Opera, quæ preparavit Deus ut in eis ambularemus, in ipso conditi sumus. Et licèt Opera Bona nostram Justificationem apud Deum mereri non possunt, sic tamen Fidei adhæ · rent, ut neque illa sine ipsis inveniri possit, neque Bona Opera extra Fidem usquam reperiantur.(p) Quam rem nobis repræsentat, et ob oculos

(p) Sign. e. vi. et seq.

ponit,

ponit, Baptismus ?-Nos esse per Spiritum Christi renatos, et mundatos à peccato; quòdque simus membra et partes ecclesiæ ascripti in communionem sanctorum: aqua enim significat Spiritum. Baptimus etiam est figura sepulturæ nostræ in Christo, quòdque cum illo unà resuscitabimur in

novâ vitâ.

From

From BISHOP JEWEL'S APOLOGIA

ANGLICANE.
IN 1562.

ECCLESIE

WRITTEN IN 1561, PUBLISHED

CREDIMUS Jesum Christum Filium unicum æterni Patris, quemadmodum jam olim ante omnia initia decretum fuerat, cùm venisset plenitudo temporis, suscepisse carnem et omnem naturam humanam ex beatâ illâ et purâ virgine, ut indicaret hominibus arcana et reconditam voluntatem Patris sui, quæ abdita fuerat à seculis et generationibus, utque in humano corpore perageret Mysterium Redemptionis nostræ ; et peccata nostra, et syngrapham illam quæ erat scripta contra nos, affigeret ad crucem.

Baptismum quidèm sacramentum esse remissionis peccatorum, et ejus ablutionis quam habemus in Christi sanguine. Et ab eo neminem, qui velit profiteri nomen Christi, ne infantes quidem Christianorum hominum, quoniam nascuntur in peccato, et pertinent ad populum Dei, arcendos

esse.

Dicimus hominem natum esse in peccato, et in peccato vitam agere; neminem posse verè dicere,

mundum

mundum esse cor suum; justissimum quemque servum esse inutilem; legem Dei perfectam esse, et à nobis requirere perfectam et plenam obedientiam; illi à nobis in hâc vitâ satisfieri non posse ullo modo; neque esse mortalium quenquam, qui possit in conspectu Dei propriis viribus justificari: Itaque unicum receptum nostrum et perfugium esse ad misericordiam Patris nostri per Jesum Christum, ut certò animis nostris persuadeamus illum esse propitiationem pro peccatis nostris; ejus sanguine omnes labes nostras deletas esse; illum pacificâsse omnia sanguine crucis suæ; illum unicâ illâ hostiâ, quam semel obtulit in cruce, omnia perfecisse, et eâ causâ, cùm animam ageret, dixisse Consummatum est; quasi significare vellet, persolutum jam esse pretium pro peccato humani generis.

Quamvis autem dicamus nihil nobis esse præsidii in operibus et factis nostris, et omnem salutis nostræ rationem constituamus in solo Christo, non tamen eâ causâ dicimus laxè et solutè vivendum esse, quasi tingi tantùm et credere satis sit homini Christiano, et nihil ab eo aliud expectetur. Vera fides viva est, nec potest esse otiosa.

Sic ergo docemus populum, Deum vocâsse nos non ad luxum et libidinem, sed, ut Paulus ait, ad Opera Bona, ut in illis ambulemus; Deum

eripuisse

eripuisse nos à potestate tenebrarum, ut serviamus. Deo viventi, ut in timore et tremore Operemur salutem nostram, ut appareat Spiritum sanctificationis esse in membris nostris, et Christum ipsum per Fidem in cordibus nostris habitare.

APPENDIX

« ПредыдущаяПродолжить »