M. Minucii Felicis Octavius: Iulii Firmici Materni V.C. De errore profanarum religionum ad Constantium et Constantem Augustos liber. S. Meropii Pontii Paulini episcopi Nolani Poema adversus paganos. Commodiani Instructionum per litteras versuum primas libri duo

Передняя обложка
Bernhardi Tauchnitz, 1847 - Всего страниц: 202
 

Избранные страницы

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 55 - Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
Стр. 34 - Romana ab ipsis imperii 2 nascentis incunabulis auspicata est ! Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt ? Nam asylo prima plebs congregata est : confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret...
Стр. 20 - Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio ? Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi vel quod arandi metendique tempus inducant. Quae singula, non modo ut crearentur fierent disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri perspici intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt.
Стр. 28 - Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria : invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget plangit inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur ; mox invento parvulo gaudet Isis, exultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur, nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt vel invenire quod perdunt.
Стр. 16 - Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et • docti gloriose. Quid? Simonidis Melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? Qui Simonides cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus adiunxit. Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille „quod sibi, quanto inquisitio tardior...
Стр. 30 - Saturnum enim, principem huius generis et examinis, omnes scriptores vetustatis Graeci Romanique hominem tradiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur.
Стр. 12 - Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt cuius adeo nulla vis nec potestas est, ut sit Romanis ^ominibus cum sua sibi natione captivus.
Стр. 3 - Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat : et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis...
Стр. 52 - Vicit enim qui, quod contendit obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet? Nemo enim praemium percipit ante experimentum. Et imperator tamen quod non habet non dat: non potest propagare vitam, potest honestare militiam.
Стр. 40 - Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus, ut hoc colat ? Quis stultior, ut hoc coli credat...

Библиографические данные