Изображения страниц
PDF
EPUB

Jan. 23•

1646.

Ad Joannem Roufium Oxoniensis Academiæ

Bibliothecarium.

De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mit

ti postulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe 1.

GE

Emelle culcu simplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operoså,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii Poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitòque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

[blocks in formation]

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyafusque facer
Orbi notus per immensos,
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum,

Strophe 2.

Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si fatis noxas luimus priores
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia sanctus
Et relegatas fine fede Musas

Jam

Jam penè totis finibus Angligenům;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.

Quin tu, libelle, nuntii licet malá
Fide, vel oscitantia
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique Superam
In Jovis aulam remige pennâ ;

Strophe 3.

Nam te Roülius sui

Optat peculî, numeròque justo
Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille cujus inclyta

[blocks in formation]

Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis ,
Fulvosque tripodas, donaque Delphicą
Ion Actæ genitus Creusâ.

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Mufarum ibis amanos,
Diamque Phæbi rurfus ibis in domum
Oxoniâ quam valle colit
Delo pofthabitâ,
Bifidòque Parnasli jugo:
Ibis honestus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri

prece

follicitatus amici,
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul & Latinæ
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

Epo

Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc fterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit folers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo claufis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique locis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius,quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim sunt guéow partim Tode dupefía. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod item in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

THE

« ПредыдущаяПродолжить »