Изображения страниц
PDF

His lying and filching, and Newgate-bird tricks;
Not 1—for a coronet, chariot and six.”

Divinity heard, between waking and dozing,
Her sisters denying, and Jemmy proposing :
From table she rose, and with bumper in hand,
She stroked up her belly, and stroked down her

band “ What a pother is here about wenching and roaring! Why, David lov'd catches, and Solomon w- g: Did not Israel filch from th’ Egyptians of old Their jewels of silver and jewels of gold? The prophet of Bethel, we read, told a lie: He drinks-so did Noah ;-he swears--so do I: To reject him for such peccadillos, were odd; Besides, he repents—for be talks about G**_

[To Jemmy] Never hang down your head, you poor penitent elt, Come buss me I'll be Mrs. Twitcher myself.”

* * * * * * * * *

POEMATA.

HYMENEAL
ON THE MARRIAGE OF HIS ROYAL HIGhness

THE PRINCE OF WALES.

Printed in the Cambridge Collection, 1736.

IGNARÆ nostrûm mentes, et inertia corda,
Dum curas regum, et sortem miseramur iniquam,
Quæ solio affixit, vetuitque calescere flammâ
Dulci, quæ dono divům, gratissima serpit
Viscera per, mollesque animis lene implicat æstus;
Nec teneros sensus, Veneris nec præmia nôrunt,
Eloquiumve oculi, aut facunda silentia linguæ :

Scilicet ignorant lacrymas, sævosque dolores, Dura rudimenta, et violentæ exordia flammæ; Scilicet ignorant, quæ flumine tinxit amaro Tela Venus, cæcique armamentaria Divi, Irasque, insidiasque, et tacitum sub pectore vulnus;

Namque sub ingressu, primoque in limine Amoris
Luctus et ultrices posuere cubilia Curæ;
Intus habent dulces Risus, et Gratia sedem,
Et roseis resupina toris, roseo ore Voluptas:
Regibus huc faciles aditus; communia spernunt
Ostia, jamque expers duris custodibus istis
Panditur accessus, penetraliaque intima Templi.

Tuque Oh! Angliacis, Princeps, spes optima

regnis, Ne tantum, ne finge metum : quid imagine captus Hæres, et mentem pictura pascis inani? Umbram miraris: nec longum tempus, et ipsa Ibit in amplexus, thalamosque ornabit ovantes. Ille tamen tabulis inhians longum hanrit amorem, Affatu fruitur tacito, auscultatque tacentem Immemor artificis calami, risumque, ruboremque Aspicit in fucis, pictæque in virgidis ore: Tanta Venus potuit; tantus tenet error amantes.

Nascere, magna Dies, qua sese Augusta Britanno Committat Pelago, patriamque relinquat amoenam; Cujus in adventum jam nunc tria regna secundos Attolli in plausus, dulcique accensa furore Incipiunt agitare modos, et carmina dicunt: Ipse animo sedenim juvenis comitatur euntem Explorat ventos, atque auribus aëra captat, Atque auras, atque astra vocat crudelia ; pectus Intentum exultat, surgitque arrecta cupido; Incusat spes ægra fretum, solitoque videtur Latior effundi pontus, fluctusque morantes.

Nascere, Lux major, qua sese AUGUSTA Britanno Committat juveni totam, propriamque dicabit; At citius (precor) Oh! cedas melioribus astris: Nox finem pompæ, finemque imponere curis Possit, et in thalamos furtim deducere nuptam; Sufficiat requiemque viris, et amantibus umbras : Adsit Hymen, et subridens cum matre Cupido Accedant sternantque toros, ignemque ministrent; Ilicet haud pictæ incandescit imagine formæ Ulterius juvenis, verumque agnoscit amorem.

Sculptile sicut ebur, faciemque arsisse venustam Pygmaliona canunt: ante hanc suspiria ducit, Alloquiturque amens, flammamque et vulnera narrat; Implorata Venus jussit cum vivere signum, Fæmineam inspirans animam ; quæ gaudia surgunt, Audiit ut primæ nascentia murmura linguæ, Luctari in vitam, et paulatim volvere ocellos Sedulus, aspexitque novâ splendescere flamma; Corripit amplexu vivam, jamque oscula jungit Acria confestim, recipitque rapitque; prioris Immemor ardoris, Nymphæque oblitus eburneæ.

Tho. Gray, Pet. Coll.

SAPPHIC OD E.

TO MR. WEST.

Mr. Mason considered this as the first original prodaction of

Gray's Muse; the former poem being imposed as an exercise, by the College.

BARBARAS ædes aditure mecum
Quas Eris semper fovet inquieta,
Lis ubi latè sonat, et togatum

Æstuat agmen!

Dulcius quanto, patulis sub ulmi
Hospitæ ramis temerè jacentem
Sic libris horas, tenuique inertes

Fallere Musâ ?

Sæpe enim curis vagor expedita
Mente; dum, blandam meditans Camænam,
Vix malo rori, meminive seræ

Cedere nocti;

Et, pedes quò me rapiunt, in omni .
Colle Parnassum videor videre
Fertilem sylvæ, gelidamque in omni

Fonte Aganippen.

« ПредыдущаяПродолжить »