Quinti Septimii Florentis Tertullianu quae supersunt omnia, ed. F. Oehler

Лицевая обложка
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 10 - Nobis curiositate opus non est post Christum Jesum, nee inquisitione post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse, quod ultra credere debemus.
Стр. 36 - Alius manu scripturas, alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio quam Marcion manus intulit veritati. 5 Marcion enim exserte et palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam suam caedem scripturarum confecit. Valentinus autem pepercit, quoniam non ad materiam scripturas, sed materiam ad scripturas excogitavit : et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum 10 quoque verborum, et adiciens...
Стр. 660 - ... plane. non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri 25 possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, patrem et filium, deum et sermonem: quid est enim, dices, sermo nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt aer offensus intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale?
Стр. 428 - ... rescinderes aliter fuisse. Quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum erat, id erat verum, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo quod erat traditum rescindens quod erat verum rescidisti. Nullo jure fecisti. Sed plenius ejusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi jam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.
Стр. 36 - Alias enim non potuissent aliter docere, nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum ejus, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum, per quae doctrina tractatur.
Стр. 40 - Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur, quae accepit, quemadmodum de arbitrio 5) ea composuit ille, qui tradidit. Agnoscit naturam suam et originis suae morem, profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis, quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur.
Стр. 743 - ... de spe fidelium, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio.
Стр. 164 - Marcionem), ipsum est, quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum jode confingerent, utique non potuisset arguere nisi quod invenerat.
Стр. 355 - Si enim intra Dominum, quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit — Sophia scilicet ipsius, exinde nata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari ; multo magis non capit sine initio quicquam fuisse, quod extra Dominum fuerit.
Стр. 14 - Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus donativum et Stipendium captât, nisi plane desertor et transfuga et rebellis?

Библиографические данные