CXVI. Saepe tibi studioso animo venante requirens Qui te lenirem nobis, neu conarere Tela infesta meum mittere in usque caput, Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse labor em, Gelli, nec nostras hic valuisse preces. Contra nos tela ista tua evitabimus uncta: At fixus nostris tu dabi' supplicium. 5 CATVLLI FRAGMENTA. I. At non effugies meos iambos. Porph. ad Hor. Carm. I. 16, 24. Iambici autem versus aptissimi habentur ad maledicendum. *** Denique et Catullus, cum maledicta minaretur, sic ait. At non cett. 2 Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape, Qua domus tua Lampsaci est Nam te praecipue in suis urbibus colit ora Terentianus Maurus 2755. 3. de meo ligurrire libidost. 4. Nonius Marcellus p. 134 M. [ et Lario inminens Comum.] Vibii Sequestris (p. 12, 9 Bursian) codex unus, (Mus. Brit. Add. MSS. 16986.). 5. Servius ad Verg. Georg. II. 95. Hanc uvam Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudaverit Cato. 6. Plin. Nat. Hist. XXVIII. 2. 19. Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proxumeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio. 7. Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo In quibus ipse suum fassus adulterium est. Ovid. Trist. II. 427. 8. Serv. ad Verg. Aen. III. 409. Hinc etiam Catullus cavĕre dixit. Cf. Catull. 50. 18, 19: 61, 152. 9. [Nonius Marcellus p. 546 Carchesia . . . Catullus Veronensis : Lucida qua splendet (sic) carchesia mali.] 10 Servius ad Verg. Aen. VII. 378 Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen. PERVIGILIVM VENERIS. Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet. Ver novum, ver iam canorum, vere natus orbis est, Vere concordant amores, vere nubunt alites, Et nemus comam resolvit de maritis imbribus: 5 Cras amorum copulatrix inter umbras arborum Implicat casas virentis de flagello myrteo, Cras Dione iura dicit fulta sublimi throno. Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet. Tunc cruore de superno spumeo pontus globo 10 Caerulas inter catervas, inter et bipedes equos, Fecit undantem Dionen de marinis imbribus. Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet. Ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet. Ipsa Nymphas diva luco iussit ire myrteo : Esse Amorem feriatum, si sagittas vexerit. 15 20 25 30 |