Изображения страниц
PDF
EPUB

annuam solemnitatem recolere non posset ob præ- A baptizatus, in Missali Gothico ejusdem socius; in

:

[ocr errors]

cipuum aliquem Ecclesiæ illius heroem, cujus memoria eadem die, quo forsan S. Hippolyti festum occurrebat, celebrari contingeret, necesse fuit, ut illam ad sequentes dies, vel etiam menses transferret; ideoque cum præcipui illius Ecclesiæ fasti in aliquem universalis martyrologii codicem irrepserint, ex quo postmodum alia fuerunt descripta exemplaria, inde ortam opinamur hanc dierum festorum discrepantiam. In vetustissimo Romanæ Ecclesiæ Kalendario Liberii temporibus confecto (76) Kalendas Januarii, Felicis in Calisti depositio signatur. In altero vero Kalendario Romano Frontonis hæc eadem depositio decimo quarto die Januarii describitur (77). S. Agnetis in Liberiano unica mentio habetur duodecimo Kalendas Februarii Agnetis in Nomentana (78); > apud Frontonem hac eadem die (79), et vigesima octava Januarii habetur Natale S. Agnæ. Ita pariter S. Hippolyti nostri memoria in Græcorum Synaxariis, et in Martyrologio Dacheriano 28 Jan. celebratur. In Romano Martyrologio 22 Aug., in alio perantiquo bibliothecæ Ottobonianæ, et altero apud Fabricium, 23 ejusd. mensis (80). Aliud denique apud eumdem Fabricium tertio Idus Septembris S. Hippolyti festum recitat (81). Ideoque nil mirum, si nostris hisce temporibus natalis S. Hippolyti episcopi Portuensis ex propria sede quodammodo avulsus, undecimo Kal. Septembris celebretur; et Idibus Augusti S. Hippolyti festum habeatur, qui in Breviario Romano dicitur a S. Laurentio

(76) Editum quoque fuit a Joanne Georgio Eccardo in Corpor. historic. medii ævi, tom. I, p. 25 edit. Lipsiæ anni 1723. In eo etiam Idus Aug. legimus: Hippolyti in Tiburtina, et Pontiani in Calisti. >

(77) Die xiv natale S. Felicis in Pincis, p. 137 citatæ edit. Veronæ ann. 1733.

(78) Apud Eccardum loc. cit., pag. ead. 25.

(79) Die xx mense supras. : Natale sanctæ Agne, pag. 141, et p. 142: ‹ Die xxvII mens. supras. natal. S. Agne. ›

(80) Operum S. Hippolyti tom. I, pag. 20, x Kal. Sept. In Portu urbis Romæ natalis S. Hippolyti, qui dicitur Nunnus cum sociis suis. Giorgius in notis ad Martyrologium Adonis die xxIII Aug. de S. Hippoly:o hæc notat: Hippolytus hac die colitur a Hieronymianis, qui ita habent et in Porto (sic) urbis Romæ natalis S. Hippolyti, qui (dicitur Nonnus, cum sociis suis; Romanum parvum Romæ Hippolyti, Quiriaci, et Archillai. Ado et Usuardus habent in Portu Romano. Martyrologium Ottobonianum hac die: In Porto Romano natalis S. Hippolyti qui dicitur Nunnus, cum sociis suis: Martyrologium reginæ Suecorum agit pridie hujus diei his verbis: In Porto (sic) Romano natalis S. Hippolyti, sociis prætermissis. Martyrologium quoque Romanum unum Hippolytum in Portu Romano, sociis prætermussis, recolit pridie hujus diei, nempe 22 Aug. › (81) Eadem pag. 20, 1 Id. Sept. In Portu urbis Romæ natalis SS. Ingenui et Hippolyti marty

rum. >

(82) Fol. 343.

:

(83) Admonitione in martyrium S. Hippolyti, num. 4, pag. 144 : Existimamus duplicem Hip

B

C

D

Breviariis mss. bibliothecæ Ottobonianæ, et in Breviario Mozarabo (82) sub Decio imperatore et Valeriano præfecto passus perhibetur, et in agro Prætoriano sepultus. Quæ quidem omnes discrepantiæ nostram sententiam de mutato S. Hippolyti festo non leviter confirmant.

XXVIII. Die 22 Aug. modo ab Ecclesia, et in diœcesi Portuensi S. Hippolyti episc. dies festus celebratur.

Sed ne inveteratam Romanæ Ecclesiæ consuetudinem, quam nunc universus Occidens amplexus est, innovare velle nobis quispiam vitio vertat, annuam B. Hippolyti solemnitatem eodem die, quo in Martyrologio Romano habetur, nunc recoli posse non dubitamus. Hæc tantum monuimus, ut ostenderemus vetustissimum fuisse cum in Latina, tum in Græca Ecclesia B. Hippolyti episcopi et martyris. cultum; utpote cujus mentio in vetustissimis omnium Ecclesiarum fastis Idibus Augusti habeatur. Quamobrem cum viro doctissimo Ruinartio (83) fateri oportet, duplicem Hippolytum hac die 13 Augusti ab antiquis celebratum fuisse : unum a Prudentio memoratum; alterum vero B. Laurentii socium, cui nonnulla ex primi Actis attributa sunt. Porro, ut ipsemet clarissimus monachus observat, antiquiora Kalendaria, Liberianum scilicet et Carthaginense, cum Romano Martyrologio, quod Hierorymo tribuitur, consentiunt. Sacramentarium Gelegianum (84) et Gregorianum (85), hac ipsa die Idibus Augusti, ut superius diximus, S. Hippoly

polytum hac die 13 Aug. celebrari: unum a Prudentio memoratum, alterum vero beati Laurentii socium, cui nonnulla ex primi Actis tributa sunt. Porro antiquiora Kalendaria, Romanum scilicet ab Egydio Bucherio editum, et Carthaginense, cum Romano Martyrologio, quod S. Hieronymo attribuitur, Missale Gelasianum, et Sacramentarium Gregorianum hac ipsa die Iduum Augusti Hippolytum, seu, ut vulgo veteres scribunt, Yppolytum martyrem celebrant sine ulla sociorum mentione, aut aliqua speciali nota, quæ ipsum S. Laurentii socium, aut alterum fuisse designet. ›

(84) Orationes, quæ in eo habentur, superius jam descripsimus col. 539.

(85) In eo enim Idibus Augusti natale S. Hippolyti recensetur cum tribus sequentibus orationibus apud Muratorium, Liturgia Romana vetus, tom. II, pag. 112 cit. edit. Da nobis, omnipotens Deus, ut beati Hippolyti martyris tui veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per eumdem Christum, etc. ›

SUPER OBLATA.

Respice, Domine, munera populi tui, sanctorum festivitate votiva, et tuæ testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per Dominum, etc.

AD COMPLENDUM.

‹ Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpla nos salvel, el in tuæ veritatis luce confirmet. Per Dominum, etc. In Sacramentario Leoniano ab codem Muratorio edito habetur etiam natalis sanctorum Hippolyti et Pontiani Idibus Augusti, et in orationibus nulla de Hippolyti sociis mentio est, neque in præfatio, in quo hæc tantum habentur,

tum martyrem celebrant sine ulla sociorum men- A tuensem episcopum et martyrem Prudentii carmitione, aut aliqua speciali nota, quæ ipsum S. Laurentii socium, aut alterum fuisse designet. Quæ cam ita sint, nemo non videt S. Hippolytum Por

tom. I, Liturgia Romana vetus, pag. 400: Vere dignum, etc. Tibi enim, Domine, festiva solemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, quam S. Hippolyti martyris tui sanguis in veritatis tuæ testificatione profusus magnifice nominis tui honore signavit.

(86) Insignis semper exstitit præcipuo quodam modo in Portu Romano S. Hippolyti episcopi et martyris memoria. Deo in ejusdem episcopi honorem templum in eodem Portu Romano fuisse excitatum ex antiquissimis monumentis certum omnino est, quod adhuc tempore S. Leonis PP. III, qui Petri cathedram anno 795 ascendit, exstabat, cui pontifex vestes de Stauraci duas dono dedit, teste Anastasio Bibliothecario in Vita ejusdem S. Leonis I, tom. I edit. Blanchini anni 1718, Romæ, pag. 288 Fecit autem idem almificus pontifex in basilica Beati Hippolyti martyris in civitate Portuensi vestes de Stauraci duas, unam super corpus ejus, et aliam in altari majori. S. Leo etiam IV anno 847 summus pontifex renuntiatus, alia dona in ecclesia S. Hippolyti, quæ in insula Portuensi erat exstructa, cumulavit, eodem Anastasio auctore, in eo pag. 383 cit. edit.: Obtulit et in ecclesia Beati Hippolyti martyris, quæ ponitur in insula Portuensi, quæ nuncupatur Arsis, vestem de fundato, habentem gammadias ex argento textas, unam, vela de fundato numero quatuor. Summus etiam pontifex Portuensem civitatem munivit, et profugos Corsos in illam recepit, quousque sanctæ sedis præsulibus, populoque Romano in cunctis obedientes ac fieles exsisterent, ut Anastasii verbis utamur loc. cit., pag. 385. Hanc quidem ecclesiam multoties ab episcopis Portuensibus restauratam adhuc exsistere scimus. De ea recentioribus temporibus in visitationibus episcoporum, quæ in tabulario diœcesano Castri Novi patriæ nostræ exsistente asservantur, sermo instituitur. Nonnullas indicare, quas propriis oculis lustravimus, in animo est, in quibus oratoria sanctorum Hippolyti, Blasii et sanctissimi Crucifixi extra civitatem Portuensem describuntur : nempe Marci Antonii Tomati episcopi olim Bitecten., et visitatoris apostolici Portuensis ann. 1661, pag. 230, cardinalis Martii Ginetti episcopi Portuensis an. 1667, pag. 7, Nicolai cardinalis Ludovisii an. 1682, pag. 214; in quo cardinalem Barberinum ruralem hanc Sancti Hippolyti ædem restaurasse perhibetur, et de puteo S. Hippolyti ser:no est, cujus etiam jam meminerat Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die xxu Aug. his verbis :

Viget adhuc in Portu Romano memoria S. Hippolyti episcopi, illaque conspicitur alta fovea aquis plena, in quam projectus martyrium consummavit. Exstant visitationes Alderani card. Cybo anni 1683, pag. 95, et ejusdem cardinalis anni 1687, pag. 190; Petri card. Ottoboni anni 1689, pag. 55; Flavii card. Chisii anni 1691, pag. 847; Jacobi card. Fransoni anni 1696, pag. 421; atque ut de aliis recentioribus et nostrorum temporum sileamus, Clementis PP. XI anni 1703, per Marcum Battaglinum episcopum Nucerinum pag. 116, in quibus omnibus ecclesia S. Hippolyti prope Portuensem civitatem describitur. In civitate totaque diœcesi Portuensi festum S. Hippolyti die 22 Aug. cum officio et missa de communi unius martyris sub ritu duplici celebratur, vigore sequentis decreti sacræ rituum congregationis, quod ex regestis anni 1676, fol. 34, ejusdem S. congregationis eduximus: Sanctissimus Dominus noster Clemens PP. X, ad pias preces eminentissimi et reverendissimi domini Ulderici episcopi Portuensis cardinalis Carpinei, ac præfecti congregationis sacrorum ri

B

C

D

nibus celebratum, in vetustissimis hisce catholice Ecclesiæ monumentis memorari (86). Ex his igitur, quæ hucusque duabus dissertationis nostræ partibus

tuum benigne induisit, ut in posterum in prædicta diocesi Portuensi singulis annis die xxII Augusti celebrari possit festum S. Hippolyti martyris primi episcopi Portuensis cum officio et missa de communi unius martyris sub ritu duplici ab omnibus de clero tam sæculari quam regulari utriusque sexus respective, qui ad horas canonicas tenentur, quibuscunque in contrarium non obstantibus. Hac die 6. Maii 1676. Hinc Fr. Joannes Antonius card. Guadagni, episcopus Portuensis et S. Rufinə, cui plurimum cives mei ob patriæ nostræ collata beneficia debere fatentur, die 26 Septembris anni 1756 cavit, ut hujusmodi decretum omnino servaretur, proposito etiam edicto typis impresso, quod est tenoris sequentis :

[ocr errors]

DECRETUM.

Frater Joannes Antonius miseratione divina epi Scopus Portuensis, et S. Rufina S. R. E. card. Guadagni, sanctissimi domini nostri papæ vicarius generalis, Romanæque curiæ, ejusque districtus judex ordinarius. Omnibus et singulis sacerdotibus et clericis, qui sub nostræ Portuensis et S. Rufinæ dixcesis jurisdictione horas canonicas communi jure recitare tenentur, præcipimus, et præcipiendo stricte mandamus, ut sub die 22 Augusti cujuslibet anni unusquisque clericus officium et quilibet sacerdos officium et missam S. Hippolyti primi episcopi Portuensis UTI PATRONI TOTIUS DIOECESIS de communi unius martyris et pontificis omnino celebret, et respective persilvat sub ritu primæ classis una cum octava in exsecutionem sacræ rituum congregationis decreti diei 6 Martii (in regesto S. congregationis habetur Maii) 1676, utque id facilius adimpleatur in quibuslibet ecclesiæ sacrariis hujusmodi nostrum decretum typis editum per parochos, aliosque, ad quos spectat, semper affixum retineri jubemus sub pœnis arbitrio, etc. Dat. Romæ ex ædibus nostris die 16 Septembris 1756, F. J. A. CARD. GUADAGNI, EpiscoPUS PORTUENSIS. Bernardinus Cicconi cancellarius episcopalis. Sæculo elapso Flavius cardinalis Ghisius noster episcopus lectiones proprias secundi nocturni de S. Hippolyto compilatas S. rituum congregationis examini subjecit, quæ etiam in tabulario diocesano asservantur; quæque deinde a card. Fransono Portuensi episcopo in aliam formam redactæ, card. Colloredo po revisione traditæ fuere; de his tamen, forsan eorumdem cardinalium obitu eveniente, nulla amplius instantia in eadem S. congregatione restaurata fuit. Optandum certe esset, ut aliquis Portuensis episcopus proprias leciones de tanto præsule ab eadem S. congregatione approbatas reportaret, ad celeberrimi episcopi et martyris cultum in nostra diœcesi in dies augendum; præsertim cum S. Hippolytus Portuensis diœcesis sit patronus, et hac quidem de causa S. Hippolyti Ecclesia episcopatus Portuensis in nonnullis monumentis nominatus reperitur, præsertim in bulla Gregorii PP. IX, dat. Reate IV Nonas Augusti anno 1236, qua omnia privilegia et jura a Benedicto, Leone et Joanne Romanis pontificibus episcopis Portuensibus concessa, Romano Portuensi episcopo confirmavit, apud Ughellium, tom. 1, pag. 131 Italiæ sacræ citat. edit., his verbis Felicis autem memoria papam Calixtum antecessorem nostrum et temporis qualitas, et vicinitas locorum induxit, sicut in suo privilegio per speximus contineri, ut Portuensem beati martyris Hippolyti, et SS. martyrum Rulinæ et Secundæ in Sylva Candida uniret Ecclesias, et sub unius gubernatione antistitis perpetuis temporibus decerneret

vel ex sinceris S. martyris Actis, quæ temporum injuria interciderunt, discere potuisse, cum erudito monacho Joanne Lyronio non uno exemplo probare conati sumus. Quinimo ipsemet S. Hieronymus, qui egregiam martyrii gloriam in toties laudato Catalogo reticet, alibi S. Hippolyto præcipue attribuit. Quod quidem mirum in modum nostram juvat sententiam. Stephani insuper le Moyne conjecturam omnino improbabilem nonnullis rationis momentis in medium allatis ostendimus, et ex ipsiusmet Philostorgii testimonio evangelicam lucem extremas Homæritarum oras, in quibus Emporium Romanum situm erat, centum post S. Hippolytum annos penetrasse, et episcopales sedes trecentos fere post annos ibidem esse cœpisse, certis deductis argumentis deduximus. Quapropter nil

lusius, quam par erat, de magni Hippolyti epi- A colice Sorbonico Marianus Victorius legerat (87), scopi et martyris disputavimus, satis superque nobis probasse suademus, eumdem non Oriente, ut Tillemontio, vel in Arabia Felice, ut Stephano le Moyne visum fuit, sed in Portu Romano prope Urbem episcopatum obtinuisse. Ideoque in episcoporum Portuensium serie collocandum nemo ibit inficias. Decem enim et plures ætatis certæ scriptores hoc nobis tradiderunt, inter quos eminent Prudentius, Leontius, Anastasius Apocrysiarius, Syncellus, aliique, quorum testimonia prima dissertationis parte congessimus. Nec desunt veterum codicum inscriptiones et nota; Catenarum et Martyrologiorum testimonia, ex quibus S. Hippolytum Portuensem episcopum fuisse constantissime evincimus. Quæ quidem omnia Eusebii ac S. Hieronymi de S. Hippolyti sede silentio anteponenda nemo prudens negabit. Supralaudati enim scriptores, qui post B aliud restat, nisi vetustissimam Romanæ Ecclesiæ Eusebium et S. Hieronymum vixerunt, non temere hæc dictarunt, sed hæc omnia ex genuinis ejusdem S. Hippolyti operum titulis, et ex antiquis notis codicibus appositis, quarum unam in Parisiensi

[ocr errors]

permanere. Episcopium Portuense S. Hippolyti episcopium etiam vocatur in bulla Benedicti PP. Vill, apud Ughell. tom. I, p. 116: Concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum prædictum episcopium S. Portuensis Ecclesiæ, quod positum esse videtur foris prædietam civitatem Portuensem, cui vocabulum est S. Hippolyti; › et in altera Leonis IX, apud ipsum Ughelli loc. cit., pag. 121: Hac igitur re inclinati decrevimus petitioni tuæ satisfacere, scilicet ut tibi tuisque successoribus ipsumPortuensem episcopatum confirmemus, quod utique libenter facimus. Et primum ipsum episcopatum Portuensis Ecclesiæ, quæ posita esse videtur foris prædictam Portuensem civilatem, cui vocabulum est S. Hippolyti..... concedimus. › Que omnia antiquum cultum in Portuensi diœcesi S. Hippolyto præstitum satis superque confirmant. (87) Ita ipse Marianus Victorius ad Catalogum de scriptoribus ecclesiasticis, in S. Hippolyto, testatur ad verba illa S. Hieronymi: Nomen quippe urbis scire non potui; hoc modo: Hippolytus Portuensis episcopus fuit, ut in vetusto codice ma

de Portuensi S. Hippolyti sede traditionem optimis nixi rationibus defendamus, et Portuensem episcopum prope Romam celeberrimum Christi martyrem S. Hippolytum exstitisse tutissime pronuntiemus.

nuscripto apud Sorbonam Parisiensem legi, Operum S. Hieronymi tom. I, p. 568 edit. ejusd. Mariani Victori¡ Parisiis anno 1579, apud Sebastianum Nivellum sub Ciconiis via Jacoba. Pro coronide placet etiam adjungere que scribit Franciscus Combefisius Bibliothecæ Græcorum Patrum Auctar. novissim., pag. 63 citate edit. Parisiensis anno 1672, qui non solum Mariano Victorio fidem præbet, verum etiam quæ alias a nobis relata sunt, mirum in modum confirmat : ‹ Factum esse (Hippolytum) Portuensem episcopum, sicque Romanum antistitem, Romanæ scilicet proprie metropoleos suffraganeum, ut vocant, ac comprovincialem, ultra quam erat Romana propria diœcesis, in qua Romanus pontifex creabat episcopos peculiari jure, qui idcirco episcopi Romani, ut distincti a Gallis, Hispanis, aliisque in quavis provincia metropolitico jure, ex Canonum Nicænorum dispositione or dinari solitis, nonnullis nuncupantur, Græci significant, quod ita citant: sicque legisse auctor est Marianus Victor in antiquo codice Sorbonæ. ›

S. HIPPOLYTI PORTUENSIS

ACTA LATINA

Quæ olim in ecclesia legebantur ad diem xi Kal. Septembris (Aug. 22).

(De MAGISTRIS], Acta Martyrum ad Ostia Tiberina sub Claudio Gothico, Romæ, 1795, in fol., Append., p 459. Ex codice Vallicellano n. vi, fol. 252. Monet editor Acta ista, in Actis SS. Bolland. ad diem Augusti 22 jam edita, pro merito æstimata non fuisse, quando constat vetustiora esse translatione corporis Hippo.yti adeoque sæculo x.)

Beatus Ypolitus qui et Nonus dicitur, cujus prædicatione Alexandria conversa fuerat, limina apostolorum visitare cupiens, Romam adiit. Sanctorum sepulera ubicunque in locis vel in cœmeteriis inve

nire poterat curiosissime requirebat, ibique dignat Deo laudes referens, die noctuque orationibus per sistebat. Postmodum vero ad Portum Tyberianæ urbis properans, Spiritus sancti gratia revelante Ver

bum vitæ quibus poterat cum miraculorum indiciis A tyris anima cum hujusmodi laudis voce cœlos peneprædicabat. Denique postquam multa divinorum librorum commentaria edidit, et beatam virginem Auream pro Christo passam sepelivit, cum Ulpium Romulum urbis Roma vicarium reprehenderet, quod Christianos crudeliter damnaret, ipsius vicarii præcepto ligatis manibus ac pedibus in foveam aqua plenam præcipitatur, sicque cum martyrii triumpho ad Christum perrexit. Tunc audita est quasi vox infantium dicentium Deo gratias.

Qua voce audita Ulpius Romulus dicebat: Modo patefiunt artes magicæ, nonne auditis consolationes (88) dæmonum? Pretiosissima autem sancti mar

travit, unde non dubium est angelorum illic solatia consorti affuisse. Christiani vero noctu levaverunt corpus ejus de puteo occulte, et cum hymnis et laudibus, omnique veneratione sepelierunt in eodem loco, non longe ab ipsa fovea, sed quasi pedes plus minus sexaginta in insula, quæ uno latere mare habet, a duobus divisione alvei Tyberis cingitur vicesima secunda die mensis Augusti. Ubi et quotidie præstantur Christi beneficia, et fructus orationum sancti martyris exuberant usque in præsentem diem.

S. HIPPOLYTI PORTUENSIS

ACTA GRÆCA.

([DE MAGISTRIS], Acta martyrum ad Ostia Tiberina sub Claudio Gothico, Romæ, 1795, in-fol., Præf. p. xLv.)

MONITUM.

Quis Actorum quæ subjicimus fuerit auctor, non ita facile definiri potest, quod ipsum in plerisque sinceris martyrum Actis usuvenit, quorum ut certa est fides, ita sunt incerti auctores. Quod si moreni Ecclesiæ Romanæ, Ostiensis tam propinqua et suburbicaria, imitata est, notarius aliquis aut alius e clero hæc Acta collegerit. Neque enim ii sumus qui Pontificalis libri (89) auctoritatem contemnere possimus, dum narrat a S. Clemente papa id negotii fuisse notariis impositum, ut martyrum Acta studiose conquirerent.... Hunc morem imitatas fuisse alias Ecclesias, ac præsertim Carthaginensem, veteres prodiderunt (30), adeoque habuit Ostiensis Ecclesia Romanam quam sequeretur. Quoniam vero Actorum Ostiensium scriptor plus in una virgine Chryse atque ipsius procuratore Sabiniano immoratur quam in cæteris martyribus, non temere quis conjiceret eumilem scriptorem inter illius domesticos esse recensendum. In his Actis denique duo memorantur presbyteri, Eusebius et Concordius, quorum primus uaxápios, beatus, honorifice nominatur, alter velut ignotus producitur, is Kópôtos toŭvoua, quidam nomine Cordius. Hunc modestissime de se loquentem si quis rei gesta scriptorem velit, non repugnabimus; uterque autem in sepeliendis martyribus non levem impendit operam. At is quicunque fuerit scriptor, æqualis illorum temporum fuit: nihil enim habet de Censorini martyrio, quamvis ab ipso initium faciat, ac exsilium ac vincula enarret; cui plane coronam non denegasset si quidem ante suam scriptionem occubuisset, vel in carcere. Græci autem Censorinum non modo fuisse martyrem, sed quo mortis genere palmam consecutus fuerit nos docent (91). Id omne profecto cum in Actis nostris desideretur, argumento est eadem prius fuisse conscripta quam caput martyr secandum præberet. Hujus itaque martyrii silentium tantum abest ut fidem extenuet Actorum, quod viro acutissimo visum est (92), ut imo eorumdem antiquitas inde comprobetur.

At Grecone an Latino sermone Acta hæc fuerint primum edita, non immerito dubitari potest : namque in Latina urbe pronum est suspicari patria lingua fuisse composita, propter etiam styli quam præ se ferunt nativam quamdam simplicitatem. Verumtamen Latinus auctor, etsi perantiquus haberi possit, ipsorumque martyrum æqualis, adeo pedissequum se prodit Græci contextus, ut interdum nec assequatur; veluti Graecus ubi ait sub initium de martyre Censorino : Οὗτος ἀπὸ τῆς καταπρόσωπον τοῦ βασιλέως Κλαυδίου θέας οὐχ ὑπεχώρει, ἀλλ ̓ εἴπερ τινὰς ἐκ τῶν Χριστιανῶν ἑώρακε πρὸς ἀναίρεσιν ἑλκομένους, ἢ καὶ πρὸς δημοσίαν εἰρκτὴν ἀπαγομένους, λεληθότως τούτους ἐνίσχυε, καὶ ὅσον αὐτῷ εὐπορεῖτο τροφὰς τοῖς ἐν qulaxaïs turɣávovst: Latinus reddidit: Hic ante Claudii aspectum non recedens, sed si quos vidisset e Christianis ad necem trahi, vel ad custodiam publicam, occulte confortabat, et quantum ei, largiebatur victum in carceribus, ministrabat et vinculis, et custodiis. Illa vero ante Claudii 'aspectum non recedens, itemque alia, quantum ei; postrema denique ministrabat vinculis et custodiis, magis interpretem sapiunt verbatim Græca reddere conantem, quam auctorem quemlibet suo utentem patrio sermone. Paria sunt quæ pertinent ad Claudii sententiam : Καὶ παράχρημα ἐκέλευσεν αὐτὸν διὰ τῆς στρατιᾶς ἀπενεχθῆναι κατὰ chy Ustnolav nóv et confestim adduci eum jussit per milites ad Ostiensem civitatem. Quæ satis expedita interpres reddidit : Et jussit eum propter militiæ consortium Ostiæ in custodia mancipari. Minas etiam

(88) Consultationes : nam veteres, vel auctores, vel certe librarii consulare, quod est consulere dixerunt; indeque consulatio, el consolatio pro consultatione irrepsit. V. Salm. ad Tertull. De pal., p. 162, et Drackenb. ad Liv. xx1, 16.

(89) Liber pontificalis, ed. Vignolii, p. 14.
(90) S. Cyprian., epist. 12.
(91) Siber., Martyrol metr., Jan. 30, p. 41.
(92) Tillemont, Mém eccl., 11, 680.

vicarii Ulpii Romuli adversus martyrem Sabinianum: Toutov v pony xatalúow, sic exposuit in momento eum confringam aut avellam; ubi unum verbum xataλúow per duo explicans, interpretem se agere manifestius ostendit. Hæc autem non temere adnotavimus, propterea quod viri eruditissimi hæserint in paribus Actis, atque uter contextus, Latinusne an Græcus prior habendus esset pronuntiare noluerint (93). Alii quidem propensiores fuerunt in archetypa Græca (94), quod impugnarunt alii (95) : adhuc tamen postremi de SS. Nicandri et Marciani Actis censuerunt, Græce primum scripta fuisse, quamvis Latine tantum proponantur in Actorum sincera collectione (96) atque hæc interpretis esse non adeo certa suadeant argumenta, ut ea quæ suppetunt in Actis MM. Ostiensium. Illa enim S. Nicandri, neutra interpretationem redolent, ita ut utrorumque textus avtopvýs (genuinus) videri possit, vel ex alterius linguæ scripto trans/usus (97).

Atque in Actis quidem Ostiensibus nemo styli elegantiam requiret; potius vero mirabitur quædam in contextu Græco proponi vocabula que vix alibi occurrunt, vel composita ut xataжρówлоv, coram, vel ignota ut appevtápiov, equuleus; quod hæsitans interpretatus est vir peritissimus, qui epistolam Theodori episcopi Iconiensis de martyrio SS. Cyrici et Julitta Latine reddidit. Namque illa: 0 dixaoths xeλeúệt appevtaply avaptηlet̃sav authy εutóvas ¿ésobat, vertit: Judex, sublimis e ligno seu equuleo, valide fodi latera jubet (98). Vetus autem interpres nomen tortoris proprium censuisse apparet: Præses indignans Armentario præcepit extentam eam decoriari (99). Noster vero interpres, quantumvis indoctior, in ea voce nihil hæsit. Illa enim : Θυμωθεὶς Ρώμυλος ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐν τῷ ἀρμενταρίῳ ἀναρτηθῆναι, transtulit Iratus Romulus jussit eum in equuleo levari (1). Glossarium vetus armentarium explicat λov apuntάptov, onitsuós, lignum armetarium, armatura (2). Stipes itaque indicari videtur nomine ligni armetarii, quod lignum pro equuleo deinde usurpatum est, n littera interjecta, ut in aliis vix enim Græci propriam vocem habent, quæ Latinorum equuleo respondeat, si pro tormento accipiatur. Fl. Josephus de Machabæis cum Sprava àp6péμбola dixit, equuleum designavit (3) pariterque Nazianzenus dum loquitur de hac ipsa Machabrorum historia (4). Αρθρέμβολα vero dicta sunt όργανα βαλλόμενα εἰς τὰ ἄρθρα : instrumenta quæ membris injiciuntur, ut Hesychius, vel παρὰ τὸ ἐξαρθροῦν τὸν ἐμβαλλόμενον, eo quod lurent artus illius, qui in equuleum injicitur; quod alii e Græcis adnotarunt. Synonyma ergo haberi possunt appéμβολα, εἰ ἀρμητάρια, praesertim si hoc ultimum deducatur ab ἄρω, vel ἀρτάω, nimirum apto et suspendo, unde non pauca Græci Latinique habent. Apud Ægyptios vero Epustápiov, Hermetarium dictum est pro armetario, sive quod illi ad Hermetem omnia referrent, sive a truncis, quos Hermas vocabant, sive facili mutatione qua et sequiores Græci non apμápia sed έpμápia dixerunt (5) que Latinis armaria sunt. Hinc apud M. Athanasium occurrit ἐποίησαν ἐπὶ τῶν καλουμένων ἑρμηταρίων κρεμασθῆναι, in hermetaris quæ appellant suspendi jusserunt (6). Hoc martyrum Ostiensium Actis debemus, quod Græcorum Lexica locupletent, cum in equuleo designando variis utantur vocibus præterquam nostra (7) quæ primum in hisce Actis occurrit, deinde in aliis longe posterioribus SS. Ciryci et Julitta.

Nunc ea removenda est opinio, quæ disertorum quoque mentibus insedit, non potuisse nimirum in Latina suburbicaria civitate Acta martyrum Ostiensium Græce conscribi: namque hæc potissima fuit ratio cur hactenus nullo sint numero habita. Neque illud modo repetendum est, quod prima Romanorum institutio a Græcis litteris initium sumebat, idque doctiorum suffragio (8), cum res patrias Græco sermone conscriptas a pluribus haberent historicis (9), unum tantummodo proferemus, quod Augustus per otium jussit lege proposita ut Romani Græco, Græci Romano habitu et sermone uterentur. Quam legem Tiberius in senatu actisque publicis locum habere noluit; privatim vero servasse constat cum poemata etiam Græce conscripserit. Nescio autem an Claudius illustres Græcos at Latine imperitos ex eadem lege damnarit : ipse quidem non pauca Græce scripsit (10). Facilius certe in eain legem Augusti peccarunt Græci quam Latini, quibus Græcissandi morem poeta censor eo usque objecit, ut in mulierculis etiam notaret:

Omnia Græce,

Cum sit turpe magis nostris nescire Latine.

Adrianus plane Græculus cognomento est dictus (11) et M. Aurelius nonnisi Græce de sua vita commentatus est. Severus ipse, licet Africanus, Latinoque adeo sermoni addictior, in Græcis litteris plurimam profecisse dicitur: viro autem Julia Domna ut assentaretur, academiam in palatio instituit Græcorum, Græceve loquentium; quos inter Ælianus, homo Prænestinus, Atticam expressit elegantiam. Una hactenus videbatur jurisprudentia veterem servasse Romani sermonis dignitatem, cum Alexander Sev. propter eam, de qua suo loco disseremus in Græcas litteras propensionem, viam stravit jurisconsultis, qui ex Papiniani etiam et Ulpiani schola Græce scribere non dubitarunt. Claudius ipse Gothicus Aureolo interempto prope Mediolanum, ut suæ victoriæ magis quam tyranno monumentum excitaret, non Latino sermone sed Græco usus est. Nam exstat etiamnum illi monumento inscriptum elegans epigramma, quod poeta vetus inepte, alii non insulse Latinum e Græco expresserunt. Innumeri denique lapides Grace inscripti, Romæ in ejusque vicinia eruti, hoc ipsum testantur; illi præsertim qui Latine quamvis concepti, Græcis tamen litteris exarati sum cujusmodi est epitaphium Severæ M. quod inferius iterum excudimus. Nisi enim in Græci sermonis communi usu æque ac Latini, nunquam id factum esset, quod et manifestius inscriptiones bilingues demonstrant.

Christiani vero Græco sermoni eo magis adhæserunt, quod sacris libris uterentur Græce conscriptis, Novo nimirum Testamento, Veteri autem juxta LXX Interpretum versionem. Hinc a Marei Evangelio (quod Romæ Græca lingua scriptum fuisse narrant Hieronymus et Augustinus, aliis licet repugnantibus), usque ad ultimum sæculi 1 scriptorem, nisi fuerint Africani, omnes Græce sua opera ediderunt; nam Africani

(95) L. Holsten. et Emeric. Bigot., Præf. in Act. S. Bonif. M.

(94) Tillem., Mém. eccl., t. V, p. 686 et seq. (95) Mazoch. in Kal. Neap., p. 749.

(96) Ruinart., Act. MM., p. 484, ed. Ver.

(97) Mazoch., 1. c., p. 665.

(98) Epist. Theod. Icon. ap. Combef., Ilustr.

MM. triumph., p. 238.

(99) Ruin., Act. MM., p. 421, not. 4.

(1) Act. MM. Ost. in fin.

(2) Gloss. Philox. et al., p. 17.

(3) Fl. Jos. de Machab., vin et x.

(4) S. Greg. Naz., or. 22.

(5) Meurs., Gloss., Opp. IV. p. 206.

(6) S. Athanas., Apol. ad Const., t. I, p. 698. Vid. Jungerm., not. ad lib. Hier. Magn De equul., ad cap. 8, p. 292.

(8) Liv. 1x, 36; Quintilian., 1. 1.

(9) Dionys. Halic., Hist. 1. vi; Voss., De hist. Lal.,

1. 111.

(10) Suet., Octav., 98, et Claud., 42.
(11) Spartian., Air., 1.

« ПредыдущаяПродолжить »