M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae liber decimus

Лицевая обложка
Weidmannsche buchhandlung, 1851 - Всего страниц: 66
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 8 - Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem : omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
Стр. 37 - Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus ; ratibus adhuc navigaretur : non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscribe8 ret.
Стр. 32 - Multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
Стр. 24 - Ceteri omnes longe sequentur : nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant ; elegantes in sua quisque materia , sed alter humilis, alter difficilis.
Стр. 17 - Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse ; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
Стр. 7 - Neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnunquam fatigantur; cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam 25Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen...
Стр. 18 - Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, etsi est insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem, ut Achillem, semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores facien66 dos aptior. Flures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
Стр. 26 - Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
Стр. 35 - ... distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare 126 ad severiora iudicia contendo.
Стр. 62 - Pectus est enim , quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sint 1C aliquo affectu concitati , verba non desunt.

Библиографические данные