Изображения страниц
PDF
EPUB
[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ALMAE . MATRI

ACADEMIAE . CANTABRIGIENSI.

HOS. ARVNDINVM . VOCALIVM . SVSVRROS.

GRATO . ANIMO.

D.D.D.

HENRICVS . DRVRY.

ARTIVM . MAGISTER.

LECTORI S.

Ne mireris, Lector erudite, quod in ævo rerum utilium magis sagaci, quam ornamentorum studioso, novos quosdam · Musarum foetus' ausim expromere, id accuratius edoceri fortasse non gravaberis.

Quum jam, ad sublimiora studia vocatus, ab Academia nostra discessissem, venit mihi in mentem, quæ calamo Græco aut Latino luseram, subsecivis horis in fasciculum unum colligere. Huc accessere quædam non invenustæ prolusiones eorum quibus familiarissime versatus sum; eaque omnia collata tandem et comparata, ita mihi arridebant, ut oculis viderer paternis tanquam filiolos meos intueri; intuens autem, mox cuperem oculos omnium hominum in eosdem convertere. Cæterum, his vixdum perpensis, prout plurima vires eundo acquirunt, quæ somniarer, aliis quibusdam Cantabrigiensibus impertitus sum, et paulatim auxilia in re audacissima supplicavi. Itaque brevi tempore nescio quæ Nasonum et Maronum et Poetarum Scenicorum scrinia non in manus meas fuerint effusa ; imo, ne te morer, ea erat munificentia vatum et Latine et Attice scribentium, ut in seligendo magis quam colligendo summus labor constaret.

« ПредыдущаяПродолжить »