C. Cornelii Taciti Opera: Germania. Agricola. Dialogus de oratoribus. Indices

Передняя обложка
apud Thomam Bettinelli, 1783
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 21 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Стр. 28 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Стр. 17 - De minoribus rebus principes consultant ; de majoribus omnes : ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Стр. 35 - Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest quam hostium discordiam.
Стр. 36 - Chauci, sed et implent, populus inter Germanos nobilissimus quique magnitudinem suam malit iustitia tueri. Sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
Стр. 29 - Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque magis servatur quam si vetitum esset. agri pro numero cultorum ab universis per vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur; f'acilitatem partiendi camporum spatia praestant.
Стр. 95 - Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
Стр. 26 - Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus : utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae juxta libertatem.
Стр. 95 - ... finguntur : sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna : quam tenere et exprimere, non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
Стр. 18 - Silentium per sacerdotes, quibus turn & coercendi jus est, imperatur . Mox rex, vel princeps, prout actas cuique, prout nobilitas , prout déçus bellorum , prout facundia est , audiuntur , auctoritate suadendi magis , quam jubendi potestate . Si displicuit sententia, fremitu aspernantur : sin placuit , frameas concutiunt . Honoratissimum assensus genus est, armis laudare.

Библиографические данные