Изображения страниц
PDF
EPUB

famelicorum dentes, quos indomitæ illius belluæ consiliarii atque administri in Danieles nostros exacuunt, Verbi Divini forfice comprehendis, concutis, et confringis.

Quos ille indocilis pacisque bonique, omnium malorum Fecialis et Pater Patratus, principes rerum potentes in arma feralia exequiali et tragico carmine movet et protrudit; tu, pacis æternæ præco, ab armis discordibus revocas; et ad piam Christi pacem, Christianaeque Charitatis tranquillum portum fortiter occupandum, suavissimæ scriptionis dulci et docto celeusmate. Fidus celeustes provocas. Frustra omnia, illum si spectes, qui,

Nequam et magnus homo, laniorum immanè canes ut, distento et fulmineo rictu Christianorum sanguini inhiat, cuique cibus cadavera, potus cruor est: quibus, dum se ingurgitat, toto orbe Christiano tristibus ululante plangoribus, ille lætis ululat triumphis, Io Pæan, Io Triumphe, nobis obganniens, velut

Gallinaceu' cum victor se gallus honestè

Sustulit in digitos, primorésque erigit ungues, Coquelico canorâ voce in fimeto occinit. Ut illa Meretrix Purpurata, Martyrum sanguine ebria, quæ reges, quos philtris suis intoxicavit, Bullarum aculeatarum majoribus stimulis in cruda adversum Christum prælia suscitat; ut ille desperatæ salutis homo, peccati et Perditionis Filius, tuum illud “Resipisce discat, spes nulla superest.

Nam si Tu hos fluctus undásque è gurgite salso
Tollere decrêris, ventum prius hæmaticum Tu,

Ventum, inquam, tollas.
Illi enim neque est cor quo paveat, neque jecur quo amet,
neque fel quo sibi irascatur, neque frons quâ erubescat. Ili
Ganeæ, illis ingluviosis quibus cingitur raso capite ministris,

solis vivere fas est Occipiti cæco, et edictis vetare,

ne quisquam hic faxit oletum, et sacra capita reprehendat.

Nam vos Romulide vobis ignoscitis, et quæ
Turpia Cerdoni, Papam sacrósque decebunt

Presbyteros. At Tu, Antistes Dignissime, eos liberâ ad Urbanum responsione liberas doces audire voces, et ingratiis discere, in Angliâ consiliarii atque administri in Danieles nostros Leonum famelicorum dentes exacuunt,” &c.- Pratt,

at mutire fas esse, et sine scrobe altâ voce exclamare, Auriculas Asini Papam et Cardinales habere.

Quantum autem ego fideli erga me amicitiæ tuæ debeam, Reverende Pater, quod mihi, homini privato, tantus eruditione, pietate, dignitate Præsul, Responsionem illam inscribere voluisti; nec rudi calamo exprimere, nec linguâ inexplanatâ expromere, nec impari mente consequi possim : scilicet, ut Episcopum decet, tui semper similis es, id est optimus: honores novos adeptus, veterem amicitiam non deponis; et, magnus licet sis, omniúmque bonorum votis minor, ad minima te demittis.

Quòd verò electissimum scriptum meo arbitrio stare aut cadere, prodire aut latere, maligna ignis flammâ extingui, aut præclarâ doctorum luce frui, publici juris, aut in mei solius bonis esse jubes; id verò modestiæ est tuæ, quæ, inter multas et claras virtutes, quæ in te maximæ sunt et clarissimæ, in scriptis, in voce, in vultu, in oculis, in composito mentis habitu, in totâ vitâ tuâ, fulgentibus micat radiis,

Velut inter ignes Luna minores. Macte istâ morum suavitate, quâ, aperto vivens ostio, facta tua omnia ad pietatis et rectæ rationis obrussam exigis. Macte isto viri boni charactereo, qui,

Index' ipse sui, totum se explorat ad unguem,
Quid proceres, vanique ferat quid opinio vulgi,

Securus. Teque ipsum semper verens, omnium quotquot te novêre, quique tuos in scriptis et nitidâ oratione pellucentes mores videre, amorem tibi conciliâsti. Macte iterum atque iterum præclaræ eruditionis gloriâ, altissimâ rerum divinarum et humanarum scientiâ, literatissimis variarum disciplinarum monumentis, quibus tibi jure merito jucundi et nervosi oratoris, Christiani Senecæ, clarissimi et doctissimi Theologi, nomen comparâsti;

Quod vivet seclis innumerabilibus.

Sed age, eat

Qui dono meus est bonus libellus,

Qui auro est carior aureus libellus 8 : Eat pedibus celer, per Alpium æternis horrentium nivibus invias rupes, per Apennini ardua et prærupta juga viam sibi faciat, arcem Sanctangeli velox conscendat: angelo Satanæ, urbi ÉTTANódo, securè procul extra teli jactum incubanti

, in faciem narret, esse in Angliâ Episcopos haud paucos, qui inhumanæ

• The quarto, of 1629, has this passage thus :-“Macte istâ morum suavitate, quâ, aperto vivens ostio, et facta tua omnia ad pietatis et rectæ rationis obrussam exigens, quod vir bonus solet, qui,” &c.—Pratt.

Judex ; quarto.—Pratt. $" Qui auro est nobilior novus libellus :" quarto.--Pratt.

et infestæ pecori lupæ, sub ovinâ pelle regibus et populo Chris tiano Romæ horrendæ lac ferinum immulgenti, personam ale nam detrahere; bestiam, ovium sanguinis sitientem, à Christi caulis arcere; Ecclesiæ læta et pura pascua à turpi spumantium aprorum dente, et fædo lutulentarum suum rostro pura et intemerata conservare; Æsopicam corniculam Petri et Pauli plumis insolescentem furtivis coloribus nudare; Cuculi Remani, qui Christianos omnes pro Currucis habet, ova in ipsi Dei Templo posita pertundere; Meretricem Babylonicam, Christiani nominis cerussâ et minio fucatam, traducere ; et possint, quia doctissimi, et velint, quia integerrimi, et faciant, quia vigilantissimi". Atque, ut odor illa morte in mortem sit, quia“Resipiscere" dedidicit, denunciet ut totâ mente atque omnibus artubus contremiscat, appetente jam die illo decretorio, quo ardebit Babylon; Meretricis magnæ negotiatores et adulteri omnes lugebunt; Diabolus mundi seductor, Bestia et Pseudopropheta, in stagnum ignis et sulphuris præcipites abibunt, æternas justè irato Numini pænas daturi; Filiumque Perditionis

Dignus principio exitus exodiúmque sequetur. Interea temporis, veni, Domine Jesu, veni. Antichristum, se truci in unctos tuos rabie efferentem, comprime. Hostibus tuis, qui asperum paternæ castigationis tuæ vinum nobis plenis cyathis educendum dedêre, acinosas et pannosas indignationis tuæ fæces plenis doliis exhauriendas invitis et reluctantibus porrige. Captivam Sionis Filiam, ferreo Ægyptiacæ servitutis jugo oppressam, liberali causâ manu assere. Ludovici Regis fulgentes hastas, coruscantes enses, arma mortali fulgore crispantia, tormentorum bellicorum horrisona fulmina, in ipsum Pseudoprophetam et lutosos Babylonis muros converte; ut fatidicum vatem, veri nescium, sua sibi mala lævâ mente verè profatum esse pudeat et pæniteat. Ecclesiis transmarinis solidam pacem, subdolis ereptam astibus, restitue. Damna nos voti; et hanc, quâ Major Britannia tuo solius beneficio fruitur, pacem et tranquillitatem nobis fidam, posteris verò nostris perpetuam præsta. Huic autem aureo libello da, ut vivat vigeátque, Antichristo Principum invidiam conflaturus, Ecclesiæ tuæ almam pacem coagmentaturus: ejúsque auctori largire Beneficus, ut, vitâ honestissimè et sanctissimè in terris actâ, cælo potiatur; ubi tecum

Immortali ævo summa cum pace fruatur.

[ocr errors]

“ Et faciant, quia vigilantissimi,” is not in the quarto.-Pratt.

EPISTOLÆ TRES:

Hæc, AD D. BALTASAREM WILLIUM;
ALTERA, AD D. LUDOVICUM CROCIUM;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Si, quam mihi misisti schedulam, censores tui perlegissent, Frater admodùm Reverende, non opus fuisset, ut ego judicium hoc meum qualecunque interponerem. Facilè profectò illi, si quis pudor, quam tibi temerè objectârunt calumniam, et ultrò revocâssent. Tanto, enim, cum candore animi, tamque irrefragrabilibus indiciis, te ab illis sive criminationibus, seu verò impactæ hæreseos suspicionibus quibuscunque, in hisce chartis liberâsti; ut, post hujusmodi apologiam, ipsa non habeat invidia, quod tibi deinceps objicere possit. Ede literas tuas: responso meo parces.

Quandoquidem, tamen, meam de quibusdam Commentariorum tuorum locis sententiam ita ardenter desideras, non possum non tibi in re tantillâ satisfacere.

Hoc, verò, inprimis ora obturet cavillantium; quòd ejusmodi elegeris operis tui patronos. Alios profectò quæsivisses, si in Arminii, nedum Socini, castra transfugere voluisses : non D. Poliandrum, Walæum, Thysium, Triglandum, sidera pridem in Dordraceno cælo conspicua; quorum insuper censuris ista tua tam modestè subjeceris, aut probanda, aut, si foret opus, corrigenda.

Loca, quæ offendiculo fuisse ais, examinavi sedulò. Nihil prorsùs est in primâ Præfatione tuâ, quod vel obtorto collo

« ПредыдущаяПродолжить »