C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII.

Передняя обложка
Sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1856
 

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 121 - Panchaiam inSolis urbem et in ara ibi deponere. 5 cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio Cn. Cornelio coss.
Стр. 127 - Quo in genere arborum cavatores scandentes in subreptum felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt; pullos in cavis educant avium soli. Adactos cavernis eorum a pastore cuneos, admota quadam ab his herba, elabi...
Стр. 27 - Longum est 141 refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siquidem is Metellus orbam luminibus exegit senectam amissis incendio...
Стр. 4 - Itaque multi extitere qui non nasci optimum censerent aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac per singula membra, uni ambitio, uni avaritia, uni immense vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post se de future. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior.
Стр. 72 - In hoc génère gravida stans parit , praterque ceteras fetum diligit. Et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro : quod statim edito partu dévorât fêta, aut partum ad ubera non admittit. Si quis praereptum habeat , olfactu in rabiem id genus agitur.
Стр. 4 - Denique cetera animantia in suo genere probe degunt : congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat: serpentium morsus non petit serpentes : ne maris quidem belluae ac pisces, nisi in diversa genera, saeviunt.
Стр. 22 - ... tribus, te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos honores petere puduit, tuum Catilina fugit ingenium, tu M. Antonium proscripsisti.
Стр. 22 - Tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem ? quo potius quam universi populi illius sciscentis amplissimo testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis ? te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt...
Стр. 3 - IT tribuetur homini, cuius causa videtur cuneta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua muñera, non sit ut satis aestumare , parens melior homini an tristior noverca fuerit.
Стр. 3 - ... pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abjicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrymas, et has protinus vitee principio.

Библиографические данные