The Tenth and Twelfth Books of the Institutions of Quintilian: With Explanatory Notes and References Adapted to Harkness's Revised Standard Grammar

Передняя обложка
D. Appleton, 1887 - Всего страниц: 175
 

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 36 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Стр. 39 - Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, 4 vel quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent ? Nempe nihil fuisset inventum. Cur igi- 5 tur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit...
Стр. 26 - ÜSTam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur ; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita 44 delectant.
Стр. 35 - Attius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.
Стр. 38 - Cuius ét multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio ; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.
Стр. 38 - ... in philosophia parum diligens, egregius tarnen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
Стр. 71 - ... ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare, et qua mente defendat. Ac primum concedant mihi omnes oportet, 38 quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virum bonum, ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis : ut in...
Стр. 111 - Tullio defuit? Quid plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse omnia ilia credamus. 25 'At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit.
Стр. 51 - Nam neque semper est desperandum aliquid illis quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit...
Стр. 52 - Quid, quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur ? Non enim scripta lectione secura transcurrimus sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscinras, f quod imitari non possumus.

Библиографические данные