FRAGMENTS OF A POEM INTENDED TO HAVE BEEN ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI. LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM. UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa Principiis seriem rerum, tenuemque catenam sanctum Ad limen, (si ritè adeo, si pectore puro,) Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra. cerdos, Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis. Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen, Nec vatem: non illa leves primordia motus, Quanquam parva, dabunt. quicquid Lætum vel amabile Usquam oritur, trahit hinc ortum; nec surgit ad auras, Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes; Aurea non aliâ se jactat origine Musa. Principio, ut magnum fœdus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne socia molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, & cœlestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras Nervorum instituit: tum toto corpore miscens Implicuit latè ramos, & sensile textum, Implevitque humore suo (seu lympha vocanda, Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam Vis versatur agens, parvosque infusa canales Perfluit; assidué externis quæ concita plagis, Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs, Hinc indè accensâ contage relabitur usque Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri. Namque illic posuit solium, & sua templa sacravit Mens animi: hanc circum coëunt, densoque fe runtur Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum: Ecce autem naturæ ingens aperitur imago Ac uti longinquis descendunt montibus amnes Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellisque recentem Funditur in telam, & latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, & vincula rupit ; Sopitus molli somno, tepidoque liquore Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit Frigore mutavit cœli, quod verberat acri rentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. Tum species primùm patefacta est candida Lucis (Usque vices adeò Natura bonique, malique, Exæquat, justâque manu sua damna rependit) Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles. Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore Ut per prata levi lustras, & floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, & umbriferos colles, & cærula regna? Gratia te, Venerisque Lepos, & mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes. At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris |