Germania, Agricola: et De oratoribus dialogus, ex editione Oberlinianâ accedunt nota︠e︡ anglica︠e︡

Лицевая обложка
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 18 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Стр. 11 - In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Стр. 44 - Dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere.
Стр. 68 - Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et. mare scrutantur : si locuples hostis est, avari ; si pauper, ambitiosi : quos non Oriens, non Occidens, satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari affectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium ; atque, ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
Стр. 25 - Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur. Facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant, et superest ager.
Стр. 15 - De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Стр. 18 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Стр. 84 - Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet, mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet, Agrícola, posteritati narratus et traditus, superstes erit.
Стр. 13 - Inesse quin etiam sanctum aliquid et providum putant : nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus sub divo Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco habitam. Sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt non adulatione, nec tanquam facerent deas.
Стр. 30 - Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest quam hostium discordiam.

Библиографические данные