Изображения страниц
PDF
EPUB

(5.)

In pelago nautis ex undis ortus in undis
Sol fit ubi videatur obire et condere lumen;
Quippe ubi nil aliud nisi aquam cælumque tuentur ;
Ne leviter credas labefactari undique sensus.
At maris ignaris in portu clauda videntur
Navigia aplustris fractis obnitier undæ.
Nam quæcumque supra rorem salis edita pars est
Remorum, recta est, et recta superne guberna.
Quæ demersa liquorem obeunt, refracta videntur
Omnia converti salsumque supina reverti
Et reflexa prope in summo fluitare liquore.
Raraque per cælum cum venti nubila portant

Tempore nocturno, tum spleudida signa videntur
Labier adversum nimbos atque ire superne
Longe aliam in partem ac vera ratione feruntur.
Vagatur omnis turba sordidæ cortis
Argutus anser, gemmeique pavones,
Nomenque debet quæ rubentibus pennis,
Et picta perdix, Numidicæque guttatæ,
Et impiorum phasiana Colchorum.
Sonantque turres plausibus columbarum.
Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
Avidi sequntur villicæ sinum porci ;
Matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum vernæ,
Et larga festos lucet ad Lares silva.
Non segnis albo pallet otio caupo :
Neo perdit oleum lubricus palæstrita :
Sed tendit avidis rete subdolum turdis;
Tremulave captum linea trahit piscem,
Aut impeditam cassibus refert damam.
Exercet hilares facilis hortus urbanos,
Et pædagogo non jubente lascivi
Parere gaudent villico capellati.
Nec venit inanis rusticus salutator :
Fert ille ceris cana cum suis mella,
Metamque lactis : Sassinate de silva
Somniculosos ille porrigit glires ;

Hic vagientem matris hispidæ fetum. (c) Balsamum modica arbor: ut quisque ramus intumuit, si vim ferri adhibeas, pavent venæ, fragmine lapidis aut testa aperi. untur; humor in usu medentium est. Præcipuum montium libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus. Idem amnem Jordanem alit funditque. Nec, Jordanes pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur. Lacus immenso ambitu, specie maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque vento impellitur neque pisces aut suetas aquis volucres patitur. Incertæ undæ superjacta, ut solido, ferunt; periti imperitique nandi perinde attolluntur. Certo anni tempore bitumen egerit; cujus legendi usum, ut cæteras artes, experientia docuit. Ater suapte natura liquor et sparso aceto con. cretus innatat. Hunc manu captum, quibus ea cura, in summa navis trahunt: inde nullo juvante influit oneratque, donec abscindas. Nec abscindere ære ferrove possis : fugit cruorem vestemque sanguine infectam. Sic veteres auctores. Sed gnari locorum tradunt undantes bitumine moles pelli manuque trahi ad littus; mox, ubi vapore terræ, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.

2. State the principal peculiarities that strike you in the style of Tacitus. Under what Emperors did he live? Give the dates of the Emperors.

3. Write down an interrogatory sentence in Latin and transfer the same into Oratio Obliqua.

LATIN. Examiner-MR. A. CLARKE EDWARDS, M. A. 1. Translate into English with short explanatory notes on the words in italics :

Hæc illi veteres præcepta minoribus ; at nunc
Post finem autumni mediâ de nocte supinam
Clamosus juvenem pater excitat: “ Accipe ceras,
Scribe, paer, vigila, causas age, perlege rubras
Majorum leges aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
Annotet et grandes miretar Lælius alas.
Derue Maurorum attegias, castella Brigantum,
Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
Afferat : aut longos castrorum ferre labores
Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
Cum lituis audita, pares quod vendere possis
Pluris dimidio, nec te fastidia mercis
Ullius subeant ablegandæ Tiberim ultra,
Neu credas ponendum aliquid discriminis inter
Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur dis atque ipso Jove digna poetæ :
Unde habeas quærit nemo, sed oportet habere."
Hoc monstrant vetulæ pueris repentibus assæ;

Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellæ. What various readings are there in the last four lines of the above passage ? (6.) Parentis olim si quis impia manu

Senile guttur fregerit,
Edit cicutis allium nocentius.

O dura messorum ilia!
Quid hoc veneni sævit in præcordiis ?

Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit ? an malas

Canidia tractavit dapes?
Ut Argonautas præter omnes candidum

Medea mirata est ducem,
Iguota tauris illigaturum juga

Perunxit hoc Iasonem ;
Hoc delibutis ulta donis pellicem

Serpente fugit alite.
Nec tantus unquam siderum insedit vapor

Siticulosæ Apuliæ,
Nec munus humeris efficacis Herculis

Inarsit æstuosius.
At si quid unquam tale concupiveris,

Jocose Mæcenas, precor
Manum puella savio opponat tuo

Extrema et in sponda cubet. 2. Write a life of Horace and arrange his writings in their proper order of publication, quoting from his works passages bearing on the subject.

3. Translate into English:

Quid ? illi immanes quæstas ferendine, quos M. Autonii tota exhausit domus ? Decreta falsa vendebat; regna, civitates, immunitates, in æs, accepta pecunia, jubebat incidi. Hæc se ex commentariis Cæsaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant interiore ædium parte totius rei publicæ nundinæ; mulier, sibi felicior, quam viris, auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules, quasi lege, sine lege- quæ nisi auctoritate senatus rescindantur, quoniam ingressi in spem rei publicæ recuperandæ sumus, imago nulla liberæ civitatis relinquetur. Neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus imumerabilis pecunia congesta in illam domum est, quum, quæ vendebat Antonius, ea se ex actis Cæsaris agere diceret : sed senatus etiam consulta, pecunia accepta, falsa referebat; syngraphæ obsignabantur; senatus consulta nunquam facta ad ærarium deferebantur. Hajus turpitudinis testes erant etiam exteræ nationes. Fædera interea facta; regna data ; populi provinciæque liberatæ ; earumaque rerum falsæ tabulæ, gemente populo Romano, toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est, ut, si hoc genus in unum redigatur, non sit pecunia populo Romano defutura.

4. Point out the principal differences between the structure of a sentence of Cicero and of an ordinary sentence in English.

LATIN
Examiner-MR. A. CLARKE EDWARDS, M. A.
1. Translate into English:

Ipse inter primos præstanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est.
Cui triplici crinita juba galea alba chimæram
Sustinet Ætnæos efflantem faucibus ignis,
Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnæ.
At levem clipeum sublatis cornibus Io
Auro insignibat, jam sætis obsita, jam bos,
Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Cælatâque amnem fundens pater Inachus urnå.

Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro,
Murmur ad extremæ nuper humata viæ;
Spirantisque animos et vocem misit; at illi
Pollicibus fragiles increpuere manus :
“ Perfide, quis nostro curvum te funere vidit ?
Atram quis lacrimis incaluisse togam ?
Hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos
Injicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur, candescat lamina vernæ ;
Sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi ;
At Nomas arcanas tollat versuta salivas :
Dicet damnatas ignea testa manas.
Quæ modo per viles inspecta est publica noctes,
Hæo nuno aurata cyclade signat humum;
Et graviora rependit iniquis pensa quasillis,
Garrula de facie si qua locuta mea est ;
Nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
Codicis immundi vincula sentit anus;
Cæditur et Lalage tortis suspensa capillis,
Per nomen quoniam est ausa rogare meum,
Te patiente meæ conflavit imaginis aurum,
Ardenti e nostro dotem habitura rogo.”

“Quod quam ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest," inquit, eos viros quos vos sellis curalibus, toga prætexta, tunica palmata, et toga picta, et corona triumphali lau. reaque honoraratis, quorum domos spoliis hostium affixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adjicere ? Qui, Jovis optimi maximi ornatu decoratus, curra aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, si couspiciatur cum capside ac lituo, capite velato victimam cædat, auguriamve ex arce capiat? Cujus imaginis titulo consulatus, censuraque et triumphus, æquo animo legetur; si auguratum aut pontificatum adjeceritis, non sustinebunt legentium oculi ? Equidem (pace dixerim deum) eos nos jam populi Romani beneficio esse spero qui sacerdotiis nou minus reddamus dignatione nostra honoris, quam acceperimus; et deorum magis, quam nostra causa expetamus, ut quos privatim colimus, publice colamus.',

2. Virgil's Georgics have been characterized as the “ Glorification of Labour.” Examine this criticism. Quote passages from Virgil to shew his philosophic and political views and his love of nature. Compare him with Lucretius.

3. Derive and explain the following words :

Provincia, tripudium, adorea, argiletum, postliminium, Mancipium, Mostelleria, lectisternium, bidental, convicium, Augur, Flamen, pagan, jewel.

4. Translate the following passages, and account for the moods and tenses of the verbs in italics :-

Antoni gladios potuit contemnere, si sio
Omnia dixisset.
Delitui dum vela darent, si forte dedissent.
Haud procul inde citæ Metum in diversa quadrigæ
Distulerant-at tu dictis, Albane, maneres !

Valeri genus, unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit.
Verum anceps pugnæ fuerat fortuna-Fuisset ;
Quem metui moritura ? Faces in castra tulissem.

LATIN. Examiner-MR. A. CLARKE EDWARDS, M. A. 1. Translate into Latin Prose :

He was a man very well bred and of excellent parts, and a graceful speaker upon any subject, having a good proportion of learning, and a ready wit to apply it, and enlarge upon it; of a pleasant and facetious humour, and a disposition affable, generous, and magnificent. He was master of a great fortune from his ances. tors, and had a great addition by his wife, which he enjoyed during his life, sbe outliving him; but all served not his expense, which was only limited by his great mind, and occasion to use it nobly. He lived many years about the Court, before in it; and never by it; being rather regarded and esteemed by the king, than loved and favoured. As he spent and lived upon his own fortune, so he stood upon his own feet, without any other support than of his proper virtue and merit. 2. Turn into Latin Elegiacs :

The gentle swan with graceful pride

Her glossy plumage laves,
And sailing down the silver tide

Divides the whispering waves.
The silver wave that wandering flows

Sweet to the bird must be;
But not so sweet (blithe Cupid knows)

As Delia is to me.
3. What are cases ? What traces of a locative case exist in
Latin? Give instances of desiderative and inchoative verbs in
Latin.

4. What is meant by the grammatical terms Hendiadys, Aposiopesis, Idiom, Cognate Accusative, Euphemism, hysteron proteron Dativus Ethicus, Antiphrasis. Give instances.

5. Græcia capta ferum victorem cepit et artes Intulit agresti Latio," Justify this statement. What traces are there of a national literature in the history of the Latin race ?

6. What do you know about Livius Andronicus Ennius, Lucilius, Statius, Quintilian, Ausonius ?

« ПредыдущаяПродолжить »