Изображения страниц
PDF

Illias altum Tibur, et Æsulæ
Audisse sylvas nomen amabiles,
Illius et gratas Latinis

Naisin ingeminâsse rupes;
Nam me Latinæ Naides uvida
Vidêre ripâ, quâ niveas levi
Tam sæpe lavit rore plumas

Dulce canens Venusinus ales; Mirum! canenti conticuit nemus, Sacrique fontes, et retinent adhuc (Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri. Mirare nec tu me citharæ rudem Claudis laborantem numeris : loca Amoena, jucundumque ver in

compositum docuere carmen; Hærent sub omni nam folio nigri Phoebea lucî (credite) somnia, Argutiusque et lympha et auræ

Nescio quid solito loquuntur,

FRAGMENT OF A LATIN POEM

ON

THE GAURUS.

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference to

Sandys's Travels, book iv. pages 275, 277, and 278.

Nec procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum:
Tristior ille diu, et veteri desuetus oliva
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ;
Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonitumque urget latus, exuritque ferentem.

Nam fama est olim, mediâ dum rura silebant
Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete,
Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes
Latè tellurem surdùm immugire cavernas:
Quo sonitu nemora alta tremunt; tremit excita tuto
Parthenopæa sinu, flammantisque ora Vesevi.
At subitò se aperire solum, vastosque recessus
Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces;
Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes
Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam.

Præcipites fugere feræ, perque avia longè
Sylvarum fugit pastor, juga per deserta,
Ah, miser! increpitans sæpè altâ voce per umbram
Nequicquam natos, creditque audire sequentes.
Atque ille excelso rupis de vertice solus
Respectans notasque domos, et dulcia regna,
Nil usqudm videt infelix præter mare tristi
Lumine percussum, et pallentes sulphure campos,
Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita coelo;
Mæstos confluere agricolas, passuque videres
Tandem iterum timido deserta requirere tecta:
Sperantes, si forte oculis, si forte darentur
Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum
(Tenuia, sed tanti saltem solatia luctûs)
Und colligere et justâ componere in urna.
Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa parentum.
(Spem miseram!) assuetosye Lares, aut rura vide-

bunt. Quippe ubi planities campi diffusa jacebat; Mons novus: ille supercilium, frontemque fa villa Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor Subjectum, stragemque suam,.mæsta arva, minaci Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos Immemor antiquæ laudis, nescire labores Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu. Non avium colles, non carmine matutino Pastorum resonare; adeò undique dirus habebat. Informes latè horror agros saltusqne vacantes, Sæpius et longè detorqnens navita proram

Monstrabat digito littus, sævæque revolvens
Funera narrahat noctis, veteremque ruinam.
Montis adhuc facies manet hirta atque aspera

saxis :
Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit,
Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri
Defluxere olim rivi, atque effoeta lacuna
Pabula sufficere ardori, viresque recusat;
Sive in visceribus meditans incendia jam nunc
(Horrendum) arcanis glomerat genti esse futuræ
Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes.

Raro per clivos haud secius ordine vidi Canescentem oleam: longum post tempus amicti Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens Bacchus in assuetis tenerum caput exerit arvis Vix tandem, infidoque audet se credere coelo.

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHAR

TREUSE, IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.

On Tu, severi Religio loci,
Quocunque gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veteresque sylvas;
Præsentiorem et conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;
Quàm si repostus sub trabe citrell
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si invidendis sedibus, et frui
Fortuna sacrâ lege silentii
Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus:
Saltem remoto des, Pater, angulo

Horas senectæ ducere liberas; · Tutumque vulgari tumultu

Surripias, hominumque curis.

« ПредыдущаяПродолжить »