Изображения страниц
PDF
EPUB

Neque defuisse videntur Cyrenae sinubus caspii maris antediluviani; fossilium enim earum testas includit formatio calcarea tertiaria Tarkhuensis littoris, montium altitudine notabilis ; lapis calcareus ibidem rufocinerei coloris, ferrugineus, duritie insignis nec nisi his Cyrenarum testis numerosis congegratisque exstructus, quae utplurimum fractae, solos passim nucleos, vel aliqua perquam tenuium valvarum fragmenta transversim striata, offerunt; testae cretaceo-friabiles, albae, tenerrimae, verticem versus incrassato-acutiusculae, at ambitu satis excellentes, plerumque destructae; major earum species quodammodo quoad magnitudinem formamque accedit ad Cyrenam elongatam Röm.; aliae tamen minores ei adsociatae alteram speciem indicant.

Testa compressa,

ducto.

CYCLAS USTUERTENSIS m.

transversa, inaequilateralis, vertice vixdum pro

Hab. fossilis in calce lacustri tertiaria ustürtensis planitiei inter caspium lacum et aralensem.

Testae fractae ad 3 lin. latae et ultra 2 lin. longae, tenues, transversim striatulae, altera extrema parte latiore, altera attenuata, vertice parum conspicuo, indistincto.

Tales millenae calcem constituunt subflavidam margaceam, in qua Cyclades promiscue cum perpaucis Paludinarum minimarum fragmentis proveniunt pristinacue fluviorum illius plagae vestigia premunt; jam vero ibidem dulcis aqua tunc temporis salsae commiscebatur marinae eamque incolebant Cyclades, a caspio mari hodie alienae.

ANODONTES ET UNIONES.

Perpaucae Anodontum eaeque rariores tantum species in fluviis, caspium mare meridiem versus petentibus, observantur; in Volga amne plures notavi; adsunt enim prope Astrachanum A. cellensis Pfeiff., riparius Pfeiff., ponderosus Pfeiff., in sinu forsitan Talyschensi (*) quoque obvius. Porro Unio pictorum L. haud infrequens provenit prope Astrachanum in Volga aliisque fluviis collateralibus eumque, vel potius aliam speciem affinem, in Bobulo fluvio Masanderanensis provinciae observavi.

DREISSENAE ET MYTILI.

Multo frequentiores ubique in ostiis fluviorum caspiorum ipsoque mari offenduntur Dreissena polymorpha Ben. et Mytilus edulis L., ut imprimis in Volga amne, prope Astrachanum urbem, indeque octoginta pluresve leucas rossicas septentrionem versus in littore Volgensi, ab undis derelicto, nec non in omni illa planitie, ad Zaritzyn urbem longe lateque expansa, una cum Cardiis, Monodacnis potissimum et Adacnis, pristinos limites maris indicantibus; in ipso denique mari integris gregibus bysso conjuncti rupibus lapidibusve submarinis adhaerent.

Utraque species in nigro mari et balthico exstat.

In mari caspio antediluviano Dreissenae multo frequentiores fuisse videntur, quum ubique e conglomeratis massis recentissimis aevi nostri, nec non e tertiariis aliis stratis antiquioribus effodiuntur.

(*) A. J. Krynitzki (Conchylia imp. Rossic. in Bullet. de la Soc: de Mosc. 1. c. pag. 9) affert eam e caspio mari orientem versus.

[ocr errors]

Hinc Dreissenae et Cardia ubique in littore occidentali ejusque insulis colliculos calcareos e testis construunt conglutinatis, sed fractis ac comminutis, ut vixdum, cujusnam generis sint fragmenta illa, rite distingui possit; at non solum integrae insulae, ut Narghin in sinu Bacuensi, omneque littus maritinum, inde ab urbe Bacua ad Derbendum usque arcem, colles monstrant longe lateque dominantes, ex fragmentis illarum testarum exstructos, sed idem quoque prope urbem Tarkhu observatur.

Hoc postremo loco variae et ipsae formationes tertiariae, antiquiores scilicet et recentiores, se invicem excipientes, inde a vicino littore ad altiores sensim colliculos superstruuntur, inque iis minuta Dreissenarum potissimum et Cardiorum fragmenta inter multa alia, perpaucis quarzi granulis conglutinata adeo comminuta proveniunt, ut species, nec non ipsa genera difficulter definiantur; in illis jam a littore remotioribus genuina formatio tertiaria praevalet ibique eadem Acephalorum fragmenta minutissima cum siliceis lapidibus rotundatis conglutinata caementoque calcareo intercedente durum exstruunt lapidem, qui in conspicuam passim altitudinem exsurgit.

Memorabilior denique est durissimus id genus lapis calcareus rufi coloris, crystallino tanquam caemento calcareo intercedente, innumeram incolarum pristini maris gregem includens; adnumeres hisce praeter Dreissenae polymorphae impressiones indistinctos quoque nucleos Mytil edulis L., in aliis colliculis tertiariis ibidem a me non observatos; ut itaque in pristino mari rarius adfuisse videantur; iis denique adsociatae sunt Monodacnae, ad M. plicatam accedentes, nisi potius Cardia essent; nullibi vero Gasteropodum aliqua detecta vestigia, si incondita quaedam raraque Rissoarum vestigia excipiamus. In lapide denique calcareo tertiario orientalis littoris nullae hucusque a me repertae Dreis

EICHWALD Faun. casp. cauc.

34

senae fossiles, ut certis tantum sinubus maris antediluviani familiares fuisse videantur.

DONAX PRISCUS m. TAB. XXXVIII. FIG. 23.

Testa e nucleo definienda, transversa, inaequilateralis, plana, laevis, vertice extremae parti latiori imposito.

Hab. in lapide calcareo tertiario flavescente ad promontorium Tükkaraganum.

Testae semipollicares, 3 lineas longae, exiguae, ulterius non definiendae, a mari caspio hodie alienae, licet in Ponto inter vivas species Donax trunculus L. aliaeque offendantur inque volhynico-podolica formatione tertiaria complures aliae reperiantur.

Testam Donacis semel observavi in calce Tükkaragana una cum Cardiis, quod videtur C. eduli, Mytilo eduli sive specie affiniore, aliisque impressionibus, ad Mactras, inter incolas maris hodie haud amplius numerandas, accedentibus, licet quoad species ulterius non definiendis. Calcarei hi colliculi maris tranquilli sedimentum esse videntur, nam in strata finduntur horizontalia, quae impressiones atque nucleos illarum

testarum monstrant.

CARDIUM L.

Uniones et Anodontes, quoad formam externam perquam variabiles, in plura genera distribuere solent novissimi auctores; idem quoque con

tigit Ostreis et Cardis: nam aliae Cardiorum testae dentibus cardinis destitutae, aliae iis praeditae, alia dein, Card. bullati exemplo, hie'aitn reliqua omnia clausa, alia postremo cordiformia, alia potius transversa, dilatata, propterque conspicuas varietates multiplex singulorum quoque speciminum transitus; quo factum est, ut cel. Deshayes (*) non distincta ex iis genera, sed species tantum varias unius ejusdemque generis Cardii constituere conatus sit; at quum omnium maximi momenti sint characteres e cardine desumendi, e vario dentium numero saltem subgenera constituenda essent. Cardo scilicet modo plane edentulus est (subgen. Adacna), modo unus dens cardinis (subgen. Monodacna), modoque duo (subgen. Didacna) superveniunt, qui jam volumine adaucti mox laterales dentes (in genuino Cardio) pullulant; sunt denique species sine cardinalibus dentibus, lateralibus vero bene evolutis. E contra cel. Deshayes has species eodem jure, quo eas in subgenera dividimus, iterum conjunxit, propterea quod omnes illae per intermedios gradus se invicem excipiant ac inter se transeant, quod tamen haud immerito, minore licet gradu, ab aliis quoque Testaceorum Insectorumque generibus dici posset.

[ocr errors]

In ceteris numerus specierum Cardiorum generis nullibi major, quam in ponticis et caspiis plagis; in causa est ipsius aquae indoles, qua pristino aevo haec Testacea e Cardiorum numerosa gente commodius enutriri potuerunt, quum vastissimi pigri sinus, aquam marinam fluviatili admixtam offerentes, jam subsalsam exciperent mitigatam, vitae eorum degendae maxime idoneam; quo fit, ut hodiernae quoque species consimilem ejusdem indolis aquam diligant inque vasto sinu, ab Hypanis

Description des coquilles de la Crimée, etc., in mém. de la société géologique de la France. Tom. III. part. 1. Paris 1838. pag. 44, etc.

« ПредыдущаяПродолжить »