Изображения страниц
PDF
EPUB

ANNO DOMINI CCLX.

S. HIPPOLYTUS

PORTUENSIS EPISCOPUS

MARTYR ET ECCLESIÆ DOCTOR

PROLEGOMENA

PRÆFATIONES EDITIONIS FABRICIANÆ
(Opp. S. Hippolyti, Hamburgi 1716-1718, 2 vol. in-fol.)

THEOLOGO CELEBRAT SSIMO AC SUMME VENERANDO PRÆSULI
D. HENRICO PIPPINGIO

A CONSILIIS ECCLESIASTICIS ET CONCIONIBUS SACRIS PRIMARIIS
IN AULA REGIA ATQUE ELECTORALI DRESDENSI

S. D. JOANNES ALBERTUS FABRICIUS.

Etsi per quinquennium jam abes a communi patria nostra Lipsia, evocatus ex eadem magni Geieri exemplo in illud fastigium, unde velut de specula jam sub divina Christi statoris èπoxon invigilas saluti tot Ecclestarum; non dubito tamen te subinde adhuc meminisse natalis soli et dulcis parriæ, quæ te dimisit invita, nec non cum illa tibi quandoque redire in memoriam quoque veteres amicitias, atque in his pristinum musarum contubernium, in quo per multos annos a primis fere unguiculis tam in scholis quam in academia conjuncii el iisdem usi doctoribus olim viximus, et non impigre una, præfiscini sit dictum, ad edita virtutis ac doctrinæ templa serena contendimus. Magna quibus jamdiu dividimur terrarum spatia non permittunt nobis lam frequentibus exinde litteris ut pridem coram sermonibus invicem colloqui; at amori et obsequio in te meo hinc nihil quidquam detractum, confido nec tuæ in me benevolentiæ, quam ab optimo sene parente tuo to pazapizn, a quo e sacro baptismate susceptus ante hos septem et quadraginta annos sum, velut hæreditate acceptam mihi usque integram conservasti, atque porro, ut certissime mihi persuadeo, conservabis. Cum autem publicum aliquem vellem tibi, ac fide, teque dignum prædem sistere mei in te animi, antiquum constanter obtinentis tibique deditissimi, et monumentum aliquod statuere non tralatitium, ac propagaturum fortassis etiam ad posteros memoriam nostræ amicitiæ; sanctissimum antistitem ad hoc delegi Hippolytum, quem tu episcopus episcopum, nec annis magis quam doctrina ac meritis gravem, et sacro præterea quod pro Salvatore suo alacris obiit martyrio toli Ecclesiæ Christi venerabilem neutiquam aspernaberis. Ad Deum ter opt. max. precibus advolvor, ut Ecclesiæ prospiciat, patriam tueatur, le servet prosperetque lætis Ecclesiæ rebus et patriæ, tuisque ac tuorum.

Scripsi Hamburgi 1 Kal. Mart. anni clɔlɔccxvl.

AD LECTOREM.

Cum ante hos quatuor annos in volumine quinto Bibliothecæ meæ Græcæ inter primæ ætatis venerandos Ecclesiæ doctores pervenissem ad S. Hippolytum, ejusque scriptorum traditurus notitiam, attentius ea perlustrassein, venit in mentem admirari, quare nemo adhuc lacera illius membra collegisset, et quod tot aliis longe inferiorum et temporum et meritorum scriptoribus impensum est multa cum laude studium, idem non datum esset huic S. Irenæi fiscipulo, et doctori tantæ vetustatis, tantæ auctoritatis. Ab illo tempore descendi eam in cogitationem, posse me hanc ab aliis neglectam spartam tentare, præ

cipue postquam non sine dolore intellexi ven. ac præclarissimum virum, Joannem Millium, qui illam ornandam sibi sumpserat, poteratque egregie ornare, a vix in lucem emissa sacrorum Novi Foederis librorum editione, admirandæ industriæ et judicii opere, spiritum emisisse et ex hac vita emigrasse. Itaque ratus spem omnem Hippolytea a Millio recognita et illustrata videndi, ipso defuncto, jam decollasse, et ignarus quousque vir ille egregius processisset, vel num intra voluntatem tantummodo ac conatum, morte superveniente, ipsius institutum substitisset, bibliopolæ nostro fui auctor, ut S. Hippolyti Opera sumptu suo excuderet, eique promisi studium ad illa recensenda et editionem eorum curandam meum haud defuturum. Cum addixisset, manumque admovissemus operi, et jam belle res procederet, ecce ex Anglia mihi nuntiatur clarissimum Leucoreæ academiæ doctorem Joannem Guilelmum Janum schedas Millianas spisso exaratas volumine, cum Oxoniæ superiore anno versaretur nactum, Hippolyti scriptis colligendis, expoliendis atque evulgandis insudare. Quid facerem? cum mihi jam non esset integrum amplius desistere ab incœpto, quod statim totum omississem et Millianis manibus libenter cess.ssem, præstan. tissimique Jani ingenio et industriæ lampada tradidissem gratulabundus, si in tempore de ejus consilio edoctus fuissem. Neque enim alia quæ agam mihi desunt, et cupidissime faveo famæ ipsius, ejusque similium, ac nihil magis jam pridem studeo evitare, quam ne cuiquam labore et studiis meis, si quis possit meliora in medium proferre, obstem vel remoram injiciam. Quod itaque necessario facere debui, telam quam cœperam texere, quanto valui intra tempus antenundinale, studio deduxi ad finem, et quæcunque potui reperire beati episcopi ac martyris λstava in hoc volumen congessi.

p.

Primum locum dedi libro De Antichristo, cujas editionem Combefisianam recensui ad primam Parisiensem Gudianam anni 1661, e qua non pauca emendasse me, qui conferet reperiet. Multa enim operæ peccaverant, integrum quandoque comma omittendo. Combefisii notis, ineditas quasdam ejusdem Ġudii (quem Gutbierium vocat, memoriæ errore vel calami vir clariss. Mich. le Quien ad Damascenum t. II, 781), et Tanaquilli Fabri quæ in epistolis ipsius exstant castigationes, cum paucis meis notulis adspersi. Veterum de illo libro testimoniis S. Hieronymi, Photii, auctoris Catena in prophetam Jeremiam, quæ pag. 1 seq., et Andreæ Cæsariensis, Aretæ, Nicephori, Honorii, Freculphi, etc., quæ pag. 34 exhibui, addes hoc S. Germani archiepiscopi CPol. in Mvorizñ 0ɛwpią, tomo II Auctarii Ducæani, pag. 148: Τοῦτο καὶ Ἱππόλυτος Ῥώμης καὶ ὁ ἅγιος Κύριλλος λέγουσιν ἐν τοῖς περὶ τοῦ Ἀντιχρίστου λόγοις αὐτῶν, ἐν τῷ ἐξακισχιλιοστῷ πεντακοσιοστῷ ἔτει τὴν μέλλουσαν παρουσίαν ἔσεσθαι. Id et Hippolytus e Roma, et S. Cyrillus affirmant in libris suis de Antichristo, anno sexies millesimo quingentesimo futurum (Christi) adventum fore. lud item Joannis Damasceni in Sacris parallelis p. 781 : 'Immokútov èmisxóлου 'Рúμηs пép! Xpiστοῦ καὶ ̓Αντιχρίστου, ἀλλὰ τούτων, etc.

Proximo loco sequitur monumentum illud marmoreum celeberrimum, in Romani portus vicinia anno 1551 effossum, quod inter præcipua ornamenta bibliothecæ Vaticane merito jampridem numeratur, ex quo in eam auspiciis Marcelli Cervini, cardinalis, postea inter pontifices max. Marcelli II nomine noti, relatum fuit. Hoc monumentum S. Hippolyti in cathedra sedentis cum Canone paschal et laterculo scriptorum ejus habes imprimis descriptum accurate triplici tabula enea, quas clarissimis viris atque Italiæ eruditæ ocellis debes Franc. Blanchino atque Jo. Vignolio. Deinde Canon ille paschalis scriptorumque Hippolyteorum laterculus explicatius expressus atque ad prototypum diligentissime exscriptus Græce occurrit cum Latina laudati Blanchini versione. Sequuntur p. 59 seq. commentarii integri virorum doctorum, Josephi Scaligeri imprimis, qui ante cæteros omnes lucem insignem huic antiquo marmori attulit, atque illud separatim primum Lugduni Batavor. ann. 1595, deinde in iterata immortalis operis de emenutione temporum editione publicavit, in qua posteriore cum non pauca aliter quam in priore vir magnus ille tradiderit, utrasque ejus commentationes, ubi inter se differrent, apponendas duxi. Præter commentarios Scaligeri habes interspersa suis locis, præfixo cujusque nomine, illa omnia quæ in Canonera Hippolyti paschalem scripsere viri doctissimi Dionysius Pelavius, Ægidius Bucherius, Jo. Dominicus Cassinus, et quæ ad laterculum scriptorum ejus illustrandum commentati sunt Stephanus imprimis le Moyne, tum Thomas Galeus, Eduardus Bernhardus, Guil. Caveus, nec non observationes quasdam Henrici Valesii atque Henrici Norisii, cardinalis eminentissimi.

Cum vero præter Canonem paschalem etiam Demonstrationem temporum Paschatis et Chronicon S. Hippolytus composuerit, testimonia veterum in quibus unius ex his tribus fit mentio, conjunctim dedi p. 42 seq., quibus ex pag. 66 addendus Gennadius est et Cyrillus Scythopolitanus in Vitis SS. Euthymii et Sabæ nec omittendum quod ex Hippolyti Homilia Dominica Pascha protuli pag. 279, servatum in consultatione V. concilii Lateranensis anni 642. In illis veterum testimoniis p. 45 exstat etiam fragmentum ex libro primo Hippolyti de Paschate quod laudat auctor Chronici Paschalis quod Alexandrinum vulgo appellant. Non debui autem, ubi Hippolytea recenseo, præterire antiquam versionem Latinam Chronici, quod ex multis indiciis ad Hippolytum retulere viri doctissimi; itaque illam pag. 49 dedi ex editionibus emendatioribus Labbeana et Cangiana, licet emendanda adhuc etiam sic multa satis in illa supersint, quæ tamen ipsa emendando fortasse facile etiam aliquis corrumpat, faciatque ut quomodo illa nomina tum temporis, quo Latinus interpres ille vixit, sive scripta sive corrupta fuerint, ignoretur.

Non potui pulchrius huic volumini decus afferre, quam si hisce adjungerem dissertationem integram viri acutissimi Franc. Blanchini de Canone paschali Hippolyti, quæ utut Romæ jam ann. 1703 lucem! vidit, tamen ita raro in his oris conspicitur, ut inedita plerisque possit videri. Idein dixerim de eruditis disceptationibus quibus super anno primo imperii Severi Alexandri Aug. in cathedra marmorea Hippolyti memorato amice inter se contenderunt et adhuc contendunt principes hodie Italiæ ingeniorum, Virginius Valsechius, Phil. a Turre, et Jo. Vignolius; quorum lucubrationes Blanchimanæ subjuncias libenter ut contido evolves. Nam licet de argumento videri possint tractare sterili ac minuto, tamen cum voluptate et fructu non minore videbis in illis copiam elegantis, accurate et exquisite eruditionis certare cum perspicuitate et acumine, atque quod his omnibus magis etiam mihi placet, et tam belle decet eruditos homines, condiri usquequaque omnem hanc controversiam non conviciis atque maledicis latratibus, ut solent sese excipere e trivio canes, sed lepore comis et hobestæ humanitatis.

Cætera S. Hippolyti scripta vel apospasmatia quæ legenda tibi offero, sunt Demonstratio adversus Judæos, ex Francisci Turriani versione, quam licet suspicor esse fragmentum ex Commentariis Hippolyti in Psalmos, tamen malui titulo illo, quo viris eruditis jam innotuit, et ab Antonio Possevino et "Imbonato pridem fuit vulgata, exhibere, quam nova sub inscriptione veluti abscondere. Adversus Judæos scripsisse Hippolytum nullo perspicuo cujusquam, quod sciam, veterum testimonio constat : at contra gentes et Platonem de causa universi opus composuisse, in laterculo marmoreo diserte traditur. Puto

etiam ad illud opus respicere S. Hieronymum, quando ab eo inter scriptores adversus gentes Hippolytus refertur epistola 83 edit. clariss. Martianæi (al. 84), ad Magnum, urbis Romæ oratorem. Scripsit et Miltiades contra gentes volumen egregium; Hippolytus quoque et Apollonius Romanæ urbis senator propria opuscula condiderunt. Ita legendus hic locus, non ut editum est, Romanæ urbis senatores, neque enim Hippolytus senator Romanus fuit qui contra gentes scripsit. At Apollonii Apologeticæ ad senatum Rom. dite ex Eusebii v, 21, Hist. meminit idem Hieronymus capite 42 De script. eccles. De eodem Apollonio consules ubi lubebit Godfridum Henschenium ad 18 Aprilis t. II, p. 559 seq. Ex illo itaque contra gentes et Platonem Hippolyti volumine non dubito esse depromptum quod p. 220 exhibeo cum præclarissimi viri Stephani le Moyne versione apospasmation. Deinceps sequuntur quæ collegi, et quemadmodum superiora quoque, notulis passim aspersis illustravi, fragmenta ex sancti martyris Opere adversus hæreses. In his prolixiora sunt quæ adversus Beronem atque ejus fixtas (ita enim puto legendum pro Helice; cujus nemo illa ætate, nec Hippolytus usquam meminit, qui Beronis sarpius facit mentionem), servata ab Nicephoro Cpol. et Anastasio Bibliothecario, et a Sirmondo post Turriani versionem vulgata, atque ante S. Maximi confessoris opera, a Combefisio. Hæc recte, ni fallor, G. Bullus, Tillemontius et alii viri docti Hippolyto vindicant, quanquam illis non usus est Theodoritus, quem non necesse est omnia legisse et meminisse ut suis scriptis insereret; et licet disertius videtur quædam explicare quam illius ætatis rationes ferebant, id tamen accuratius cætera illo seculo scripta et vel unius Tertulliani adversus Praxeam opus consideranti secus videbitur. Operis Hippolytei adversus hæreses ultimum caput Noeto oppositum fuisse Photius cod. 121, testatur. Hanc egregiani lucubrationem Latine tantum dedi ex Franeisei Torriani, tot pervolutatis veterum monumentis, tot in lucem protractis celebratissimi viri versione cum ejusdem et meis notis. Confido autem Græca ex codice descripta Vaticano me impetraturum propediem beneficio viri doctrina et ingenio illustris, quæ una cum aliis quibus jam careo, et quorum facta mihi spes est, Hippolyteis daturum me recipio, si Deus faverit conatibus meis, in Spicilegio Patrum tertii a Christo nato sæculi, quod post præsens volumen Ecclesiæ offerre apud animum meum destinavi. Inter argumenta, quibus Hippolyto vindicatur hæc adversus Noetum disputatio, non absurde a Tillemonto refertur, quod libenter auctor utitur testimoniis ex Apocalypsi repetitis, nullis vero ex Epistola ad Hebræos, etiam ubi maxima est occasio: quæ nulla quoque allegantur in locis de incarnatione adversus Beronom. Eidem Tillemontio verisimile visum est, quæ adversus Marcionem habet Epiphanius hæresi 22, pleraque ex Hippolyto nostro et ejus adversus Marcionem libro hausta esse; quemadmodum adversus Noctum scribens hæresi 67, Epiphanius Hippolyti non modo sententiis sed ipsis propemodum verbis utitur. Quia tamen disputans adversus Marcionem Hippolyti nominetenus non meminit, ejus verba fragmentis Hippolyteis adjungere haud potui. Disputationem adversus Noetum haud Latine vertit Gerhardus Vossius, Tungrensis episcopus, ut memoriæ lapsu a Labbeo traditum, sed tantummodo Latine edidit ad calcem Gregorii Thaumaturgi,

Non modo ex monumenti marmorei auctoritate, sed codicum quoque mss. testimonio ad Hippolytum nostrum refertur Περὶ χαρισμάτων ἀποστολικὴ παράδοσις una cum aliis nonnullis, quæe pridem quidem edita fuere in libro octavo Constitutionum, quas, cum ex variis secundi et tertii maxime sæculi monumentis consarcinatæ sint, Clementinas vulgo vel etiam apostolicas solemus appellare, sed edita fuere sine Hippolyti nomine. Quoniam vero in codice ms. Cæsareo Vindobonensi et altero Oxoniensi, in quibus Hippolyti expressum nomen est, aliter quædam leguntur quam in vulgatis Constitutionum libris, locum illis juter Hippolytea dare non dubitavi, nactus eadem ad jam dictos miss. libros recensita a doctissimo et de antiquitate ecclesiastica meritissimo viro, mihique cum viveret amico Jo. Ernesto Grabe, qui Latina versione etiam illa donavit. Nactus autem sum beneficio reverendiss. atque illustrissimi episcopi D. Georgii Smarlidgii, atque senis eruditione inusitata ac morum probitate pariter venerandi, et non diu post mense superioris anni Decembris eheu defuncti Georgii Hickesii, parariis rev. Balthasare Mentzero pastore Ecclesiæ Lutheranæ Londinensis disertissimo et clariss. Jo. Christiano Wolfio diguo Jo. Christophori fratre a cujus excellenti ingenio industriaque et supra ætatem insigni doctrina fas est pulchra et præclara Ecclesiæ ac bonis litteris ominari. Horum humanitati benevolentiæ et prompto bene de studiis meis merendi animo gratias hoc loco ago publice conceptissimas, referamque lubens ubicunque occasio vel facultas mihi non defuerit. Eidem Wolfio debeo Homiliam in Theophania sive in Christi Salvatoris baptismum, promissam olim a Luca Holstenio, quam ex celebratissimi nullique non eruditorum desideratissimi viri Thomæ Galei codice, concedente illustri ejus filio Rogero Galeo Græce descripsit et ex Anglia ad me misit. LatiHam versionem ipsemet apposui. Quæ velut apostolicæ traditiones commendatæ Christianis ab Hippolyto sunt, et quales sunt Canone Abulidis sive Hippolyti quos habent Æthiopes, et quorum capita ante hanc homiliam dedi, videntur esse illud ipsum scriptum quod Hippolyti de regimine (Ecclesiæ pula) in Catalogo librorum Chaldaicorum numero 6 Hebed Jesu retulit.

Claudunt præsentem Hippolyti reliquiarum collectionem fragmentá commentariorum et λóywv atque homiliarum in libros locaque sacræ Scripturæ: quæ primo utique loco exhibiturus fuissem, nisi exsperatione ineditorum nonnullorum, quorum spes mihi ex Cæsareis, Gallicis, Anglicis et Italicis facta bibliothecis est, ea tandiu quantum potui distulissem. In his suo loco etiam comparent ampliora illa de Daniele ac Susanna áññasμátia, quæ multos ante annos dedit Combefisius. Sed nescio quomodo prætermissum a me hoc, quod e Commentariis Hippolyti in Hexaemeron petitum servavit Joan. Damascenus in Parallelis sacris tomo II ejus Operum edit. præclaræ Lequinianæ, p. 787.

Ex Epistolis Hippolyti, quas in Alexandri episcopi bibliotheca Hierosolymitana servatas legisse se innuit Eusebius vi, 20, unicam po thy Bastida memorat, Theodoritus, Monumentum marmoreum ad Severinam Sive Severam Augustam. Hujus fragmenta quædam dedi p. 92; oti Libri de resurrectione p. 244. Ex cæteris Hippolyti scriptis atque homiliis, ut celebri illa in laudes Christi, cujus ex Hieronymo meminit etiam

Τοῦ ἁγίου Ἱππολύτου 'Ρώμης.

Ταῦτα δὲ κατ' ἀνάγκην ἔχομεν διηγήσασθαι, κ. τ. λ.

S. Hippolyti episcopi Rome.

Hæc porro nos oportuit edisserere, etc. (a).

(a) Vide infra, initio Commentariorum S. Hippolyti in varios Scripturæ sacræ libros. EDIT. PATROL. 9

PATROL. GR. X.

Vincentius Bellovacensis x11, 30, Speculi hist., Encomiasticam appellans, et in qua dicitur Origenis mentionem fecisse, nihil usquam reperire potui.

In Appendice habes primo loco librum de consummatione mundi, Hippolyto martyri suppositum ut ex conjecturis quibusdam doctiss. Dodwello (1) placet, post annum Christi 647 sed adhuc ante annum 700 atque ante concertationes ab Iconomiachis excitatas. Huic libro aspersi notas et castigationes quasdam, usus maxime lectionibus codicis Barocciani, quem, cum in Anglia versaretur, contulit amicus noster et collega charissimus eruditissimusque Jo. Christophorus Wolfius. Post ea deinceps, quæ Combefisins De XII apostolis edidit, subjunxi ex eodem Barocciano codice antehac inedita, et Baronio aliisque pridem memorata De LXX Christi discipulis, sive ut in ms. inscribitur, De LXX apostolis, quo nomine veniunt etiam illi in Vita S. Saba scripta a Cyrillo Scythopolitano tom. III Monument. Coteler., pag. 240. In plerisque conspirant hæc de LXX discipulis tradita cum pseudo-Dorotheo. Hinc neque ista neque ejusdem scriptoris priora de x apostolis ad S. Hippolytum tertii scriptorem sæculi, ut referrem, potui me impetrare. Ultimo denique loco succedunt que ad manus erant elava Hippolyti Thebani, qui decimo sæculo scripsit et Simeonis Metaphrasta æqualis fuit. Ea dedi qualia vulgata sunt a clarissimis viris Canisio, Lambecio, Schelstrateno. Neque diversa ab editis puto continere Hippolyti Chronologiam Evangeliorum quam antiquo codici ms. Evangeliorum in Bibl. regis Christianissimi præmitti testatur vir supra laudes Bernardus de Montfaucon in Palæographia Græca, pag. 261. Ab eodem viro præclarissimo accepi apographum eorum quæ ex Hippolyti Thebani Chronico habet codex ms. papyraceus qui olim fuit ducis Altaemps, hodie vero eminentissimi est cardinalis Ottoboni. Hæc pulchre conveniunt cum iis quæ ex Vaticanis miss. Schelstratenus vulgavit, nisi quod post verba : Ἀπὸ δὲ τοῦ βαπτίσματος αὐτοῦ (Ἰωάννου) μέχρι τῆς Ζαχαρίου λιθοβολίας ἔτος α', sequuntur hæc quæ etiam habet Camisius : Ἐν τῷ ἱερατεύειν αὐτὸν κατὰ τὸ ἔθος, λιθοβολήσαντες αὐτὸν καὶ κροταφήσαντες ἀπέκτειναν, καὶ σύραντες ἐκρέμνησαν αὐτὸν εἰς τὴν κοιλάδα Ἰωσαφάτ. Vale.

VIRO SUMME REVERENDO ATQUE ERUDITISSIMO

J. CHRISTOPHORO WOLFIO

PASTORI AD S. CATHARINE EDEM HAMBURG. ET SCHOLARCHE
ALBERTUS FABRICIUS.

S. D. JOANNES

(Opp. S. Hipp. t. II.)

Quanquam sum persuasus, nihil te dubitare de meo in te amore, meaque observantia; quemadmodum nec mihi in ambiguis est benevolentia tua, tot annos continuata, tot demonstrata documentis; tamen jamdiu cogitavi, ecquando daretur mihi, ut monumento digno aliquo publice eamdem testari omnibus, et pro Origene tuo vicem retribuere tibi aliquam valerem. Bene igitur jam obtulit se mihi S. Hippolytus, priscæ ille Ecclesiæ episcopus ac martyr, cujus æmulatione olim accensus Origenes multis modis ipsum postea superavit ac præcucurrit. Illius itaque Leifava, priore præterita volumine, ac nunc primum luci data a me, una cum aliis Patrum tertii a Christo nato sæculi monumentis, quæ iisdem subjunxi, et virorum doctorum ad illa illustranda lucubrationibus tibi munus offero, charissimoque nomini tuo consecro. Hoc rosarum violarumque mihi et fragrantissimorum florum instar erit, quibus piorum illorum doctorum memoriam ac reliquias coronari excolique a me fas est. Nam ne de spirantibus ingenii tui bonis dicam, variaque ac recondita eruditione, indefesso studio et insignibus in litteras meritis, e quibus jucundissimus odor famæ jam pridem longe lateque efflatus etiam ultra Germaniæ oras emanavit; quænam fragrantia potest cogitari suavior, quam quæ quotidie hauritur ab omnibus qui te audiunt, ex doctrina, pietate, candore, zelo, prudentia ac dexteritate tua. Faxit Deus topiarius Ecclesiæ suæ, qui te in beatorum meritissimorumque decessorum tuorum DD. Dav. Klugii, Abr. Hinckelmanni, et Jo. Volemari locum provida manu conseruit ac panxit, ut lectissimus in horto Dei flos cum maximo eorum quos salutari odore afficis fructu. auam diutissime vigeas, seroque deflorescas, cœlestibus pulchrior inserendus latifundiis.

Scripsi lamb. Nonis April. anni C1Ɔ 15 CCXVIII

AD LECTOREM.

En fidem promissi, quod de ineditis quibusdam S. Hippolyti martyris opusculis in lucem proferendis priore volumine nuper dedi, quantum opis meæ fuit, jam a me exsolutam. Non modo ipse iteratis litteris, sed etiam per amicos petii a clariss. viro, in cujus manibus Millianæ schede sunt, ut illas mecum communicaret, sed non potui hoc ab co impetrare, quod testor non ut illi hoc vitio vertam, qui sui consilij rationes eum habere non dubito, neque invideo ipsi laudem gloriamque quam illis sive premendis sive edendis est consecuturus: sed tantum hoc profiteor, ut desinant mihi imputare in culpam, qui propera.

(1) Henr. Dodwellus in libro Anglice edito Londini 1711, 8, quo conatur probare usum incensi atque Ouprapatos in Ecclesia non esse apostolicæ tradi

tionis. Titulus est: A discourse concerning the use of incense in divine offices. Pag. 100, seq.

tionis præcipitatæ Hippolytum meum arguerunt ideo, quod non tandiu exspectavi scilicet, donec Milliana mecum ab eo communicarentur. Hoc tamen propemodum jam satis mihi constat, neutiquam tanta esse quæ ex S. Hippolyti scriptis ille mihi præterita possidet, quæ vel unicum folium totum impleant. Itaque rogo ut proferat in lucem si habet plura, atque publico bono me coarguat.

In his quæ præsenti volumine tibi a me offeruntur, familiam ducunt S. Hippolyti Demonstratio adversus Judæos, et præclarus adversus Noetum commentarius (2). Ea scripta utraque nunc primum Græce lucem vident e codice Vaticano, cujus apographum Parisiis ad me misit vir illustris eruditione et maximis in litteras meritis D. Bernardus a Montfaucon. Eidem debes fragmentum de Ezechia quod p. 31 legitur et ex codice bibl. Seguierianæ, quæ hodie Coisliniana est, descriptum. Fragmenta ex Commentariis in Genesin repetita sunt ex Catena quæ ms. servatur Vindobone in thesauro librario vere Augusto Augustissimi imperatoris. Inde excerpta ac descripta ad me venerunt beneficio generosissimi atque eruditissimi viri Jo. Benedicti Gentiloti ab Engelsbrun, bibliothecæ illius dignissimi præfecti, per nobilissimum et jurisconsultissimum virum Jo. Christophorum Bartenstein, quorum utriusque benevolentiæ et humanitati gratias conceptissimas eo nomine ago habeoque, quemadmodum et præclarissimo viro Joanni Gagnierio, qui Oxoniæ Pocockium hodie reddit, et benigne mecum communicavit excerpta illa ex Catena Arabica, litteris exarata Syriacis, quæ tibi a me exhibentur cum Latina laudati Gagnierii versione. In locis quæ p. 32 Latine descripsi ex v. c. Eusebii Renaudoti Historia patriarcharum Alexandrinorum, pro Hippolyto Romano videtur legendum esse Julius Romanus. Nam sane, ut exquisitæ et reconditæ eruditionis viro Mat. Veisserio La Crose in litteris quibus me honoravit, pulchre observatum, eadem verba quæ ibi ex epistola ad Dionysium episcopum Cypri afferuntur, Græce exstant in epistola Julio Romano tributa ad Dionysium episcopum Alex., edita a celeberrimo Muratorio in Anecdotis Grecis p. 545 : Ανάγκη γὰρ αὐτοὺς δύο λέγοντας φύσεις τὴν μὲν μίαν προσκυνεῖν, τὴν δὲ ἑτέραν μὴ προσκυνεῖν, καὶ εἰς μὲν θεϊκὴν βαπτίζεσθαι, εἰς δὲ τὴν ἀνθρωπίνην μὴ βαπτίζεσθαι. Εἰ δὲ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου βαπτιζόμεθα, μίαν ὁμολογοῦμεν φύσιν τῆς ἀπαθοῦς θεότητος, καὶ τῆς παθητικῆς σαρκὸς, ἵνα οὕτως εἰς Θεὸν ἢ τὸ βάπτισμα ἡμῶν, καὶ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου τελούμενον.

De Spicilegio Patrum tertii sæculi, quod Hippolyteis subnexui, illud imprimis moneo, nihil ad me ex Schedis præclari viri J. E. Grabe, qui et ipse Spicilegium tale est molitus, ad me pervenisse, sed qualecunque illud, sive inchoatum sive affectum, adhuc latere in Anglia. Quæ autem à me hic exhibentur, alia utique sunt, de quibus ipse per te, illis inspectis facile judicabis. Dum autem Grabii facio mentionem, non possum non detestari omnibus modis, et scio detestaturos mecum omnes qui Grabium noverunt, calumnias quibus paulo ante mortem, peregrinantibus quibusdam habens temere fidem, famam Grabii jam exstincti proscindere non dubitavit Casimirus Oudinus, in scripto quo ipse testatur se jam natum esse duodeoctoginta annos. Nimirum illo die uno plus vixit, ei quam vivendum fuit, quo non dubitavit de defuncto fratre, a quo in vita læsus' nunquam fuerat, tam atroces et, quod omnes qui Grabium noverunt confessuros mecum spero, omni destitutas verisimilitudine calumnias publicare, et ad posteros quantum in ipso fuit transmittere.

In Saimasii Commentario inchoato ad Arnobium ad hoc tempus inedito, erudita de nominibus veterum Romanorum disputatio continetur, quam cum ex apographo Gudiano nactus essem, luce donare Volui, licet Arnobii ipsius scriptis lucem nullam affundat. Allatii diatribam de Methodiis et Methodiorum scriptis prælis iterum dare duxi operæ pretium, quoniam raro obvia est, ac perinde ut similes illius viri commentarii libenter ab harum litterarum studiosis evolvitur.

Volumen hoc claudit Chalcidius eruditus et lectu dignissimus scriptor, atque ut in notis demonstrasse me existimo, haud dubie Christianus, neque a tertio sæculo longe remotus. Illum habes emendatum a me locis quamplurimis ope veteris editionis Parisiensis apud Ascensium a. 1520, fol., et codicis Bodleiani cujus lectiones mecum pro insigni sua in me voluntate communicavit celeberrimus vir Jo. Hudsonus, cui post tot egregia in litteras merita proxime luculentam et emendatissimam Flavii Josephi editionem eruditi debebunt. Non parum etiam adjutuin me fateor a nobilissimo viro Dieterico de Dobler, Hamburgensi, linguarum et rei omnis mathematice peritissimo, qui singulari candore ac probitate ab annis viginti amplius mihi amicus, dum Chalcidius excuditur, magno dolore meo, puto etiam non parva rei mathematica jactura, diem obiit supremum hoc anno 1718, prid. Nonar. Martii. Denique jam supra laudatus mihi nec unquam dicendus sine laude vir eruditissimus M. V. La Crose mecum communicavit quæ acuto judicio vir exquisitaque doctrina Nic. Rigaltius ad margines paginarum editionis Meursianæ adnotaverat, et quæ mihi non raro insignem usum præbuerunt, ut in notis meis libenter professus sum. Vale.

(2) Hujus commentarii meminit etiam G. Sirletus cardinalis in præfat. ad Liturgiam S. Marci evangelistæ, Græce et Lat. editam Paris. 1583, 8, ubi cum dixisset Liturgiam illam repertam in abbatia B. Mariæ doŋyntpias, quæ vulgo dicitur de lo patire, antiquissimo monachorum S. Basilii monasterio, subjungit: Ubi et D. Cyrilli Hierosolymorum episcopi Catecheses, Dionysii Alex. adversus Noetianos et Hippolyti martyris adversus Noeti

hæresin, et contra Paulum Samosatenum opuscula, quæ omnia curabimus accurate describenda, ut ad communem utilitatem conferantur. Opuscula adversus Samosatenum accipio non Hippolyti, sed episcoporum synodi Antiochenæ a. 264, diu post Hippolyti mortem scripta et a Dionysio Alex. quæ Latine edidit Turrianus Rom. 1608, 8, Græce et Lat. Fronto Ducæus t. I Auctarii et Labbeus t. I Concil., p. 849, seq.

« ПредыдущаяПродолжить »