Изображения страниц
PDF
EPUB

Dorso et abdomine ex nigro rufis, parte dorsali anteriora versus lu

cidius fusca.

Pedes quinque articulati, pulvillis tarsi ovatis, biunguiculatis, flavis ab extremo tarso remotis, tenuibus.

Jejuni animalculi corpus superne laevissimum.

[blocks in formation]

Jam vero multo minus notum est Testaceorum cum terrestrium, tum aquatilium genus, in Caucaso marique caspio indigenum. In causa sunt devexi montes fereque omnia sylvosa inaccessa, quum non nisi quaedam loca curatius innotuerint ; quis enim in caucasio itinere, quo in omnibus fere regionibus montosis sylvosisque, ad fluviorum potissimum ripas, ab incultis monticolis maximum ei imminet periculum, diutius sibi sumeret morari, ut exiguis Testaceis terrestribus rite colligendis studeret? Ipsi milites, constantes itineris comites, huic otio minime fausti, continuo ultra procedendo id genus investigationem maxime turbant. Idem quoque in mari contigit, quo nimis ampla nave vehunt, qua littora ubique accedere, mihi saltem non datum erat, quo factum est, ut Faunae quoque marinae studium infausta Minerva in me susceperim.

In ceteris Testacea caspia quoad specierum generumque numerum perpauca, pauperrimae Faunae caspiae indicia, conferre noli cum ponticis; scilicet Piscium exemplo etiam Testacea nigri maris multiplice generum ac diversa indole recedunt a caspiis, in hoc mediterraneo lacu coarctatam vitam degentibus, quum ponticum potius genus in mare transeat

mediterraneum et ex hoc dein alia vicissim in Pontum migrare probabile sit.

Ad pontica itaque haecce Testacea, a mari caspio aliena, referas Nassam reticulatam et cancellatam, Buccinum vulgatum et neriteum, Mitram Linnaei, Conum Adansoni, Columbellam rusticam, Trochum divaricatum, cinerarium et tesselatum, Littorinam coerulescentem, Rissoam splendidam m., Phasianellam pullum et Vieuxii, Calyptraeam vulgarem Phil. (*) (laevigatam Lam. s. mammam Kryn. (**)), Patellam vulgatam, Balanum miserum, Donacem trunculum, vittatum et anatinum, Pectinem griseum et unicolorem, Ostream edulem var., Lucinam lacteam, Tellinam fragilem, incarnatam, solidulam, donacinam et angustam, Mactram crassatellam, Venerem corrugatam Kryn., Venerupem irum, Solenem vaginam aliaque. Inter fossilia etiam Testaceorum caspiorum genera certe alia offenduntur, quae tamen et ipsa non divitem, sed aeque inopem Faunam tertiariam illarum plagarum patefecerunt, ut itaque caspium mare jam pristino aevo incolis inferiorum ordinum animalium perquam egenum fuisse dixeris. Maximi denique momenti hoc est, remotissimo jam pristino aevo varias animalium marinorum species incoluisse vicina maria plagarum cum ponticarum, tum caspiarum, quod quidem colligimus ex fossilibus eorum testis, tertiarios adimplentibus colliculos calcareos in septentrione Ponti euxini, potissimum ad Panticapaeum (hodie Kertsch nominatam) urbem, nec non in occidentali et orientali littoribus caspii maris inter vivas obviis. Quae vero Caucasum mareque caspium incolunt genera, haec fere sunt:

(*) Philippi enumeratio molluscorum Siciliae. Berol. 1836 pag. 119; pontica species quoad formam simillima Cal. muricatae Brocch., licet multo minor, 4 lin. lata et 2 lin. alta, laevissima, vel muricata.

(**) v. Krynitzki, conchylia rossica, quae pro mutua offert commutatione etc. in Bullet. de la Soc. des Natur de Moscou M II. 1837.

HELICES.

Sylvosa Caucasia tenent 'variae Helices, ut H. pomalia L., hortensis Müll., fruticum Müll., cujus varietates videntur II. fruticola Kryn. et filimargo Parr., et II. variabilis Drap., ejusque varietates II. Ravergerii Kryn. (fasciis albis loco fuscarum notata) nec non H. narzanensis Kryn. (labro intus non rubro, sed albo-marginato), in septentrionali declivitate Caucasi ad carbonicas aquas satis frequentes.

Praeterea H. carthusiana Drap. in Caucaso habitat una cum H. globulo Kryn., non nisi altiore testa ab illa recedente, quod noli mirari, quum etiam inter specimina H. striatae Drap., in Iberia obvia, similes quoad altitudinem testae varietates proveniant.

Occurrit quoque II. cellaria Müll. in Caucaso, magnitudine formaque testae aeque variabilis.

Distinxit dein A. J. Krynitzki (*) alias Helices, ut H. aristatam, flaveolam, filicum et contortulam in Caucaso obvias, mihi tamen non notas, quibuscum ibi quoque proveniunt H. thymorum Meg., lucorum Müll. et ericetorum Müll., quam postremam frequentissimam observavi in Tarkhuensibus colliculis sylvosis, in Iberia et alibi; in summis denique montibus caucasiis, 10,000 ped. passim altis, ut in Schahdagh, habitat H. alpina Mén.

HELIX ATROLABIATA KRYN. TAB. XXXVIII. FIG. 4. 5.

Testa e flavo albida, margine aperturae reflexo e rufo atro, umbilicum penitus claudente; tres fasciae testae longitudinales rufae, infima latissima in ultimo anfractu decurrentes.

(*) 1. c. Bull. de la Soc. de Mosc. II. 1837.

Hab. in Caucasi nemorosis, ad Cyrum fluvium et alibi eamque etiam in provincia Masanderanensi una cum Hel. ericetorum Müll. observavi. Testa subtransparens, apertura altiore quam latiore in testa juniori 9-lineari et 1 poll. 1. lin. longa, at latiore quam altiore in provecta subpollicari et 1 poll. 6 lin. longa, ab extrema apertura trans testam computata.

Junioris speciminis testa nitidissima exalbida, fasciae longitudinales rufo-fuscae, margine aperturae intus propeque columellam nitide fusco, limbo subfusco albi marginis externo conspicuo.

Tota testa transversim tenuiter striata, maculis lucide fuscis, irregularibus, evanidis notata.

Accedit quoad formam omnino ad H. vermicularem auct.; differt tamen labio atro, omnibus fasciis latioribus rufis infimaque latissima, in H. vermiculari tenuissima, angustissima.

HELIX LIGATA MUELL.

Var. solida m.

Testa crassa solida, non umbilicata, fasciata, fasciis rufis angustis longitudinaliter decurrentibus, duabus inferioribus latioribus a tribus superioribus lato interstitio ab invicem remotis.

Hab. in Caucasi apricis, etiam in Tauria. Altitudo testae ab umbilicali regione ad verticem 11 lin., longitudo 1 poll. 4 lin.; altitudo aperturae ultra 6 lin., latitudo ejus 8 lin. in medio loco, margine albo tumidiusculo non computato, ad 1 lin. crasso, at versus umbilicum, ab eo plane contectum, multo crassiore; in ceteris apertura regularis in regione umbilici coarctata, medio paullo ampliore.

1

« ПредыдущаяПродолжить »