Изображения страниц
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

LXII.

Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo Expectata diu vix tandem lumina tollit.

Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas; Iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.

5 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

10

Cernitis, innuptae, iuvenes ? consurgite contra:
Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.

Sic certe est; viden ut perniciter exiluere?

Non temere exiluere; canent quod visere par est.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Non facilis nobis, aequales, palma parata est,

Adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit.
Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
15 Nos alio mentes, alio divisimus aures:

Iure igitur vincemur; amat victoria curam.
Quare nunc animos saltem convertite vestros,
Dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

20

Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis conplexu avellere matris,
Conplexu matris retinentem avellere natam,
Et iuveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe ?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 25

Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?

Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes

Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.

Quid datur a divis felici optatius hora?

30

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato conprendis nomine eosdem.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

35

At lubet innuptis ficto te carpere questu.

Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

40 Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo convolsus aratro,
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber

Multi illum pueri, multae optavere puellae : Idem cum tenui carptus defloruit ungui, 45 Nulli illum pueri, nullae optavere puellae : Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; Cum castum amisit polluto corpore florem, Nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

50 Vt vidua in nudo vitis quae nascitur arvo Numquam se extollit, numquam mitem educat

uvam,

Sed tenerum prono deflectens pondere corpus

« ПредыдущаяПродолжить »