Изображения страниц
PDF

Risit et Ver me, facilesque Nymphæ Nare captantem, nec ineleganti, Manè quicquid de violis eundo

Surripit aura:

Me reclinatum teneram per herbam ; Quà leves cursus aqua cunque ducit, Et moras dulci strepitu lapillo

Nectit in omni.

Hæ novo nostrum ferè pectus anno
Simplices curæ tenuere, coelum
Quamdiù sudum explicuit Favonî

Purior hora :

Otia et campos nec adhuc relinquo, Nec magis Phoebo Clytie fidelis; (Ingruant venti licet, et senescat

Mollior æstas).

Namque, seu, lætos hominum labores Prataque et montes recreante curru, Purpurâ tractus oriens Eods

Vestit, et auro;

Sedulus servo veneratus orbem
Prodigum splendoris : amoeniori
Sive dilectam meditatur igne

Pingere Calpen; Usque dum, fulgore magis magis jam Languido circum, variata nubes Labitur furtim, viridisque in umbras

Scena recessit.

O ego felix, vice si (nec unquam
Surgerem rursus) simili cadentem
Parca me lenis sineret quieto

Fallere Letho!

Multa flagranti radiisque cincto Integris ah! quam nihil in viderem, Cum Dei ardentes medius quadrigas

Sentit Olympus. ALCAIC FRAGMENT.

O LACRYMARUM fons, tenero sacros
Ducentium ortus ex animo; quater

Felix! in imo qui scatentem
Pectore te, pia Nympha, sensit.

LINES

ADDRESSED TO MR. WEST, FROM GENOA.

Horridos tractus, Boreæque linquens
Regna Taurini fera, molliorem
Advehor brumam, Genuæque amantes

Litora soles.

ELEGIAC VERSES,

OCCASIONED BY THE sight of the PLAINS WHERE

THE BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT.

Qua Trebie glaucas salices intersecat unda,

Arvaque Romanis nobilitata malis.
Visus adhuc amnis veteri de clade rubere,

Et suspirantes ducere moestus aquas; Maurorumque ala, et nigræ increbescere turmæ,

Et pulsa Ausonidum ripa sonare fuga:

CARMEN

AD
C. FA VONIUM ZEPHYRINUM.

Written immediately after his journey to Frescati and the

cascades of Tivoli, which he had described in a preceding letter to his friend Mr. West.

Mater rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favoni, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu!
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro
Furore dulci plenus, et immemor
Reptantis inter frigora Tusculi
Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.
Dilecta Fauno, et capripedum choris
Pineta, testor vos, Anio minax
Quæcunque per clivos volutus

Præcipiti tremefecit ampe,

« ПредыдущаяПродолжить »