M. Minucii Felicis Octavius, with an Engl. comm. [&c.] ed. by H.A. Holden

Лицевая обложка
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 262 - Grotius de Jure Belli et Pacis, with the Notes of Barbeyrac and others ; accompanied by an abridged Translation of the Text, by W. WHEWELL, DD late Master of Trinity College. 3 Vols. Demy Octavo, 1 2 s.
Стр. 129 - Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt? Nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi facinerosi incesti sicarii proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis!
Стр. 169 - Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur.
Стр. 95 - Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta disposita ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem; ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias providentiam ordinem legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem.
Стр. 130 - Ita quicquid Romani tenent colunt possident, audaciae praeda est : templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum.
Стр. 49 - ... 6 Et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent : nee hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
Стр. 96 - Thebanorum par, mortuam x fabulam, transeo. Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit. Vide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus.
Стр. 160 - Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum ? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit?
Стр. 178 - In matutina nuper spectatus arena Mucius, imposuit qui sua membra focis, Si patiens fortisque tibi durusque videtur, Abderitanae pectora plebis habes; Nam cum dicatur, tunica praesente molesta, Ure* manum: plus est dicere, Non facio.
Стр. 159 - Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus : sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus : sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. Vos enim nee invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nee fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis.

Библиографические данные