The Germania of Tacitus: With Ethnological Dissertations and Notes

Лицевая обложка
Taylor, Walton, and Maberly, 1851 - Всего страниц: 180
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Содержание


Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 67 - Quanquam severa illic matrimonia ; nee ullam morum partem magis laudaveris : nana prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem, plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes et propinqui, ac munera probant : munera non ad delicias muliebres quaesita, nee quibus nova nupta comatur : sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
Стр. 65 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
Стр. 45 - Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent. ' Herculem ac Martem concessis animalibus placant : pars Suevorum et Isidi sacrificat. Unde causa et origo peregrino sacro parum comperi, nisi quod signum ipsum, in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem.
Стр. lxxxv - Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt , tantas ex suis bonis , aestimatione facta, cum dotibus communicant. Hujus omnis pecuniae conjunctim ratio habetur, fructusque servantur : uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit.
Стр. 73 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Стр. lxxiii - Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.
Стр. 57 - De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Стр. 56 - Sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt; mox si publice consulitur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur; si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio ; sin permissum, signum ipsum schon das Bild.
Стр. 63 - Ilium defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat...
Стр. 70 - Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam amicitias, necesse est : nec implacabiles durant. Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus : utiliter in publicum ; quia periculosiores sunt inimicitiae juxta libertatem.

Библиографические данные