Изображения страниц
PDF
EPUB

LUNA HABITABILIS.

This copy of verses was written by desire of the College, in

1737. It has been printed in the “Musæ Etonenses,” vol. ii. p. 107; but has not there the name of the author.

Dum Nox rorantes, non incomitata per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororum,
Huc mihi, Musa; tibi patet alti janua coeli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis comes, et mecum gelidâ spatiere sub umbrâ.
Scilicèt hos orbes, coeli hæc decora alta putandum

est,
Noctis opes, nobis tantum lucere; virûmque
Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ,
Ingentes scenas, vastique aulæa theatri?
Oh ! quis me pennis æthræ super ardua sistet
Mirantem, propiusque dabit convexa tueri ;
Teque adeo, undè fluens reficit lux mollior arva,
Pallidiorque dies, tristes solata tenebras ?

G

Sic ego, subridens Dea sic ingressa vicissim: Non pennis opus hic, supera ut simul illa petamus: Disce, Puer, potiùs coelo deducere Lunam; Neu crede ad magicas te invitum accingier artes, Thessalicosve modos; ipsam descendere Phoeben Conspicies novus Endymion; seque offeret ultrò Visa tibi ante oculos, et notâ major imago.

Quin tete admoveas (tumuli super aggere spectas), Compositum tubulo; simul imum invade canalem Sic intentâ acie, coeli simul alta patescent Atria; jamque, ausus Lunaria visere regna, Ingrediêre solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phoeben Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consita terris Panditur ille atram faciem caligine condens Sublustri; refugitque oculos, fallitque tuentem; Integram Solis lucem quippè haurit aperto Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes: Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro Coerula discernunt, celso sese insula dorso Plurima protrudit, prætentaque littora saxis; Liberior datur his quoniam natura, minusque Lumen depascunt liquidum; sed tela diei Detorquent, retròque docent se vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se' attollere montes; Montes queîs Rhodope assurgat, quibus Ossa nivali Vertice: tum scopulis infrà pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbrâ, nemorumque tenebris. Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo; Non frigus gelidum, atque herbis gratissimus imber; His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Auroræ, propriique crepuscula coeli.

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua moenia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque trium

phos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profundum; Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis ; Scilicèt omne æquor tum lustrant, scilicet omnem Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes; Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes Pervigilat, noctem exercens, coelumque fatigat; Jam Galli apparent, jam se Germania latè Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras; Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia nævus (Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras; Formosum extemplò lumen, maculamque nitentem Invisunt crebri Proceres, serùmque tuendo; Hærent, certatimque suo cognomine signant: Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus Se dominum vocat, et nostra se jactat in aulâ. Terras possim alias propiori sole calentes Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior usus, Lunarum chorus, et tenuis penuria Phoebi; Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu, Jam pulset citharam soror, et præludia tentet.

Non tamen has proprias laudes, nec facta silebo Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ. Tempus erit, sursùm totos contendere coetus Quo cernes longo excursu, primosque colonos

Migrare in lunam, et notos mutare Penates:
Dum stupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Insolitas explorat aves, classemque volantem.

Ut quondam ignotum marmor, camposque natantes
Tranavit Zephyros visens, nova regna, Columbus;
Litora mirantur circùm, mirantur et undæ
Inclusas acies ferro, turmasque biformes,
Monstraque foeta armis, et non imitabile fulmen.
Fodera mox icta, et gemini commercia mundi,
Agminaque assueto glomerata sub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ;
Aëris attollet fasces, veteresque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

PART OF

AN HEROIC EPISTLE,

FROM SOPHONISBA TO MASINISSA.

Egregium accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel una;

Transieram Stygios non inhonesta lacus, Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ

Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis,

Objecta et sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit:

Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus.
Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Priinitiasne tuas meministi atque arma Syphacis

Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,

Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Poenis

Quo te non puduit solvere vota deis; Moeniaque intrantem vidi: longo agmine duxit

Turba salutantum, purpureique patres. Foeminea ante omnes longe admiratur euntem

Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color!
Commendat frontis generosa modestia formam,

Seque cupit laudi surripuisse suæ.
Prima genas tenui signat vix flore juventas,

Et dextræ soli credimus esse virum.
Dum faciles gradiens oculos per singula jactas,

(Seu rexit casus lumina, sive Venus)

« ПредыдущаяПродолжить »