T. Livii Patavini Historiarum Libri qui supersunt omnes et deperditorum fragmenta, Том 4

Лицевая обложка
Talboys, 1841
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 129 - Nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. Terret et sonitus et altitude per mediam 9 vallem fluentis Penei amnis.
Стр. 13 - Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
Стр. 138 - Romam eadem nuntiatum missos. Per quos stetisset quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse.
Стр. 185 - ... querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse. Senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q.
Стр. 14 - Claudius tulit (ex) senatus 9 consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent.
Стр. 277 - Pompeium ; neque in aciem descensurum eum credebat. Si traheretur bellum, hosti cum mare ab tergo, provinciasque omnes in potestate haberet, navibus undique commeatus venturos ; ipsi autem, consumptis priore aestate quae praeparata fuissent, omnium rerurn inopiam fore.
Стр. 112 - non sum nescius, ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum nulla prodigia in publicum neque in annales referri. ceterum et mihi, vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus fit animus ; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam".
Стр. 14 - Novembres redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis...
Стр. 239 - Ut sexcenti ex equitibus in curiam sublegerentur : et, quia illis temporibus trecenti tantum senatores erant, sexcenti équités trecentis senatoribus admiscerentur : id est, ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet...
Стр. 161 - Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. Id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse.

Библиографические данные