Изображения страниц
PDF
EPUB

remptio observatur (*), licet forma ejus et situs in Uro perquam differant ab illis.

Intermaxillare os Uri teretiusculum est et rotundatum, foveam gerens ad latus internum, quo supernumerarium illud excipit; quod ideo minime extremis ossibus supramaxillaribus adjudicari potest, quum ab iis omnino diremptum, instar extranei alicujus ossiculi, iisdem incumbat. Idcirco aptius pro novo declaratur, ad quintam vertebram cranii eamque rudimentariam palpatoriam accessorio, cujus arcum vertebralem constituit.

Ceteroquin in junioribus Uris ossiculum hoc jam distinctissimum est; quo vero magis increscit bestia, eo magis quoque apparere solet; passim tamen in grandaevis (feminis) ipsa vestigia ejus delitescunt; quaquaversus dispareat, ex iis haud bene patet; non quidem coalescit cum osse intermaxillari, nec insimul cum eo et supramaxillari, quod solent Uri ossa interparietalia, quae modo cum parietalibus, modoque cum occipitali concrescunt, planeque disparent mutuae eorum suturae et limites. Quo igitur fieri possit, ut in adultorum passim Urorum ossibus faciei, mole perquam adauctis, ossicula illa supernumeraria omnino desiderentur, me quidem latet, nisi inconstantissima in feminis, iis a prima origine defuerint; attamen ipsa fovea, si forte deciderint, aliaque eorum vestigia in his bene cognoscuntur, in illis omnia id genus indicia plane deside

rantur.

Longitudo ossiculi et latitudo in eodem etiam cranio variare solet; sic in cranio, quod delineari curavi Tab. II. Fig. I., maris adulti dextrum illud 10 lin. par., sinistrum vixdum 8 lin. par. longum est; crassities quoque et latitudo in utroque latere cranii diversa; sinistrum enim parum latius est et crassius, ad 7 lin. crassum et 4 lin. latum, non computata

(*) Meckelii, Ornithorhynchi descriptio anatomica. Lipsiae, 1826. pag. 20.

radicula, qua illud suturae utriusque ossis intermaxillaris et supramaxillaris intromittitur; dextrum paullulum minus est. In altero etiam cranio eoque masculo, mollibus adhucdum partibus omnibus bene servatis, dextri quoque lateris ossiculum minus est minusque fortiter osseae foveae incumbit sinistro, quod majus est et immobili junctura notatur. Quae omnia ut melius illustrentur, seorsum delineata habes in Tab. II, ubi ossiculum dextri lateris a facie externa minus lata (Fig. 4. b. c.), ab interna dein (Fig. 5. a. b. c.) multo latiore et a basi acutiore (Fig. 6.) nec non a latere baseos (Fig. 4. d. a. e.) conspicis; insuper Fig. 3. utrumque os intermaxillare (ibid. b.) et supramaxillare (ibid. a.), dempto hoc ossiculo, secum invicem connivens ostendit. Ad hanc itaque suturam ab intermaxillari osse (ibid. c.) latus adscendit processus, qui profundo foramini (e. Fig. 6.) baseos ossiculi intromissus, hancce ita firmiter figit, ut non nisi vi aliqua adhibita ossiculum ipsum a processu separetur; alter quoque processus, e basi ossiculi (d. Fig. 4. 5. 6.) ortus, suturae osseae, processui illi (1. c. c. Fig. 3.) postpositae immittitur, fortiterque figit basalem ossiculi partem (d. a. e. Fig. 4.) absconditam omnino et foraminosam.

Ceteroquin situm est ossiculum loco eo, quo anteriora versus hiatus magnus cartilaginis nasalis terminatur.

Scilicet cartilagineum narium septum, (Tab. II. Fig. 2. A. B. C. D.) quod vomerem continuat, in Uro, neque vero in bovillo alio nec ovillo pecore, inferiora et anteriora versus ovali foramine hiat, ubi ad utrumque ejus latus, illud assurgit ossiculum. Hiatus mediam fere partem incisivae fissurae tenet, et subovalis est, recto fere margine supra (l. c. Fig. 2. d. e. f.), at infra semilunari obvio, (v. l. c. Fig. 2. d. g. f.) ultra unum pollicem longus.

Notatur dein cartilago nasalis binis punctis osseis; nempe ubi vomerem continuare incipit, anteriora versus procedens, ad posteriorem itaque hiatus marginem punctum alterum osseum deprehenditur, latam planitiem durissimam (1. c. Fig. 2. a. b. c.) constituens, alterum vero ad anteriorem hiatus illius marginem, extremam versus nasi partem exstat, multo crassius, majus quoque, at haud ita durum.

Posterius illud punctum osseum marginem hiatus posteriorem et superiorem constituit, nam inferior ille et anterior omnino cartilagineus est et mollis; talis quoque ossea indolis cartilaginis nasalis nunquam, nec in ipso grandaevo cranio bovillo, observatur.

Conchae narium osseae anteriora versus cartilagineae fiunt, et ubique locorum cartilagines hae contortae amplae mucosa membrana, septi narium cartilaginei instar, amictae sunt; ulterius dein anteriora versus, incedentes, in ossicula incidunt supernumeraria, iisque firmiter incumbentes figuntur, dum ad internum potius et superiorem eorum marginem decurrunt, externa itaque et infera parte libera praevia. Itaque nullo modo ossiculum pro osseo aliquo puncto cartilaginis illius haberi potest, quae demum ad anteriora ampliata utrinque septo narium cartilagineo incumbit loco eo, quo anteriora versus hiatus ejus terminatur, omnemque partem hancce nosi extremam contegit.

[ocr errors]

Urus intestinalibus quoque vermibus infestatur; Distoma hepaticum Rud. in ductibus hepatis biliferis et Amphistoma conicum Rud. in ventriculo secundo tertioque habitant.

II. DE AVIBUS.

Innumerae Avium greges Caucasum vicinaque devexa et maritima incolunt, insigni earum vi quotannis ex austro et a mari advolante; in universum tamen aliae Volucres deserta arenosa, aliae maritima, aliae dedenique ima montium vel summa eorundem juga incolunt. Ipse itaque Caucasus alias habet quam vasta caspii maris littora, quae Cursorum Rosorumque genere vario ditissima quidem, conspicuam tamen Grallatorum et Natatorum copiam alunt, quum Ambulatores, Scansores et Raptatores sylvosa potius et montosa incolant magnisque gregibus in dissita loca migrent.

E Scansorum ordine primi Pici recensendi sunt, ut P. canus L., tridactylus L.,- viridis L., minor L., aliique in Caucasi devexis sylvosis, cis et ultra jugum ejus, ad Cyrum et Alazonium amnes, in Persiam usque degentes; porro Yunx torquilla L. et Cuculus canorus L. frequentiores quidem, ad utramque Caucasi declivitatem montesque altiores adscendunt.

Imprimis vero Ambulatorum ordo numerosis excellit speciebus; sic Alcedo ispida L. et Merops apiaster L. ad littus maris septentrionale et occidentale, praecipue australiora sylvosa incolit, ubi quoque M. persicus Pall. obvenit. In occidente ad Pontum a cel. Nordmann (*) Alcedo rudis et Sitta syriaca commemorantur.

(*) In A. Démidoff, voyage dans la Russie méridionale pag. 7.

Adde hisce Tichodromam murariam Ill., Certhiam familiarem L., Upupam epopem L., Sittamque europaeam L. in septentrionali ora et occidentali, indeque ad Cyrum amnem in Iberiam usque a me observatas et in quibusdam maritimis regionibus magnopere passim abundantes. Sturnus dein vulgaris L. septentrionalem potius Caucasi declivitatem, at Pastor roseus Temm. australiora Iberiae Armeniaeque diligit, inde quoque occidentalem oram frequentans et ad Tanaim Volgamque amnes advolans, quorsum Locustarum vis eum allicit. Parum autem a vero nos aberraturos esse ducimus, si eum Seleucidem avem Plinii declaremus, cujus adventum a Jove precibus impetrassent (*) Casi montes incolae, quominus fruges eorum a Locustis vastarentur; nec, unde veniat, quove abeat, compertum erat, quippe qui nunquam conspiciebatur, nisi quum praesidio ejus opus esset.

Nostra quoque memoria (**) Armeni et Iberi similem fere fabulam de eo narrant; magna enim Locustarum vi ubique in cultis agris exorta, ad limpidum Ararati montis fontem mittunt legatos, ut aquae limpidissimae urceolum adportent, neque hunc in itinere instituendo in terra deponant, noctu praecipue arbori suspendendum sedulo curantes. Urceolo itaque, sacra illa aqua adimpleto, in agro quodam, a Locustis vastato, deposito, Pastorum roseorum vis advolat, easque, licet innumeras, brevi tempore plane destruit; saepe Armeni, huic rei fabulosae nimium quam confidentes, sacram aquam in agros Kislarenses deportant, securum ejus effectum laudantes. Simili quoque ratione a Tataris avis illa Mahomedi dicitur.

() L. c. lib. X. cap. 27.

V. iter meum caucasium, Reise auf dem kaspischen Meere und in den Kaukasus. Band I. Abth. 2.

« ПредыдущаяПродолжить »