Изображения страниц
PDF
EPUB

2

cam et auctoritatem veterum, in OFI quondam desiisse censuit, formam naturalem et antiquam conservasse videtur in Æolica ac Dorica dialecto, quæ est ONTI-TTATONTI— quod in aliis dialectis, paullatim contractum et emollitum, fiebat ONZI, XI, et orzi, eo modo quo tertius casus participiorum. Ita etiam tertia persona verborum in Mil ex ANTI, ENTI, et TNTI, in AZI, EII, et r abiit;' itidemque, temporibus præteritis perfectis aliorum verborum, terminatio antiqua ANTI in AI mutata est; cujus penultima ob eam causam semper producta est. Egregie hallucinatus est clarissimus Lennep breves fuisse olim, cum simplicibus litterarum signis scriptæ essent, penultimas harum personarum; atque ita formas recentiores, EIXI, ÃZI, et orzi, ę thematibus productioribus EEMI, AAMI, et On deductas esse. Neque felicius vir eximius futura ΦΑΝΕΩ, ΣΠΕΡΕΩ, ΤΕΜΕΩ, &c., ab Ionibus usurpata pro antiquioribus PANEZN, ZIEPΕΣΩ, ΤΕΜΕΣΩ, &c., a verbis puris ΦΑΝΕΩ, ΣΠΕΡΕΩ, TEMEN, &c., formata esse voluit:3 nam pueris etiam notum esse debuit penultimas futuri et aoristi primi a thematibus in puro desinentibus, in omnibus omnium temporum et gentium dialectis, productas esse, eo quod antiquissimæ terminationes eorum essent ΕΣΩ et ΕΣΑ, non ΣΩ et ΣΑ-ΤΥΠΤΕΣΩ et ΕΤΥΠΤΕΣΑ contracta in τύψω et ἔτυψα ; atque eadem 'porro ratione ΒΟΛΕΣΩ-ΕΒΟΑΕΣΑ, et ΦΙΛΕΕΣΩ et ΕΦΙΛΕΕΣΑ contracta in βοάσω, ἐβοᾶσα, φιλήσω, ἐφίλησα, &c. ; nec non a recentioribus, Atticis præsertim, in Bow, Bara, &c. Vis metrica binarum litterarum haud minus imminuta manebat, cum simplici aut λ, quam cum duplici aut émou signo scriberetur; quod mirum est virum egregium non percepisse, cum in omni fere vocali longa lateat aut brevis absorpta, aut spiritus aut consona suppressa.

CXXVII. In vetustissima tessera hospitali Musei Borgiani Veletris, tertia persona singularis verbi ΔΙΔΩΜΙ, quæ vulgo ΔΙΔΩΣΙ est, 4140TI, i. e. 4ANTI, inscripta est ; qua antiquissimam formam ejusdem persone in aliis verbis percepisse mihi videor: neque dubito quin Latina terminatio in ET, atque Græca in EI, ex obsoleta in ETI pariter effictæ sint; altera, amputato I, altera eliso T: ita ut DOCET, 40KEEI, et. 40KEÏ perinde e 40KEETI contracta sint ; quemadmodum varius et quotidianus usus in omnibus fere linguis plus minusve effecit. "Iones," grammatici dicunt, "addunt syllabam I tertiis personis singularibus modi subjunctivi, ut τύπτησι pro τύπτη. At syllaba ejusmodi adscititia ne in ullo quidem unquam hominum sermone locum habuit; et

1 ὥσπερ ἐκ τοῦ ΤΙΘΕΑΣΙ, ΤΙΘΕΙΣΙ, οὕτως καὶ ἐκ ΕΑΣΙ, ΕΙΣΙ.
Schol. Ven, in li. A. 566. ¡wraxisμds in omnia grassatus est,
3 Ibid. C. Iv.

2 Analog, C. IX.

Ionica illa forma, nisi quod T in Σ mutatum sit, et I male subscriptum, justa ac naturalis est, TrITHT—TrITHΣI; atque ejecta consona, et I finali in mutum converso, TrпTHI. In vulgatis Homericorum exemplaribus syllaba ista paragogica tertiis personis singularibus optativi verborum in MI nonnunquam adjuncta est, saltem si librarii et grammatici recentiores on et Sno pro Atticis optativi formis habuerint: sed in priori, aut scribendum est o pro, aut iota subscriptum ab omega ad eta transferendum, et in posteriori omnino abolendum, ita ut conjunctivi fiant formæ antiquioris 400 e primitiva 40F contractæ ; nam syllaba ista ab optativi ratione et indole prorsus aliena est.

CXXVIII. Cum quisnam fuerit Homericus pronunciandi aut scribendi mos, TT, an To Σ, nemo nunc scire potuerit, priorem prætuli, non tam quod antiquior esset, quam quod súpavóτepos, et carminis majestati magis congruus. Harum litterarum inter se invicem commutatio perfacilis ac solennis, in linguarum omnium pronunciatione, et olim fuit et adhuc est: ejusdem enim sunt organi, ut ita dicam; cum T consonans dentalis. sit; atque Σ et spiritus dentales modis diversis pronunciati; unde Lacones sonum ToŨ Σ Tự tribuerunt; et hac nostra ætate omnes quasi Europæ gentes syllabam TI tanquam SI pronunciant, quoties vocalis in eodem vocabulo eam excipit.

cxxix. Aliarum consonantium λes in initiis etiam verborum haud infrequentes sunt; ut in EIB pro AЕIBN, EPI pro ПЕРI, IА pro MIA, &c. ; quorum in nonnullis restituenda est littera initialis ut versus suum metrum habeat; quod, quoties ita visum est, fecimus. Constans tamen hæc λ in quibusdam, et jam ante Homerica tempora usu communi recepta esse videtur; ut in FTIO, &c.: Etrusca enim lingua, ✈ îIA est 8VIA, et гVIA;' i. e. ØTIA et ПITIA quas formas antiquissimas esse, verbum prFn vel prin, a quo deductæ sunt, testis idoneus est. Ab eadem radice est Latina vox PUER; quæ, solita commutatione inter sese To P et rou C vel K, in Etruscis est CFED, i. e. CWER;2 quo antiquissimam formam Græci vocabuli KOTPOΣ videre licet; quæ sine dubio KrFEΡΟΣ, ΚΥΡΟΣ, et postea KOΥΡΟΣ erat.

cxxx. In omnibus Græcorum dialectis præter Atticam, K pro П usurpatum est in II, IIH, NOTE, &c.; ac formæ horum vocabulorum in Latina lingua, QUO, QUA, QUOQUE, persuadere cuiquam forte potuerint Græcos antiquissimos ita pronunciasse ac scripsisse: sed in lingua Osca et vetustissima Latina QUIDQUID est PITPIT; et QUI, POI; quo verisimile videtur, Atticam, in hac re, scribendi consuetudinem (quod raro accidit) antiquissimam esse, atque idcirco retinendam Homericis.

1 Lânzi. Vol. II. p. 302. &c. 373. &c.

2 Ibid. p. 530.

cxxxi. In codice Venetiano antiquissimo subscriptum est iota adverbiis a, a, &c. ita ut ry, Aλn, &c. scriberentur ubique; et in sermone Holico, ac Dorico seriore, ΠΩ est ποί: 'ΕΝΔΩ, ΕΝΔΟΙ, 'ENAOI, &c, quæ formæ antiquiores sunt e casu tertio pronominum et adjectivorum efficte: nam, ut vir acutissimus J. Horne Tooke jamdiu planum fecit, adverbia, præpositiones, conjunctiones, et aliæ ejusmodi voculæ, non nisi fragmina et anoσnáoμaтa quædam verborum ac nominum sunt. Restituendum igitur iota istud mutum putavimus, haud minus adverbiis, quæ e masculis et neutris nominum et pronominum formis efficta sunt, quam quæ e femihinis ; cum veterum sermoni haud minus ΠΩΙ, ΚΑΤΩΙ, ΑΝΩΙ, &c. quam ПHI, 'AAAHI, &c. convenire viderentur. Haud alia ratione TAPAI, THAI, &c. formata esse credo; quæ ideo pro sermonis vetustissimi reliquiis, non poetarum commentis, habenda esse censeo. Mutum aptius quam subscriptum iota id dictum esset: dum enim lingua Græca viguit, et elegantior quædam scribendi ars invaluit, adscribebatur, non subscribebatur vocali, e contrac tione diphthongi producte; atque eo modo in hac nostra recensione adhibendum erit. Strabonis ætate exolescere cœperat, ita ut haud paucis codicibus omnino defuerit, gravi detrimento lingua, cujus indoles ac ratio grammatica idcirco difficilior fiebat et ob scurior,

CXXXII. Ut пI et ПHI e tertio casu pronominis, sic ПОṛ e şecundo ejusdem casu factum est; atque ideo pari ratione rescri bendum ПOFO, vel П100, prout metrum postulet.

CXXXIII. Haud aliter adverbia in n desinentia e tertio casu plurali nominum ac pronominum formata esse videntur; in tabula enim Eugubiana П est ; quod sermoni ac litteris Græcis redditum 10IZI fieret. Cum tamen sermo in his tabulis rudis ag barbarus est, et scriptura parum constans, iota illud mutum T adjungere sine validiore auctoritate mihi religio est. Alia adverbia e casibus quartis nominum ac pronominum formata sunt, subauditą præpositione quadam.

CXXXIV. Cum Etrusci veteres litteras 4 et O non haberent, ratio ipsa grammatica proximas potestate, quæ T et sunt, in earum locis postulabat; quod in nomine Dioscurorum alterius, Græcè П04T4ЕTKHZ, Etruscè гULTUCE, satis aptè evenit: at qua ratione 4 in 4, aut T in QU transierit; ita ut 'oдrΣErΣ, ULYSSES; 44KPTMA, LACRUMA, TE, QUE sint facta, ne conjectura quidem ulla assequi valeo; tametsi haud antiquissi ma putem: cum enim Latinum UTI vel UT ex Græco EQTL plane confictum sit, et TI affine T TE, mutationem eam, post UT ex 10 TI translatum, evenisse oportet.

cxxxv. Neque minus difficile est rationem reddere, qua Latini veteres litteris B et DU in iisdem verbis; atque, ut videtur, iisdem sonis significandis, usi sint; ut in BELLUM DUEL

LUM; BELLONA, DUELLONA; BILIUS, DUILIUS, itemque VILIUS;' quod ultimum minus mirandum est, quoniam B et V consonans (quod idem ac F Æolicum) ambo litteræ labiales essent, atque inter se affines; ita ut, in Laconum dialecto, usus TO B pro F solennis esset. Idem mos, in Pamphyliæ quoque civitatibus, atque apud alias fortasse gentes cum Doricas tum Æolicas obtinuisse videtur; itemque inter Latinos etiam recentiores, sic ut LIVERTUS pro LIBERTUS, BOTUM SOLBIT pro VOTUM SOLVIT, in titulis sepulchralibus ac votivis, sub Cæsarum imperio incisis, satis testantur.3

CXXXVI. In omnibus linguis singula quæque verba, quo magis usu quotidiano in hominum colloquio vulgata et contrita sint, eo magis corruptelis obnoxia fiunt; ac facilius ab indole naturali et justa analogia uniuscujusque sermonis detorquentur: quo fit ut verbum illud, quo quisque primam notionem mentis, ac conscientiam sui, voce exprimit, apud omnes gentes maxime abnorme sit, et a communi conjugandi ratione latissime aberret. Ita, in nostra lingua Anglica, BE, AM, ART, IS, WAS, &c. nullo vinculo conjugationis aut ratione affinitatis invicem cohærent: sed singula sparsa ac divulsa, a diversis quasi radicibus orta, videntur : et quanquam in linguis antiquis, præsertim Græca et Latina, analogia grammatica plenior haud paullo et accuratior sit, quam in nostris vulgaribus, nihilominus Latinum verbum SUM tantum a Græco EIMI distat ut vix sibi quisquam persuadere possit utrumque unum atque idem esse; quo tamen nihil certius; nam antiquissima forma erat 'EEN et terminatione in : MI, 'EXOMI; e quo Etrusci, qui litteram O nullam habebant, et I in E libenter mutabant, ESUME fecerunt; quod Latini, solito brevitatis studio, in SUM redegerunt; conservatis nihilominus vestigiis formæ antiquioris in ESEM, ESE, &c. (sic enim veteres scribebant j itemque in ERAM, ERO, &c.; mutato tantum S in R ; ut apud Latinos haud minus quam apud Lacones fieri solebat. Præteritum autem perfectum FUI, quod veteres semper FUVI_scribebant, haud ejusdem verbi est; sed ad Græcum PTF pertinet.

CXXXVII. Futura illa Græca "EXZOMAI, "EXZEÃI. "EXXEΤΑΙ, et ΕΣΣΕΙΤΑΙ ex antiquissima forma ΕΣΩ sunt: omne enim futurum natura desinit in 'EXO, ut omne præteritum perfec tum in EKA: sed duo modi contrahendi fuerunt; unus, ejecta vocali ut in Tr¥N, 1EEN, &c. quæ futura prima vocata sunt; alter ejecta consonante, ut in TTHEN, ÄEгEN postea in

Lanzi p. 1, C. VII. S. 1. Osser. IV. No. 5. et C. VIII. S. 1. N. 5 et 6.

2 Heraclides apud Eustath. p. 1654. l. 21.

3 Torremozz. inscrip. Sic. Class, VI. No, IV. Cor. vet, musei nostri.

4 Lanzi, l. 1.

ΤΥΠΩ et ΛΕΓΩ contracta atque futura secunda appellata. Futurum itaque passivum antiquissimum verbi ̓́ΕΣΩ erat ΕΣΕΣΘΜΑΙ; quod ελλείψει τοῦ E in tertia persona ΕΣΣΕΤΑΙ, atque τοῦ Σ alterius ΕΣΕΕΤΑΙ Gebat ; e quo, solita contractione του EE in El, et sibili in pronunciando productione, factum est monstrum istud poeticum ̓ΕΣΣΕΙΤΑΙ.

CXXXVII. Forma in MI contracta fuisse videtur, Homericis etiam temporibus, in ΕΣΜΙ et 'ΕΜΜ (unde ΕΣΣΙ, ΕΣΤΙ, 'EZMEN, &c.); et, ejecta consonante ac producta vocali, in 'HMI emollita, e quo 'HΗΝ, 'ΕΗΝ, ΗΝ 'ΗΑ, ΕΑ, ΗΜΕΝ, &c. &c. variis contractionibus efficta sunt: semper enim in memoria tenendum est, formas longissimas et plenissimas in omnibus verbis antiquissimas esse; neque ullam justam licentiam immutandi unquam fuisse in ullo hominum sermone, nisi quæ in contrahendo et emolliendo consisteret ; atque ea non pro arbitrio cujuscunque usurpata, sed usu ac consuetudine loquendi paullatim introducta: neque nova illa et augmentata themata, quæ aut, ex augmentatis quorumdam temporum formis conficta sunt, aut modum aliquem vel consuetudinem generalem actionis, adjuncto aliquo exprimunt, sicut verba in : ΙΖΩ, :ΙΣΚΩ, &c. in hanc legem peccant; com positorum enim numero habenda sunt; ut singula exempla facile probabunt.

CXXXIX. Sed, quoniam verborum analogia, qua antiquæ illæ forma, a poetis tantum usurpatz, aut singulis dialectis propria, ad certam aliquam rationem redigerentur, inter cruces grammaticorum semper fuit, haud a proposito alienum puto, præcipuas eorum sententias de hac re, e scholiis veteribus collectas et librariorum mendis aliqua ex parte saltem purgatas, in ordinem aliquem disponere, atque antequam plura disputavero, lectoris judicio submittere.

CXL. Itaque, ut a verbo difficillimo, ac grammatico veterum subtilissimo et doctissimo exordiar.

[ocr errors]

1. Ιστέον ὅτι τὸ ΕΜΜΕΝΑΙ, ὁ Ἡρακλείδης, οὐ κατὰ τὴν δοκοῦσαν τοῖς πλείοσι ἀκολουθίαν παράγει, ἀλλὰ προπα ραλήγουσαν αὐτοῦ, ἔχουν τὴν ἘΜ συλλαβὴν ἀπὸ παραλή γουντος Η γενέσθαι βούλεται συστόλῃ καὶ διπλασιασμῷ, ἄλ λως παρὰ τὸ ἐν τοῖς εἰς τὴν ̓Ιλίαδα γραφέν. φησὶ γὰρ οὕτως. · μέγιστον τεκμήριον ἐν ἀμφισβητήσει τόνων θεματικών, το τηνικαῦτα περισπᾶσαι τὰ ῥήματα, ὅτε τὸ ἀπαρέμφατον διὰ προπαραλήγοντος τοῦ Η λέγεται. τὸ γὰρ ΚΥΩ περισπάται, ὅτε ΚΥΗΜΕΝΑΙ τὸ ἀπαρέμφατον. εἰ δὲ ἦν ΚΥΩ βαρυτόνως ΚΥΕΜΕΝΑΙ ἂν ἦν κατὰ τὸ ΕΥΡΕΜΕΝΑΙ. οὕτω καὶ ΦΙΛΩ, ΦΙΛΕΙΝ, ΦΙΛΗΜΕΝΑΙ· καὶ ΝΟΗΜΕΝΑΙ, καὶ

αν

« ПредыдущаяПродолжить »