Изображения страниц
PDF
EPUB

2

legentes, quibus vero orientalis illa, inhospitabilis plane, caret; omnium denique maxime culta meridionalis, a Persis occupata, sylvosa, mitior multisque fluminibus irrigua.

Orientale illud littus quondam tenebant Massagetae, fortitudine illustres in bello adversus Cyrum, Persarum regem, a Tomyri, illorum regina ad Oxum amnem proelio victum et interfectum, qui Solem tanquam unicum Deum agnoscebant, eique equum sacrificabant; arcubus utebantur, gladiis, thoracibus aereisque sagaridibus; cingula iis aurea erant et diademata in pugnis; aurata etiam equorum fraena et lora humeralia.

Permulti in universum magni parvique amnes in id mare influunt, sed inter eos, qui famam habent, Rha amnis, hodie Volga dictus, miraeque vastitatis excellit, e valdaicis montibus extremae Rossiae, ad occidentem longissime distantibus ortus, alveisque numerosis e septentrione (*) in caspium promanans; tum quoque vicinus illi Uralis sive Rhymnus amnis, e Riphaeis pristini aevi montibus ortus, atque Emba multo minus vasti, in quorum ripis antiquitus Galactophagi justissimi, e Calmuccorum hodierna gente, nec non Aorsi fennicae stirpis sedes tenebant.

Ultra dein in occidentali ora Cuma amnis, Udon a Plinio dictus, mari undas miscuit, interque eam et Rha amnem, pristino aevo Manytsch fluvius, hodie vero stagnante aqua notabilis, in mare irruebat; accedunt porro Terekius sive pristini aevi Alonta dictus atque Koissu sive Cassius amnis, duplice alveo majore caspium accedens. Jam vero ultra castellum Derbendi torrentissimus Albanus, hodierna Ssamura, ac dein Caucasio jugo ab eodem diremptus Pirssagat placidus atque silens in caspium labitur,

(*) Sinum ibidem septentrionalis oceani pristino aevo perhibuit Strabo propter vastitatem Rha fluvii ejusque alveorum, vernali tempore hunc tractum longe lateque inundantium.

nisi aquarum irriguis exstinguitur; Cyrus denique amnis cum socio Araxe compluribus et multum distantibus alveis meridiei propius decurrit marique miscetur.

In orientali ora minus nobiles defluunt amnes Amardus et Maxeras, a Cl. Ptolemaeo dicti, cum hodiernis Rudassaro et Ascher Etrek forsitan conferendi.

Insulae caspio mari multae, aliae ignobiles ostiis Volgae et Terekio oppositae, aliae in scythico seu mangischlackiensi sinu sitae, Kulalensium exemplo, propterque Phocarum capturam a Rossis et Turcomanis frequentatae, aliae eaeque maxime celebres atque nobiles in sinu balchanico et ante ipsum sitae, Tschelekaenensis imprimis, a Plinio, ni fallor Tazata insula dicta, magno naphthae ibidem scaturientis penu excellens ; aliae denique in sinu Astrabadensi sitae, aut scopulorum submarinorum instar, ante Kisilagatschensem obviae, calcareae omnino, ignisque vi sublatae, navigantibus facile perniciosae. Pleraeque insularum insignis sunt magnitudinis, gente incoluntur nulla planeque desertae jacent.

Orarum quoqne natura perquam varia est; sylvosa enim persica ab extrema occidentali versus austrum sita perquam differt, in qua postrema, desertum illud moganicum aridissimum efficiente, pristino aevo serpentium multitudo, nisi hieme, transitum, ut ferebatur, haud sinebat, adeo, ut ipsum Cn. Pompejum a caspio mari coërcuerit; hodie vero minus numerosi minimeque pertimescendi serpentes nulla ibidem cient viatoribus pericula nec alia incommoda.

Jam antiquitus omnis haec ora ex oriente in austrum vergens, Hyrcaniae pristinae pars, opulenta dicta est et ampla; vitis metretam vini ferebat, jam Strabone auctore (*), ficus medimnos sexaginta, frumentum e semine,

(L. c.

quod ex arista excidit, nascebatur, in arboribus apiaria exstabant, et mel de foliis fluebat, quod forsitan intelligas potius de Alhagi Camelorum, deque manna in eo collecta; ceteroquin jam ab Aristobulo dicta est sylvosa; praecipue Quercum (nostram speciem castaneaefoliam) ferebat et adhuc fert, Picea vero, Abiete et Pino caret.

Persis tamen nihil opus esse videtur mari, cum ne terra quidem, ut par est, utantur, quae quidem omnis generis fructum, etiam mitissimum, profert; inde quoque mare non navigatur nisi rarioribus camaris, Persarum sandalis dictis, quibus merces in oram septentrionalem, in Astrachanum urbem evehunt, mutuoque commercio rossicas invehunt; quo fit, ut rossicorum quoque mercatorum naves dissitam Hyrcaniam accedant.

Paucissima contra omnis orientalis ora gignit, fructibus carens; pauca etiam contermina illi septentrionalis, similiter arida arenosaque; neque ullarum arborum proventum hic reperies; desunt quoque sylvae, prata, immo parce herbidosi campi omnesque paludes. Hanc praecipue oram praeter Calmuccos Casacci quoque Uralenses tenent, qui piscium majorum capturae studiosi, curam quoque impendunt venationi Olorum in littore orientali, ad sinum Karassu, ubi pennas eorum magna copia collectas et juxta albedinem vexillorumque longitudinem varie aestimatas, magno ut plurimum pretio divenduntur; venantur ibidem Olores tempore, quo pennae defluunt iis, quae dein volando non aptae manu capiuntur. Aliter vero sese habet occidentalis ora, septentrionem spectans, antiquam itaque Albaniam mari proximam sive hodiernam Dagestanicam provinciam, praealtis rupibus inaccessam multisque amnibus irriguam, complectens, ubi passim interruptis angusto transitu jugis, ut vix singula meent plaustra, fertilitatis inclytae magnaeque apricitatis loca, undique passim inclusa montibus amoenis cernuntur; multitudo ceterum populorum et noilium quoque fluminum ibidem jam supra commemorata est.

Quibus quidem in locis omnium ferocissimi littorum exstant accolae, saevitia notabiles; at pristino aevo in opposita potius ora orientali scythica anthropophagae gentes insidebant, humanis corporibus vescentes.

<<< Ideo juxta vastae solitudines ferarumque multitudo, auctore Plinio (*), haud dissimilem hominum immanitatem obsidens; iterum deinde, auctor hic dixit, Scythae iterumque deserta cum belluis usque ad jugum incumbens mari, quod vocant Tabin. »

Quod vero jugum, ni gravi decipiamur errore, Ustürtensem hodie dictam planitiem excelsam sistit, cui ab oriente incumbit lacus Aralensis, a Plinio fortasse Tabis dictus, cujus quoque exactiorem mentionem ipse Strabo binis locis injecit, altero illo (**), quo eundem mare septentrionale (ty ally tv aços aρиτois daλαooav) nominat, altero (***) vero orientale (την προς Εω θαλασσαν) "Eo Jalaooav) id, alio itaque sensu, dixit, quum postremo loco scythicas gentes inde a littore caspii maris sinistro ad hoc usque mare orientale atque Indiam usque habitare perhibuit.

At non solum Strabo et Plinius, verum etiam ipse pater historiae Herodotus disertam hujus lacus mentionem facit loco eo, quo de Araxis (sive Oxi Strabonis) alveis numerosis, in illam paludem influentibus, exquisite disserit. (****)

Quae vero orientalis ora circa sinus majores aliam omnino speciem praebet, devexa ibi arenosa et arundineta ad altas adscendunt rupes praeruptas, circaque sinum Balchanensem et Kaidacensem innumera Olorum,

(*) L. c. lib. vi. cap. 17.

(**) Strabo 1. C. lib. xI. cap. 8. § 6.

(***) Strabo 1. c. lib. xI. cap. 2. § 2.

(****) V. meum Fascic. plant. casp. cauc. I. pag. 3.; deque his omnibus fusius tractatur in opere meo Alte Geographie des Kaspischen Meeres. Berlin, 1838.

1

Pelecanorum, atque Phoenicopterorum agmina versantur, Phocarumque greges in littus evagantur.

Haec summa Caucasi marisque caspii, hae pracipuae partes, hae formae gentesque partium; jam vero propter tam variam terrae marisque naturam diversissimae quoque animantium species variis in locis indigenae sint necesse est: et velut in hoc praecipue aquatile, sic in illo potissimum terrestre genus excolitur.

Grandis tamen ille lacus mirum quam paucis Piscium, Testaceorum aliorumve Vermium generibus ipsisque speciminibus notatur, ut aevum caspii maris quasi praeterlapsum dicas; nam antediluviana Fauna, e tertiariis littorum montibus eruta, inopia specierum, minime conspicua est.

E contra devexa lata et submontosa caspia, et quae Terekio, Cyro, Volgae, Rhymno aliisque omnibus contermina sunt paludosa et arundineta, numeroso jam insigniuntur genere Mammalium, Avium, Amphibiorum, Insectorum, inque ipsis fluminibus Piscium, e mari anadromorum: quo magis vero herbida sylvosaque dominantur, eo major quoque numerus animantium deprehenditur. In altioribus denique Caucasi jugis ipsisque altissimis cacuminibus minor continuo animantium frequentia observatur et nonnisi volatilia, quae locum celeriter mutare et longinqua petere valent, Avium Insectorumque exemplo, licet vel haec minus copiosa, ibidem conspiciuntur. Sterilia denique deserta arenosa, mari proxima, in oriente praecipue versusque meridiem et occasum sita, in quibus nullibi fere aquae scaturit fons, et quae herbida paucissima gignunt, inopia aquarum omnisque culturae, e Gliribus unum alterumve genus, at numerosae Lacertae, Serpentes aliaque id genus animantia incolunt. Orientalis itaque ora Lacertarum proprias species, tumido abdomine latoque capite notabiles fert, quae celerrimo cursu magnam telluris distantiam brevi tempore emetiuntur, Phrynocephalorum, Trapelorum, Megalochilo

« ПредыдущаяПродолжить »