Изображения страниц
PDF
EPUB

Coluber minutus Pall. (*) Tropidonoti persae varietas junior esse videtur.

Propter maximum numerum horum serpentium, in mogano deserto hucusque obviorum, antiquitus confabulabantur, ab iis Romanorum exercitus, duce Cnejo Pompejo, a caspio mari esse coërcitos; rumorem tamen de immenso serpentium numero nimis esse adauctum, novissimis temporibus inter omnes constat. (**)

TROPIDONOTUS NATRIX KUHL.

Torquatus, superne cinerascens, nigro-maculatus, maculis irregularibus absque ordine dispositis, margines squamarum notaei passim albescentes indeque maculae albidae angustae ibidem obviae.

Hab. in meridionalibus caucasiis, prope Tiflisios urbem, et alibi.

Torques colli albus, eique niger alter postpositus, abdomen nigro alboque tesselatum; nulla strigarum longitudinalium albarum vestigia ideoque species promiscue cum Tropidonoto persa obvia. Squamarum dorsalium series 19, T. hydri exemplo; idem quoque numerus in T. persa

et scutato Pall.

(*) V. Zoograph. III. pag. 41. Picturam varietatis dalmatinae v. in Schinz Naturgeschichte der Reptilien. Heft ix. Tab. 58. Fig. 1.

(*) Praefectus militum Lutzenko, Lencorani per complures annos degens, in desértum Moganicum missus, ut rem de magno serpentium numero melius inquireret, nullum fere serpentem ibi observavit ; certe multum interest, num humida sit, an sicca tempestas, ut major minorve corum copia compareat.

TROPIDONOTUS ATER (*) N. TAB. XXII. FIG. 1. 2.

An var. Tropidonoti Natricis L.?

Totus ater, scutella submaxillaria e flavo-albida, gula, collo pectoreque rarioribus maculis albis notatis.

Hab. ad Astrachanum urbem, in insulis arenosis a Volga amne exstructis.

Caput nigrum, breve, depressum, ante oculos declive, rostrum breve dilatatum, parum prominulum, nigrum, uno alterove puncto albo in superioris maxillae margine obvio; inferior maxilla nigra, majoribus jam maculis albis notata, submaxillaria scutella majora e flavo albida, minora bina in una serie unum post alterum sita includentia (1. c. fig 2.), (in Trop. Natrice ibi unum, in Tropid. Murorum et scutato Pall. duo quoque minora).

Longit. capitis 11 lin. accedit, inde ab extremo scutello supramaxillari ad rostri apicem computata; in media vero parte occipitali caput 71⁄2 lin. latum, inter oculos 4 lin., et latitudo maxillae superioris ibi ad 7 lin. accedit ideoque latera maxillaria hoc loco maxime declivia; e contra caput Tropid. murorum acuminatum, altum, inter oculos angustum, ac latera verticaliter descendentia, quo fit, ut caput adpareat quadrangulare, occipite latissimo; at Tropid. scutatus Pall. capite excellit multo minus lato, acumninato, lateribus superioris maxillae minus declivibus.

Squamae notaei aterrimae, concolores, ovales, carinatae, imbricatae,

(*) Zoolog. special. III. pag. 173.

:

caudales laeves, trapezoideae; cauda derepente attenuata, obtuse triquetra, tota atra.

Scutella submaxillaria, gula et pectus hinc inde rarioribus maculis albis notata, nulla tamen vestigia torquis albi cervicalis, nec abdomen albo nigroque tesselatum, sed ex toto nigrum.

Exstant quidem varietates nigrae Tropidonoti Natricis, sed hujus abdomen semper albo nigroque tesselatum est, saltem gulam versus, quo praeprimis a Tropid. atro recedit.

Servatur in Musaeo regio Berolinensi nigra varietas, quae ibi dicitur, Tropidonoti Natricis, ex Astrachanensi regione a clarissimo Ehrenbergio allata, albis gulae maculis exiguis ad pectus usque excurrentibus, abdomine tamen caudaque subtus omnino nigris, et potius ad nostrum Tropid. atrum referenda vel noster quoque pro Tropid. Natricis varietate nigra habendus est.

Specimen a me descriptum est foemina gravida, ideoque trunco crasso conspicuum. Scuta abdom. 179, subcaud. 57.

Series squamarum dorsi Tropid. Natricis 19, in rostro series 18. Tertium denique et quartum scutum sub oculo situm in Natrice aeque ac in nostro, cui quoque unum maximum scutum anterius et tria minora posteriora adsunt.

TROPIDONOTUS SCUTATUS N. TAB. XXIII. FIG. 1. 2.

Coluber scutatus Pall.

Trop. elaphoides Brdt.

Supra aterrimus, subtus totus nigro alboque tesselatus, versus posteriora totus niger, ad latera albo-maculatus, cauda nigra, basi obtuse triquetra.

Hab. in australi parte caspii maris, in insulis sinus astrabadensis, in ora quoque tükkaragana et alibi in oriente maris.

Caput obtuse triangulare, postice supra gulam latius, anteriora versus attenuatum, rostro parum longiore, sulcus profundus ante oculos; iris ex glauco cinerea; nares in sutura scutellorum sitae. Perexigua vestigia albidae fasciae collaris.

Maxilla superior longior, in apice rostri subtus semicirculariter impressa; latera utrinque maxillaria exalbida, suturis scutorum nigris. Scuta ocularia eadem ac in Trop. persa, sc. tria posteriora exigua, unum maximum anterius, duo minora sub oculo sita, iisque anteposita iterum duo, non tria, ut passim in alterutro latere maxillaris marginis extremi Tropid. persae.

Scuta priora collaria albida, postice et ad latera nigra; jam vero in 20TMo scuto niger color, ac dehinc reliqua e flavescente albo nigroque tesselata adparent, moxque totum abdomen nigro-politum fit, lateribus albo-maculatis. Cauda tota nigra.

Squamae notaei lanceolatae, carinatae, laterales infimae ampliores, laevissimae, aterrimae, in grandaevis instante cutis detractione e cinereoatris, rarioribus squamis hinc inde albo-punctatis. Series harum squamarum 19, gularium vero 4.

Scuta abdom. 185 (teste Pallasio 190), caudalia bis 80, (errore, ni fallor, scriptorio apud Pallasium 50 adjiciuntur)..

Longitudo totius corporis 2 ped. 6 poll., cauda sola ad 7 poll. accedit; latitudo capitis inter oculos 3, lin., in occipite 6 lin.

Haec itaque species mera varietas Tropidonoti Natricis nigra est, cujus scilicet nota constantissima abdominis nigro alboque tesselati in illa quoque deprehenditur; modus denique vivendi amphibius, in flumi

nibus, lacubus nec non paludosis nitroso-salsis in utramque speciem quadrat.

Alia dein hujus varietas est Tropidonotus elaphoides Brandt. (*) (Tab. XXII. Fig. 1. 2.) supra olivaceus, subtus flavidus, medio abdomine nigris sensim maculis adsperso, mox nigerrimo, latera scutorum flavida; cauda subtus ex toto nigra.

Caput collo paullo latius, nares in sutura scutellorum ad finem canthi rostralis sitae, hiatus inter scuta submaxillaria conspicuus, squamae notaei et laterum carinatae, elongato-ovales, imbricatae, concolores, cum capite superne olivaceae, in recente cute nigriores, e nigro-cinerascentes, margine utroque squamarum lateralium imarum albido, carinae squamarum caudalium conniventes, caudaque ibi acuto-angulata.

Scuta abdominalia cum squamis scutellisque submaxillaribus flavida, unicolora, primae maculae nigrae in 26to scuto, ac dehinc sensim majores et crebriores duas constituentes series laterales in singulis scutis moxque tota scutorum pars media nigerrima, concolor, laterali tamen utraque flavida; abdomen inde nigro-politum; cauda subtus nigra.

Longitudo totius corporis bipedalis, sola cauda 5 poll. 3 lin. Scuta subabdom. 176, subcaud. 70.

Series squamarum dorsalium 19, gularium 4, (1. c. fig. 2.) Scuta ocularia numero varia, plerisque supremum maximum eique oppositum supramaxillare solitarium, sub oculo situm, anteriora duo, passim tria minora, et posteriora tria vel quatuor minora, quarto minimo supra scutum supramaxillare excedente.

() V. Bullet. scientif. de l'Acad. des Sc. T. 11. 1838. Pag. 242; species alias ibi descriptas et in Mus. Zool. Acad. Sc. Petrop. servatas inspiciendi mihi non data est potestas. EICHWALD Faun. casp. cauc.

18

[ocr errors]
« ПредыдущаяПродолжить »