Publii Virgilii Maronis Bucolica, Georgica, et Aeneis

Лицевая обложка
sumtibus Bibliopolii Academici, 1785 - Всего страниц: 439
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 241 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.
Стр. 129 - Achillem. constitit, et lacrimans 'quis iam locus,' inquit, ' Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 en Priamus ! sunt hic etiam sua praemia laudi ; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. solve metus ; feret haec aliquam tibi fama salutem.
Стр. 133 - Quae te tam laeta tulerunt 605 saecula ? qui tanti talem genuere parentes ? in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
Стр. 19 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Стр. 3 - Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui musam meditaris avena: nos patriae finis et dulcia linquimus arva. nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Стр. 237 - Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus, lunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis Lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, 140 Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
Стр. 188 - Tandem progreditur magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Стр. 13 - Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
Стр. 121 - Cyclopea saxa experti: revocate animos maestumque timorem mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas 205 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. durate et vosmet rebus servate secundis.
Стр. 140 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.

Библиографические данные