Изображения страниц
PDF

In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid valtam molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes.
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos:
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:

Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat imago;

Atque iterum besterno munere victor ades.

DIDACTIC POEM,

UNFINISHED:

ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium ; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis !

Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incerta, tremulâque insistere planta.
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis.

Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî,
(Quod tibi crescit'opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia motus, [quid
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quic-
Usquam oritur, trahit bincortum; nec surgit ad auras,
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores :
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirilm) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes ;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et coelestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras

128

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

DE PRINCIP. Nervorum instituit: tum toto corpore miscens Implicuit latè ramos, et sensile textum, Implevitque humore suo (seu lympha vocanda, Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam Vis versatur agens, parvosque infusa canales Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis, Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs, Hinc indè accensâ contage relabitur usque Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri. Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit Mens animi : hanc circum coëunt, densoque feruntur Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum: Ecce autem naturæ ingens aperitur imago Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ, Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges, Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro Excipit Oceanus, natorumque ordine longo Dona recognoscit venientâm, ultròque serenat Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet. Haud aliter species properant se inferre novellæ Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.

Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem Funditur in telam, et latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;

Sopitus molli somno, tepidoque liquore
Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit coeli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.

Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima coeli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther. :

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas Tam variam molem, et miræ spectacula lucis: Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;

Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo huc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset: Scilicet Eloquio hæc sopitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quoties Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræye quod oscula fragrant Roscida, cúm Zephyri furtim sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci

« ПредыдущаяПродолжить »