C. Cornelius Tacitus De Germania

Передняя обложка
apud Jent et Gassmann, 1844 - Всего страниц: 582
 

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 3 - Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Стр. 13 - Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat : expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
Стр. 23 - Agri, pro numero cultorum, ab universis in vices occupantur, quos mox inter se, secundum dignationem, partiuntur. Facilitatem partiendi camporum spatia praeslant. Arva per annos mutant: et superest ager. Née enim cum übertäte et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata séparent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur.
Стр. 13 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Стр. 27 - Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos, qui decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere : mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.
Стр. 12 - Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. Turn in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant : haec apud illos toga, hie primus juventae honos : ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Стр. 10 - Proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. Pub25 lice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti ; quos presses sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur, hinnitusque ac fremitus observant. Nee ulli auspicio major fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes ; se enim ministros deorum, illos conscios A '
Стр. 12 - Eliguntur in iisdem conciliis et principes, qui jura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites, consilium simul et auctoritas, adsunt.
Стр. 14 - ... annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et vulnera mereri. pigrum quin immo et iners videtur sudore acquirere, quod possis sanguine parare.
Стр. 2 - Celebrant carminibus antiquis (quod unum apud illos memoriae et annalium genus est) Tuistonem deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque.

Библиографические данные